장음표시 사용
551쪽
post baptismum remanent mors, infirmitates, concupiscentia aliaque huius vitae mala , quae originale peccatum in humanum genus effudit et ut
scilicet intelligamus , ait Augustinus Enchiridii cap. 66, totum , quod salutaribus agitur Sacramentis, magis ad fidem venturorum bonorum, quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. 3 Praeter remissionem peccatorum , divina
etiam virtus et gralia in animam baptigati diffunditur, qua iustus et filius Dei esticitur et ad Omnia Aristianae pietatis ossicia habilis redditur, ut possit
haereditatem capere salutis, ad quam per baptismum Vocatus est. Peculiari quoque nota seu indelebili charactere anima baptizati obsignatur, quem haracterem dominicum ei characterem regium Augustinus appellat. Porro christiani per Baptismum in novam vitam regenerati membra Ecclesiae sunt eiusque leges servare tenentur atque hinc inobedientes ei rei criminum pro qualitate culpae et inobedientiae canonicis poenis ab ipsa Ecclesia
Materia baptismi est aquari Christus enim perii quam omnes baptigari iussit, et apostoli in aqua baptizarunt. quae vero nomine naturalis et elementaris aqua intelligitur illicite tamen extra necessitatis casum in solemni aptismi administratione alia adhiberetur aqua , quam quae solemni ritu, aut Sabbato sancio aut in pervigilio Pentecostes benedicta sui ei in baptismali sonte asservatur. Ubi sons baptismalis, attentis adiunctis haberi nequii, nec aqua benedicta asservari absque gravi incommodo potest, in regionibus infidelium missionarios uti legitime posse aqua naturali, S. C.
Inquisitionis rescripsit 6 Apr. 1745, et Febr. 1806.
552쪽
Quin imo in dictis regionibus, non solum imminens mortis periculum, sed quaelibet alia gravis ac
rationabilis causa per se potens est, ut solemnitates omitiantur, vel ut tantum aliquae adhibeantur, ita tamen, ut deinde, dum opportuna occasio adsuerit, eaedem vel omnes , vel quae omissae sunt
in Ecclesia vel ratorio suppleantur. S. C. de Prop. Fide 21 Ian. 1789. Formam autem huius Sacramenti administrandi Christus Dominus Apostolis tradidit illis verbis Matili XXVIII, 19 et Euntes docete omnes gentes, baptigantes eos in nomine Patrisei Filii et Spiritus Sancti. 3Rituale Romanum de baptismo adultorum monet, et decere huiusmodi baptismum ex apostolico instituto , in Sabbato sancto vel Pentecostes solemniter celebrari. 3 Praemittenda porro est suffciens instructio circa praecipua fidei mJsieria,
deoque non sunt admittendi ad baptismatis aquas adulti, ut ait S. C. Propagandae Fidei an. 1760 ni bene docti fuerint obligationes, quibus unusquisque fidelis ligatur, et mediante longa experientia in statu cathecumeni dederint clara signa verae et vivae de ei constantiae, qua praediti esse debent, ita ut sint parati confiteri christianam religionem sub quocumque tormentorum et vitae periculo sinu spectat resoluit S. C. de
Propaganda Fide ad dubia proposita a Vicario provinciali in o-Κia in Sinis, nempe ad 1 c Anmulier fidelis viro infideli coniugio copulata , de qua spes probabilis assulget, quod sub iugo insidelis sui christiane victura sit, nulla tamen spes assulgeat, quod proles ex ea suscepi in christiana
fide libere educetur, propter viri infidelis Oppositionem, ad Sacramentum Baptismi admitti possit,
553쪽
absque eo quod praecedat divortium saltem quoadiorum sine posuit Cattentis circum stantiis posse, dummodo promittat se ore curaturam omnibus modis educationem prolis in religione christiana. 3Ad 2 4 Uirum dicta mulier infidelis satiem admitti possit ad Baptismum , cum ei praeclusa sit spes omnis prolis ulterius habendae, absque eo quod praecedat divortium , ad minus quoad thο-rum respondet ε affirmative iuxta modum prout supra. 3 Haec de baptismo adultorum dicta
sint. Ad ullus vero, generatim loquendo, censetur in hac re, qui septennium complevit, ut decrevit eadem S. C. 3 Marti 1703 De Insantium Baptismate
Caeremoniale piscoporum lib. 2, cap. 27 praecipii, ut insanies etiam qui per octo dies ante vigilias Paschae et Pentecostes in lucem eduntur, nonnisi eodem sabbato Paschae vel Pentecostes baptizentur, dummodo periculum mortis non immineat. Numquam vero infantium baptismus ultra diem nonum a nativitate differendus est ob maxima pericula, quibus eorum vita obnoxia est. De
loco autem administrandi baptismi habenda prae Oculis est Clementina unic de baptismo, qua prohibetur et ne quis in aulis vel cameris, aut aliis privatis domibus nisi regum vel principum, quibus valeat in hoc casu deserri, aut talis nece tias emerserit, propter quam nequeat ad Ecclesiam absque periculo propter hoc accessus haberi), sed dumtaxat in Ecclesiis, in quibus sunt ad hoc fontes deputati audeat baptigare. Princeps baptismi minister est Episcopus, sed ex praesenti disciplina, Porochi iure proprio ba-plietant, Presbyteri vero et Diaconi, si piscopi aut Parochi venia iniereesserit. In casu vero ne-
554쪽
cessitatis, quilibet etiam laicus, imo ipsi iudaei, pagani et haeretici, si debitum ritum serveni, et intendant sacere quod facit Ecclesia, valide et licite omnino baptigant verum extra necessitatis casum valide quid eis, sed illicite. At in ipso casu necessitatis ordo servandus est, ut nempe clericus superioris gradus praeseratur clerico inferiori, clericus laico, mas seminae, christianus iudaeo et
pagano praeterea, nemo eorum potest solemniter,
hoc est caeremoniis Ecclesiae adhibitis baptietare,
caeremoniaeque omissae, cum primum poterunt,
suppleri debent. Suscipiendo baptismo apti sunt omnes homines
nati et viventes, sive masculi sive seminae, sive infantes sive adulti, sive ratione compotes si eamentes non omnes tamen licite baptigantur.
Namque infiderium silii, invitis parentibus, baptizari non debent; ipsis quippe a sentibus iniuria fieret, si ab eis filii separentur, ut baptismo abluani et in fide instituantur contra autem fides in discrimen adduceretur, si post baptismum parentibus relinquantur Baptismus tamen semper valet, cum ad Sacramenti validitatem consensus seu Ulunias parentum nullo pacto requiratur. At si filii infidelium certo praevideantur statim morituri, si immaniter a parentibus proiecti aut ab avo paterno, vel ab eo, sub cuius potestate constituti sunt, baptismo offerantur , si demum iam adulti aut saltem ratione praediti baptismum petant, tum valide, tum licite baptizantur, qua de re notatu digna sunt quae in Congregatione S. sficii coram Pio VI habita 1779 statuta sunt. Haec autem sunt huiusmodi: a1' non licere, nisi in articulo mortis, seu moraliter certo imminentis mortis periculo, insta
555쪽
les infidelium , invitis seu insciis parentibus, baptizare. 2 non licere extra idem periculum , seu articulum, siquidem in decretis articulus et periculum promiscue accipitur insanies a parentibus infidelibus ultro etiam oblatos baptizare, si mist baptismum in parentum insidelium potestate relinquendi sunt 3 in ipso quoque mortis articulo baptizandos esse quidem filios insantes insidelium,
sic tamen, ut vitetur scandalum, nec proinde maius quoddam insidelium odium , in christianam religionem, atque in christianos saevitia concitetur proindeque in omni eventu , divinam sane opem implorent sancti ministri, ne umquam aut istorum decretorum oblivio eos capiat, aut fas esse sibi putent privatum suum iudicium eisdem anteferre. Ad dubia vero, an liceat baptigare huiusmodi insantes cum saeviente peste, d centum pueris, ut plerumque accidit, nonaginta pereant, aut cum populares morbi pessimae indolis, multo
maximam partem absumunt puerorum, antequam
rationis usum attingant responsum fuit, constitutiones SS. Pontificum et S. Congregationis decreta, dum silio infidelium , invitis parentibus, baptizari vetant, praeter quam in articulo mortis loquuntur de praesenti periculo , quod hominem baptizandum determinate attingit, quodque interdum per synonimam vocem nomine articuli mortis exprimitur, ut in eis, quos mali labes actu inficit, aut qui quocumque modo in praesens vitae discrimen adducuntur, non autem loquuntur de communi et vaganti periculo, quod sanis etiam
hominibus in iis locis impendet, qui populari
morbo affiguntur, in quo nec vocabulum, nec notio articuli mortis ullo modo convenit a Insu-
556쪽
per legendae sunt tres epistolae Benediei XIV, quarum prima data est ad Archiepiscopum Tarsensem in Urbe Vicesgerentem, altera encyclica ad Primatem, Archiepiscopos et Episcopos oloniae, et tertia 5 Petrum Hieronymum Gulielmi Romanae Inquisitionis assessorem quae epistolae mox impressae sunt in Bullario eiusdam Pontificistom L num. 28, et iom. 3, num 4 et 54. Praeter baptismi ministrum adhibentur etiam
patrini qui baptizando osserunt eosque a sacro sonte suscipiunt, seseque baptigatorum fidei sponsores et fideiussores constituunt. Antiquitus et praesertim in ccidente parentes ipsi filios suos baptismo osserebant, ac pro iisdem profitebantur ac fidem spondebant. Sed modo vetiti sunt parentes silios suos de baptismo suscipere. Praecipuum autem patrinorum officium in spirituali baptietatο-rum cura situm est, et tenentur vi susceptionis, eos in catholica fide, et bonis moribus instituere, si parentes naturales id facere neglexerint, vel nequiverint. Α qua spirituali cura susceptores etiam compaιrra, patres spirituales et patrini dicti sunt. Hinc ab ea spirituali tu tela administranda omnino prohibentur, qui eamdem gerere aut fideliter nolint aut sedulo aut accurate non pOSSint. Huiusmodi sunt iudaei, insideles, haeretici, publice excommunicati aut interdicti et notorie flagitiosi, qui Sacramento Poenitentiae et Eucliaristiae in Paschate non susceperint et de hoc crimine publice notati sint, impuberes , nondum Sacrament Confirmationis initiati, quive fidei rudimenia ignorant. Tum ex S. Canonum sancit oves id muneris admittendi non sunt Monaci vel regulares utriusque sexus et cuiusvis ordinis, neque
557쪽
APPENDIT m. 533Clerici etiam saeculares, si aut ecclesiasticum beneficium obtineant, aut in sacris ordinibus constituti sint, nisi specialem a proprio rdinario li-
De Patrinis Tridentina Synodus sess. XXIV de
res cap. 2 , statuit ut unus tantum, sive vir sive mulier iuxta S. S. Canonum instituta, vel ad summum unus, et una baptizatum de baptismo suscipiant, inter quos ac baptigatum et illius patrem et matrem, necnon inter baptigantem et baptigatum, baptizatique patrem et matrem tantum spiritualis cognatio contrahatur de qua re egimus in traci de Matrim Satis de Baptismo Modo sermo erit de Confirmatione. Homines sacramento Baptismi regenerantur ad ηιtam, sacramento Confirmationis roborantur ad pugnam. Itaque Confirmatio est novae legis saeramentum, quo praeter gratiae sanctificantis augmentum consequimur ius ad accipiendas a Deo gratias actuales, quibus adversus carnis , mundi et diaboli impetus robustiores simus, et ad confitendum Domini nostri Iesu Christi nomen consirmemur in fide. Hinc Confirmatio gratiam baptimi
perficit, confirmans atque augens quod Deus pro nobis per Baptismum operari eoepit, nosque ad Christianae persectionis soliditatem adducit. Confirmationis etiam alii duo esseeius sunt, character nempe et cognatio spiritualis, quae inter confirmantem et confirmatum eiusque patrem ei matrem ac patrinum, quemadmodum de baptigante et baptizat eiusque patrinis et parentibus iam dieebamus. Disputaui theologi , num sola manuum impositio cum oratione, quam piseopus landit, an sola
558쪽
unctio chrismatis cum illis verbis ab confirmante prolatis: ε Signo te signo crueis, et conlimo echrismate salutis, in nomine Patris , et Fiιii, et Spiriιus Sancti, 3 an ritus uterque simul sint huius sacramenti materia et forma, in quo sententiarum discrimine necesse est utramque materiam et formam adhibere, ne sacramentum nullitatis periculo exponatur Solum autem Episcopum esse ordinarium huius sacramenti ministrum, Tridentina Synodus definivit sess. VII de Cons. an shis verbis: ε Si quis dixerit sanciae Confirmationis ordinarium ministrum non esse solum Episcopum, sed quemvis simplicem Sacerdotem, andi thema sit a Verum extraordinarius minister esse potest simplex Sacerdos, cui gravissima, honestaque de causa Romanus Pontifex specialem facultatem delegaverit et Legitur aliquando , ut inquii Eugenius IV in Concilio Florentino, per apostolicae Sedis dispensationem ex rationabili et urgenti admodum causa simplicem Sacerdotem chrismate per piscopum consecto, hoc sacramentum Comsrmationis ministrasse. Hac de re late pertraeia Benedicius XI de Synodo dioec. l. 13, cap. 15. Cf. Instructionem S. Congr. de Propaganda fi de diei 21 Marii 1774, qua declaraturo simplisi
Sacerdoti administranti, extraordinaria facultate, Confirmationis sacramentum, non licere usum o chetii, mitrae, baculi pastoralis, annuli, vel crueis pectoralis. Nonnisi baptigati confirmari valide possunt. lim quidem insantibus post collatum baptismum Confirmationis sacramentum administrabatur quae consuetudo adhuc viget apud graecos sed latini a multis saeculis seorsum a baptismo eon
559쪽
firmationem conserunt; et neminem septennio minorem sacro chrismate iniunt, nisi sorte tam gravi morbo laboret, ut ex eo moriturus praevideatur.
Quod autem patrinos spectat in hoc sacramento adhibendos, in primis observandum est, ut non plures sed unus tantum adhibeatur, nec seminis mares, nec maribus seminae, sed suo quisque sexui illud ossicium praestari debet. Praeterea nisi necessitas cogat, non eumdem, sed diversum esse oportet Confirmationis patrinum a patrino baptismi, et demum a patrini munere arcentur ii omnes, qui ab eo praestando munere in baptismo arcendos esse superius animadvertimus Progrediamnunc ad Eucharistiae Sacramentum.
Sacramentum Corporis et Sanguinis Christi sub speciebus panis e vini ad spiritualem animae resectionem institutum Eucharistia seu Gratiarum actio apud christianos appellari consuevit, quod ipse Christus in eius institutione gratias Deo Patri egit, semperque a si delibus agendae sunt pro tanta divinae beneficentiae largitate quippe Deus, ut verbis Augustini utamur, Tract. 48 in Ioannem et Cum sit omnipotens plus dare non potuit, cum sit sapientissimus, plus dare nescivit, cum sit ditissimus plus dare non habuit. Itaque caeteris sacramentis longe praestat Eucharistia, non solum enim commune illud habet cum reliquis Sacramentis, quod sit rei sacrae signum et invisibilis gratiae visibilis sorma verum etiam illud
excellens et singulare in eo est, quod ipsum gratiarum omnium sontem et largitorem Iesum Christum contineat unde panis Angelarum, panis i- tue, Corpus Domini et Sacramentum per antono-
560쪽
masiam vocata est. Item reliqua sacramenta in actionibus transeuntibus sita sunt, hoc autem sacramentum in re permanenti, adeo ut Christus in ea permaneat, donec species corrumpantur. x quo onsequitur l. iriae cultum externum atque iniernum qui vero Deo debetur, huic sucramento cum veneratione exhibendum esse. Et hinc merito Tridentina Synodus sess. XIlI, can. 6 definivit c Si quis dixerit in sancto Eucharistiae Sacramento Unigenitum Dei Filium non esse cultu
latriae etiam externo adorandum, vel non publice ut adoretur, populo proponendum, et eius adoratores esse idololatras, anathema sit. 3Solus Sacerdos a Christo Domino institutus est
minister Eucharistiae consecrandae, eaque, dum Missa peragitur, consecranda est; atque adeo ipsamet non Sacramenti modo, sed etiam sacrificii rationem habet. Tamquam Sacramentum coelestis et spiritualis animarum cibus est, et beatae immortalitatis semen; iamquam sacrificium Corpus ei Sanguis Christi per Sacerdotem eo osseruntur atque immolantur Panis autem e triueo consectus sive agymus, sive fermentatus, et vinum ex vite apta ad Saeramentum materia sunt. Sed quisque Sacerdos tenetur Ecclesiae suae consuetudinem observare, scilice Latinus in ZImo, Graecus in sarmentato consecrare. Exploratum est larmam, qua pauis consecrarur, eam esse et Hoc ει corp- meram h et qua vinum consecratur,
eam partis esse cito es eatis Savuinis mei. Haetera verba, quae in consecratione calicis su-cienda Sacredo profert, uirum ad Socramenti validi talom pertineant, Theologis disputandum relinquimus.