Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

DE SACRAMNUS IN GENERE ET IN SPECIE

De Sacramentis verba lacturi, ipsorum essentiam, materiam et formam, tum auctorem , ministrum, atque subiectum, ac denique numerum et

effectus breviter exponemus inquisitionibus, et quaestionibus, quae ad Theologos pertinent penitus praetermissis. Iamvero Sacramentum , ut sub nomine Augustini definit Gratianus can. 32 de Consecr. dist. 2, est et invisibilis gratia e visibilissor a y vel ut communiter definitur, et est invisibilis gratiae visibile signum ad nostram iustificationem divinitus institutum. Itaque tria ad Sacramenti naturam proprie pertinent, ut nempe a Deo institutum sit, ut visibili signo seu re sensibus subiecta perficiatur, ut gratiam ipsam contineat quam significat, eamque omnibus non ponentibus obicem ex opere operat semper conserat, dum illud suscipiunt. Et sensibili quidem gratiae signo emeitur Sacramentum ob materiam et sormam quibus veluti partibus coalescit, scilicet omnia Sacramenta constant materia et forma vateria est ipsa sensibilis res, qua Sacramentum conficitur, uti aqua in baptismo forma autem sunt verba a ministro prolata , dum conficit Sacramentum, ut 'o te baptizo quae quidem verba ma-

542쪽

518 APPENDIT .

teriam seu rem sensibilem determinant ad peculiarem sacramenti gratiam tum significandam, tum emciendam. Hinc apud Patres Sacramenta dicuntur rebus, seu elementis ac verbis constarct accedit verbum ad elementum, et sit sacramentum , inquit Augustinus tractatu 80 in Ioannem Quia vero forma seu verba, spretata cuiusque Sacramenti natura , supra maleriam cadere debent eamque determinare et cum ea unum adaequatum signum constituere; idcirco ad validam Sacramenti consectionem ea inter materiam et formam requiritur coniunctio, ut formae prolatio cum materiae applicatione una moraliter actio censeatur. portet etiam in Sacramentis conficiendis materiam et formam adhibere quae ex Christi institutione ab Ecclesia catholica usurpatur. Sed mutatio huiusmodi vel substantialis esse potest vel accidentalis. Substantialiter materia mutatur, quando aut physice et entitasive, aut moraliter et theologie diversa adhibetur ab ea materia , quam chrisius in Sacramenti illius institutione in genere vel in specie designavit contra vero accidentaliter immutatur, cum mutatio aliqua tantum asscit rei qualitatem, salva ipsius rei substantia. Item forma

substantialiter mutatur cum transpositione, fu, tractione, additione, corruptione, aut alia mutatione verborum aufertur sensus et significatio

quam Christus intellexti accidentaliter iunium,

cum verba mutantur, integro manentera su Iam ver qui materiam e formam sciens et oleus,

aut ex culpabili negligentia substantialiter muti sacrilegus est, cum Sacramentum irritum et inane essiciat, ei Christo instituenti aq homini suscipienti iniuriam irroget. Verum si mutatio si accidenta-

543쪽

APPENDI III. 51s

tis, valent quidem Sacramenta , sed graviter peccant ministri contra Ecclesiam iubentem, ne quid- quom in materia et sorma Sacramentorum addatur, detrahatur vel immutetur. Praescripti quo- qn ritus in Sacramentorum administratione, licet ad Sacramenti validitatem non pertineant, omnes

debent adhiberi et procul dubio gravi crimine se obstringerent ministri, qui eos pro libitu omitterent aut novos alios inveherent. Tantum in Sacramentis, quae ad iustificationem necessaria sunt necessitate medii necessitate urgente, poterunt ritus et aeremoniae praetermitti quin etiam in eo casu si certa materia haberi nequeat, dubia

adhibenda est ut meliori quo fieri potest modo

aeternae proximorum saluti consulatur. At extra necessitatis casum piaculum est materiam dubiam usurpare, ne periculo nullitatis Sacramentum temere committatur. Praeterea ex Alexandro II,

cap. 2 de Baptismo et praxi Ecclesiarum receptum est, ut quo casu prudenter dubitetur, num Sacramentum collatum fuerit, vel etiam an valida habenda sit ipsius collatio, sub forma conditionali Sacramentum conseratur, veluti si non es baptizatus, ego te baptizo idque locum habet non solum in Sacramentis, quae non iterantur, hoc est Baptismo, Confirmatione, et 0rdine, sed etiam ex sententia Theologorum in sacramento Poenitentiae, si minister dubitet, num subiectum in articulo moriis constitutum absolutionis capax sit. Sacramenta aulem novae legis septem numero

sunt, Baptismus nempe, Confirmatio Eucharistia, P nitentia, Extrema Unctio, ordo et Matrimonium, quod dogma fidei est a Tridentinis Patribus definitum. Et ea quidem singula auctorem

544쪽

habent Iesum Christum; quia solus Deus potuit

virtutem landandae gratiae rebus sensibilibus alligare. Cum vero Deus Sacramenta instituerit, eaque voluerit ab hominibus quidem viatoribus, non singula tamen a singulis, conficiei dispensari, o sequitur, homines Sacrameniorum ministros e

se, ei in illis administrandis ipsius Christi personam

gerere; P eum solum esse Sacramentorum inbstrum, qui per legitimam ordinationem et missimnem sacri ministerii potestatem ex divina institutione acceperit 3 Sacramentorum virtutem et epficaciam non pendere a probitate ministri, sed a Christo, qui ea instituit, ei in eis operatur quamvis minister graviter peccet, qui lethalis culpae sibi conscius Sacramenta conficit aut dispensat, cum grande nefas sit pura ab impuris tangi et sancta non sancte tractari; 4 Sacramenta ab haereticis , schismaticis , et excommunicatis collata valere, si rite conserantur, iis exceptis in quibus conserendis, praeter ordinis characterem, potestas iurisdietionis desideratur. 5 denique Sacramentorum ministros, dum Sacramenta conficiunt ei conserunt, debere humano modo operari, hoc est animo deliberaio conficiendi Sacramentum, aut

saltem cum intentione laciendi quod facit Ecclesia, quemadmodum Concilium Tridentinum definivit. Haec autem intentio multiplex esse potest, nempe vel actualis, vel virtualis, vel habitualis, vel inis pretativa Actualis es praesens animi deliberatio, seu voluntas faciendi opus, quod facimus, veluti si sacerdos cum praesenti voluntati baptizandi conserat baptismum Virtualis es praevia volunias faciendi operis, quae nec lovgo tempore eo alienis aut contrariis actibus revocata , vel inis

545쪽

rupta fuit, unde permane adhuc tamquam in sua virtute, in certis quibusdam actionibus, quae ad Opus inciendum reseruntur, quamvis dum opus ipsum conficitur mens ali divagetur; veluti si sacerdos domi suae decernat missam celebrare, ecclesiam inde petat, sacris vestibus induatur, et ad altare accedat, sed tempore consecrationis ad id, quod agit, non advertat. Habitualis est intentio mere praeterit , quae nimirum aliquando exstitit, et nondum retractata fuit, sed tamen contrariis actibus interpositis vel temporis lapsu deserta omnino est veluti si quis non ex virtute praeviae voluntatis, sed habitu et consuetudine quadam vel inconsiderate et inconsulto formam Sacramenti super debita et praesenti materia proserat; cuiusmodi voluntas esse potest etiam in ebrio et amente. Interprietativa tandem est, quando quis voluntatem ex g. conficiendi Sacra mentum, neque tunc habet, neque habuit unquam, sed ita est animo comparatus, ut eam haberet, si de Sacramento conficiendo cogitaret. st aliud quoque interpretativae voluntatis genus, quando nempe aliorum voluntatem ex lactis aut aliis rationibus prudenter interpretamur, quam Voluntatem perspicuitatis gratia praesumptam appellabimus ita insantes, dum baptigantur , censentur suae saluti velle consulere, item qui in mentiam inciderii, aut subita infirmitate obmutuerit, dum usque ad mortem in Ecclesia permanserit, et credibilius est eum , si posset, velle se potius fuisse dicturum ea Sacramenta percipere, sine quibus iam credidit se non oportere de corpore exire

uli loquitur s. Augustinus lib. De adulterinis coniugiis, cap. 26.

546쪽

lam vero in conseremiis ei conficiendis Sacramentis licet intentio actualis sit omnium optima et praestantissima, virtualis certe sussicit, non tamen habitualis, neque interpretativa, quemadmodum eum unanimi Theologorum consensu docet s. Thomas, pari. 3, quaest 64, a. 8 ad 3. Verum quod eos speciat, qui Sacramenta suscipiunt, res diverso iure censenda est. Namque in re sacramentali valde distat Sacramentorum minister subieeto, ab eo scilicet, cui Sacramenta administrantur. Siquidem in ministro, ut valide conficiat, et administret, omnino aut actualis aut virtualis intentio postulatur; sed in subiecto ad validam Sacramenti susceptionem satis est intentio habitualis, vel interpretativa cuius disserentiae ea ratio eat , quod in ministris sacramentorum confinctio est semper actus humanus non item in suscipientibus, si Sacramentum Poenitentiae et Matrimonii excipias, dum actus poenitentis sunt illius Sacramenti quasi materia, Matrimoni autem ex

pressa contrahentium voluntas, seu consensus

praeire debet. Sed tamen ut adulti non solum valide, sed etiam licite, seu cum fructu Sacramenta suscipiant, potest quippe suscipi Sacramentum quin gratia Sacramenti recipiatur necesse est, ui gratiae ipsius susceptionem intendant, docente

Tridentino, seis. I, cap. 7: Iustificationem esse renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratia et donorum et canones iubent, ut adultorum voluntas exploretur, antequam Baptismate iniitentur. Praeterea ad fructuinsam susceptionem opus est, ut adulti obicem non opponant, videlicet, ut infusioni vel augmento gratiae rite recteque sese disponant; quae quidem

547쪽

dispositiones a Theologis potissimum illustrantur. Verunt quod insantes et perpetuo mentes Spectat, nulla in eis intentio uuave dispositio postulatur, aut saltem praesumpta voluntas sussicit quod perspicuum est ex raditione et praxi Ecclesiae; quae Sacramentum Baptismi eisdem administrat. Sed iam pauca dicamus de effectibus Sacramentorum, qui praecipue duo sunt, gratia et character Sacramenta omnia , quemadmodum supra diximus, continent gratiam quam Significant, eamque non ponentibus obicem Semper conserunt. Non tamen aequalem gratiam sacramenta specie distincta largiuntur, nam unum Sacramentum altero est dignius, idque in Eucharistia manifestum est, quae realiter in se continet sontem omnis gratiae. Neque etiam eadem gratia in omnibus Sacramentis infunditur, siquidem Baptismus et Poenitentia primam gratiam seu iustificationem ipsam conserunt, qua de re Sacramenta mortuorum dicuntur, quia primari instituta sunt pro iis, qui per peccatum sive originale, sive actuale privati gratia et spiritualiter mortui existunt. Caetera vero Sacramenta iustificationem augent et perficiunt; ideoque Sacramenta vivorum audiunt,

quod pro iis instituta sunt, qui spiritualiter per

gratiam vivunt. Gratiam vero istam non conserunt Sacramenta eae opere operantis, hoc est ratione

boni operis, quod peragitur ab homine, puta ratione fidei, pietatis, aut meati suscipientis, sed

eae opere operato, hoc est virtute operis sacramenialis, seu ipsius Sacramenti, quod rite homini applicatur. Nec propterea dicendum est etiam non dispositos sanctificari nam dispositi suscipientis,

quamvis non sit causa efficiens gratiae, aut tam-

548쪽

524 APPENDI m.

quam principium a quo Sacramenta virtutem hauriani est tamen conditio , quae subiectum recipiendae gratiae aptum facit, seu removet obicem gratiae, ut Sacramenta effectum suum perentur. Quin attenta dispositione suscipientis , idem spe- ei Sacramentum aequalem gratiam aequaliter dispositis conseri ex opere operato, uberiorem magis dispositis, quemadmodum docet s. Thomas pari. 3 q. 69, art. 8 et Tridentinum ess II, can. 7, ubi postquam tradidi baptigatis conferri gratiam iuxta mensuram, quam partitur Spiritus

Sanctus , addit et Et secundum propriam cuiusque dispositionem ei coopefationem. Ipsis etiam Sacramentis praeter gratiam sanctificantem, vel eius gratiae incrementum alligavit Deus gratiam sacramentalem , ius videlicet ingratuita et liberali eiusdem Dei promissione sundatum ad gratias actuales, ut aiunt, obtinendas, quibus habiles et idonei diversis et specialibus euiusque Sacramenti finibus assequendis redderemur. Ita gratia sacramentalis in Baptismo si ius ad gratias actuales et auxilia, quibus egemus ad spiritualem regenerationem et sanctificationem custodiendam, in ordine ad culium divinum rite obeundum in Matrimonio ad fidem coniugalem

Servandam, et serenda onera Matrimonii. Alter Sacramentorum effectus est character, quem tria tantum lacramenta, aptismus, Confirmatio et 0rdo in anima suscipientis imprimunt, quae est catholicae Ecclesiae doctrina a Tridenti-n proposita, sess. VII, an s. Character autem

S. Thoma, part 3 q. 63 art. 4 et 5 est et Signum spirituale ei indelebile, quo anima insignitur ad suscipiendum vel aliis tradendum ea , quae sunt

549쪽

APPENDIT HI. 525

divini cultus. Itaque putandum non est eiusmodi signum ad merum ornamentum dari inersque in anima iacere et otiosum; siquidem per characterem Baptismi homo recipit signum filiaiionis Deisiique aptus aliis Sacramentis suscipiendis, unde Baptismus ianua Sacramentorum nominatur, cum nondum baptizatis reliqua Sacramenta nec licite possint, nec valide administrari per characterem confirmationis recipit signum militiae christianae et sit polens instaurandae pugnae contra hostes fidei, et demum per characterem rdinis recipit

signum ministerii spiritualis et potestatem ipsius ordinis; quae quidem potestas in Sacerdote ad

consectionem corporis et sanguinis Christi, et remissionem peccatorum refertur, aliis vero inseriorum 0rdinum ministris datur aliqua potestas circa sanctissimum Eucharistiae Sacramentum non plena tamen et persecta, sed ea maior vel minor, quo quisque ministeri suo magis minusve ad Aliaris Sacramentum accedit summa autem

ordinis potestas suscipitur in Episcopatu, qui summus et perfectissimus est gradus et ultimum 0rdinis complementum. Porro Sacramenta Baptismi, Confirmationis, hi ordinis , eo quod characterem imprimunt, qui nec auferri valet nec deleri, et producunt essecium perpetuum, sine gravi sacrilegio iterari non possunt; sed caetera Sacramenta, quia babent essecium non perpetuum possunt iterari sine iniuria , ut effectus deperditus iterato recuperetur, e quemadmodum ratiocinatur . Thomas in supplemento, pari. 3 q. 33, 3. 4. Haec satis de Sacramentis in genere dicta sunt.

Nunc de Sacramentis in specie et breviter quidem de prioribus quinque. 0rdiar a Baptismo.

550쪽

Sacrum regenerationis lavacrum e unde, teste

S. Cypriano, omnis fidei origo incipit, et ad aeternae vitae spem salutaris ingressio 3 primum inter reliqua sacramenta locum tenet, non solum ordine, verum etiam necessitate et Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest

introire Regnum Dei 3 ut Christus aperte edixit loannis III, 5. Quare Synodus Tridentina sess. VI,

cap. 7 merito baptismum nuncupavit et Sacramentum fidei, sine quo nulli unquam contigit iustificatio. Quamquam vero tanta sit baptismi necessitas, ut sine eo nemo possit vitam aeternam consequi, quamobrem scholae dicunt baptismum medii necessitate ad salutem requiri dantur tamen extraordinarii casus , in quibus invisibili Spiritus Sancti

gratia non susceptus in aqua baptismus suppleatur, veluti si quis non baptigaius martyrium pro Christo patiatur, vel in discrimine vitae positus, ubi baptismi copia non est, de peccatri doleat et baptismum desideret. Et hinc Theologi triplicem Baptismum distinguunt, scilice fluminis seu aquae, fluminis seu desiderii, et sanguinis seu martyrii non tamen tria sunt Baptismi Sacramenta , sed unum dumtaxat, cum in uno baptismo fluminis ratio Sacramenti reperiatur et baptismus flaminis ac baptismus sanguinis eo nomine appellantur, quia non secus ac Baptismi lavacrum hominem a peccatorum sordibus abluunt, illumque iustificant Iam vero Baptismus fluminis, de quo hic loquimur, imprimis peccata omnia, sive originis viii

sive nostra culpa contracta , omnesque peccato

rum poenas remittit, eas nempe, quae dimissa culpa , peccatis in altera vii deberentur. Itaque

SEARCH

MENU NAVIGATION