De sanctis martyribus Johanne et Paulo, eorumque basilica in urbe Roma vetera monimenta

발행: 1707년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

1 DE S. JOHANNE ET PAULO , basilicae altaria consecravit, singula quotannis anniversario consecrationis die visitantibus centum dies de tera indulgentia in forma ecclesiae consueta concessit, sicut testatur superius traditum publicui nconsecrationis documentum. XI. Diebus postremo vicesimasexta Junii sanctis martyribus Johanni, Paulo, vicesima- non Novembris sancto Saturnino martyri sacris plenam peccatorum remistionem basilicam accedentibus Gregorium XIII. Pontificem concessisse docet ejusdem apostolicum diploma , quod hic exhibemus:

GREGORIUS i P. XIII. Vnime, si Christi elibus praesentes itera in pecturis salutem in apostolicam

benedicitionem

DE salute regis Dominici curae nostrae

divina dispositione commissi, prout Ostro pastorali incumbit ossicio, sollicite cogitantes, singulos ejusdem gregis fideles ad sanctissima Dei templa, quae domus orationis exsistunt, frequenter visitanda, indulgentiarum muneribus ut exinde, suorum abolita macula delictorum, salutis aeternae praemia facilius consequi mereantur.

172쪽

EORUMQUE BASILICA CAP. XII. I sCupientes itaque ut ecclesia monasierit anctorum Iohannis es Pauli de Urbe fratrum Jesuasi torum debitis frequentetur honoribus e devo se ius visitetur, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petrii Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus Chri- i-fidelibus vere poenitentibuS, ac sacra commu-

,s nione resectis, qui dictam ecclesiam in eorundem se anctorum iobannis in Pauli , a ancti Saturis in festivitatum diebus a primis vesperis usqueri ad occasum selis eorundem dierum singulis annisse devote visitaverint, , ibi pro Christianoruntari principum concordia , haeresum Xtirpatione , , is sanctaeque matri ecclesiae tranquillitate pias ad se Deum preces effuderint, quo die praedictorum si id fecerint, plenariam omnium peccatorum suo- rum indulgentiam ac remissionem in Dominori concedimu elargimur , praesentibus perpetuo, valituris. Datum Romae apud sanctum Petrum

si sub anulo Piscatoris die XX Junii DLXXXI., si Pontificatus nostri anno decimo.

Huc facit in calce hujus capitis illud quod Panvinius memorat in opusculo de septem Urbis ecclesiis de basilica Vaticana , nimirum Nicolaum IV. Pontificem Vaticanam basilicam die sanctis Martyribus Johanni lauto sacra adeuntibus quadraginta di rum indulgentiam largitum fuisse.

173쪽

1 6 DE S. JOHANNE ET PAULO,

De Sanctorum reliquiis, quae in basilio sancitorum Iohannis in Patili

servantur. OxyoRA sanctorum Martyrum Johannis de Pauli, eorumque alterutrius caput in hac basilica requiescere nemo inficias ibit qui hactenus legit. Restat ut de aliis Coelitum reliquiis, quae ibidem religiose coluntur, aliquid delibemus. Harum ex parte catalogu exstat in antiqua lignea tabula, cui fidem augent, praeter longam plurium seculorum traditionem , Vetusta basilicae monumenta, eaque super lustralis aquae sentem coram omnibus ob oculo ponitur. Ibi haec leguntur:

In ista crati fima basilica sunt in

frascripta corpora Sanctorum, idelicet sub astari majori sunt corpora sanctorum martyrum Scillitan9rum, qu0rum nomina haec sunt, idelicet Speratus , ibinus, Felix, Letarius, Nartalus,

174쪽

nerosa, essias e Telina , Donata

es Secunda.

Ad lavam insuper basilicae ingressus alia pendet aeque vetus lignea tabula, cujus hae sunt notae:

Sub altari sancti Saturnini Esi corpus ipsius sancti Saturnini

Martyris . II. Omissis itaque sanctorum Johannis Pauli reliquiis, de quibus satis verba fecimus, quod attinet ad sanctos martyres ScillitanoS, ex Scillitana apud Afros insula ita appellantur, iique , teste Cardinale Baronio in notationibus martyxologio ad diem decimamseptimam Julii Carthagine, ubi gladio caesi usi Saturnini praefecti

martyrium consummaverunt, a Ludovico Caroli Magni nepote Romam advecti sunt. Verum Sperati martyris reliquiae, ut tradit Romanum martyrologium ad eandem diem , qua Romana ecclesiacorum colit memoriam , in Gallias asportatae fuerunt, ceterorum autem Romam delata in titulo Pammachii reconditae sunt, ubi eorum translationiSVeterem picturam ad suos usque dies illaesam permansisse Cardinalis Baronius in praefati notationibus animadvertit, easque sub ara majori collocatas

T ij esse,

175쪽

1 8 DE S. OHANNE ET PAULO, esse, praeter ligneae tabulae fidem, gonius assirinat. Lectione una cum ratione pro eorum officio a Missionis presbyteris, qui in basilica sacris

vacant, recitanda sacra Rituum congregatio nuper concessit.

III. Quoad sancti Saturnini corpus, cujus natalem diem una cum illo sancti martyris Sisinnii undetricesima Novembri celebramus, qua nimi rum Maximiano Imperatore, Laodicio praefeci ovia Nomentana secundo ab Urbe lapide post plurima tormentorum genera capite truncati mortem

pro Christo subierunt, in hac sanctorum Johannis Pauli basilica repositum esse, in notationibuS quoque martyrologio ad ipsam diem idem Cardinalis Baronius testatur. Horum memoria tali cele' bris erat via Salaria, quam incendio absumptam Felicem IV. Romanum Pontificem restituiste serunt scriptores, hujus hactenuS nomen, necnon vestigia supersunt. Ibi eorum corpora, postquam martyrium consummaVerunt, Thrason cum Johanne nresbytero dedit sepulcro, ibique diu requieverunt, donec Romam asportata, illud sancti Saturnini in titulo Pammachii, alterum sancti Sisinnii in titulo Fquitii condita fuerunt. Nonnulli tamen putant sincti Saturnini corporis partem in eodem Equitii titulo servari: at si de insigniori parte auctorum opinio intelligenda est, id sane ab errore occupati, vel a nominis similitudine decepti scripsere:

176쪽

EORUMQUE IASILICA CAP. XIII. 1 spsere palam quippe est apud omnes sacrii in ejus corpus cardinalis Hovardi opera translatum fuisse, dum basilicam instaurabat idemque, ut ab culato teste accepi, integrum prope repertum , in novum facellum prope januam asportatum , atque in veteri urna porphyretica optime elaborata suisse depositum quamobrem ad Veritatem horum auctorum tuendam dicendum videtur in titulo Equiti aliquam corporis ejus particulam e basilica sanctorum Johannis 5 Pauli desumptam conditam esse. Una cum sacro corpore ante translationem partem securis, qua sortissimus martyr capite ple-Xus fuit, repositam esse Franciscus de Sodo in suo codice MS de ecclesiis Urbis observat. jus quoque lectiones pro annuo ossicio a Missionis presbyteris recitanda superiori annoti cra Rituum congregatio probavit. Sub eodem altari Vincentius Maria Ursinus Cardinalis nonnisi honorifice nominandus, quum illud consecraret, alias inciti martyris Saturnini e corpore prius sublatas, necnon alterius martyris Venerandi reliquias deposuit. Sub ara majori reliquias condidit fanctorum Evagrii de Quintilitas sub illa Deiparae Virginis, quae Rosiario dicitur, alias sanctorum martyrum Clari 3 Cassia G sub illa sancto Josepho sacra, olim sancto Dominico, alias ejusdem sancti martyriS, necnon sanci i Faustini sub illa demum sancti Thomae Aquinatis alias sancti Venerandi, necnon fan

177쪽

11 DE S IOHANNE ET PAULO cti Bonifacii martyrum idque documenta superius tradita satis declarant . IV. Ugonius in pecitato libro de statio nibus Urbis quum de reliquiis, quae in hac coluntur basilica, sermonem faceret, aliarum profert catalogum, quas inter sancta Stephanici Papae sancti Silvestri, sanctorum Chrysanti Mariae, omniumque ferme apostolorum enumerat, easque fortassis notas habuit a veteri altaris sancti Nicolai consecrationis inscriptione , quod , uti memini, archiepiscopus Pisanus consecraVitri ibique horum omnium Coelitum sacra pignora, iis etiam sancti

episcopi Nicola superadditis, sub illo condita esse

memorantur.

V. Praeterea inter nobiliores basilicae reliquias vetus lapis adscribitur in pavimento medianae navis positus, ac cratei ferrea munituS, super quo capite obtruncatos fuisse sanctos Martyres Johannem, Paulum firma est scriptorum opinio. Postremo sanctorum martyrum Crispi presbyteri, Crispini seu Crispiniani clerici, Scienedicti corpora ab Iohanne figmento presbyteris, calaviano Urbis expraefecto ibidem terrae mandata fuisse superius exposita sanctorum Johannisi Pauli acta significant. Hi enim sancitorurn Fratrum corporum sepulcri locum exploraverant,et Christianis in Urbe prodiderant, ob idque martyrium Juliano imperante passi sunt. Ibi etiam tumulata fuisse

178쪽

Terentiani martyris , ejusque filii corpora opera similiter Iohannis tigmenti presbyterorum eadem acta demostrant. De corpore item sancti Pammachii basilica fundatoris hic collocato traditio est apud rerum Urbis auctores, qui cane ab antiquioribus hanc traditionem didicerunt. Alia insuper plurium martyrum pignora in hac basilica sua aetate recondita fuisse Franciscus de Sodo in laudato codice notavit scilicet: De veste Christi Domini.

De ejus sepulcro.

Dereliquiis fanctorum Matthaei, Sebastiani, Pellegrini, Secundi, Zephyrini, Alexandri Mamiliani, de Constantini necnon :De capite sanctae Beatricis. De ejusdem brachio. De reliquiis sanctarum Alexandrae, Praxedis, Luciae, Julianae, Balbinae, aliarumque, quarum nomina e vetustis basilicae monumenti praefatus

179쪽

111 DEIS IOHANNE ET PAULO,

Praesens forma basilicae sanctorum obannis

in Pauli ejusque antiqua monAmema describuntur. I. - basilicae vetera postulant monumenta, ut ejus partes singillatim ac historice describendas aggrediar,

unde nonnulla sacra antiquitatis institutara moreSad commune documentum tenebris eruantur . Tota

itaque basilicae moles ad orientem prospectureia, habet, quem hic in aerea tabula incisum exhibeo, d saluberrimo fruitur coelo Frontem rudi pere exstructam praeseri, cujus in altiori loco Hadriani VI. Pontificis gentilitium insigne sublatum est cum epigraphe: Hadriano VI. Pont. Max. Anno salutis M D X XII 6 subinde illelmi cardinalis nkenvoirti ex marmore stemma subiectum . Porticu ornatur antiqua atque eleganti, hodie vero ob nova fa- cella

180쪽

TAU. L.

PROSPECTUS BASILICAE S. IOHANNIS ET PAVLI

SEARCH

MENU NAVIGATION