장음표시 사용
561쪽
Baptizati omnes capaces sunt Eucharistiae suscipiendae. lim dabatur insantibus post Baptismum et Confirmationem, nunc autem in Ecclesia Latina pueris non amplius administratur. At si- deles rationis compotes ad percipiendum saepius in vita hoc Sacramentum divino praecepto adstringuntur. Cum vero pietate refrigescente ab hac coelesti mensa fideles diutius abstinerent, Lateranense Concilium praecepit, ut omnes utriusque sexus sideles, saltem semel in anno paschali scilicet tempore, ad sacrum Eucharistiae Sacramentum accederent, quod Decretum Tridentina Synodus confirmavit. Haec autem communio paschalis in propria parochia suscipienda est, et in ea parochia ubi quisque commoratur, si in propria percipere ob absentiam nequeat. Hinc Regulares quamquam ex summorum Pontificum privilegiis
possunt in suis Ecclesiis, die Paschatis excepto, Eucharistiam distribuere, fideles tamen in eisdem
Regularium Ecclesiis communione resecti Ecclesiae praecepto non faciunt satis ac omnino debent paschalem in propria scclesia parochiali
Verum ex praecepto cclesiae, quo fideles iubentur ad hoc augustissimum Sacramentum accedere, cave inseras, omnibus ad illud accedentibus a Parochis administrari oportere. Sunt enim quidam cibi eucharistici participatione prorsus in ligni, ab eaque excludendi, cum ipse Christus Apostolis praeceporit et Nolite sancium dare canibus. ν Conum autem nomine catholica cclesia semper intellexit publicos et notorios Meatores,
videlicet haereticos, schismaticos , excommunieaios, interdicios , manifeste infames, meretri eos
562쪽
concubinarios, oeneratores , magos , sortilego , blasphemos, aliosque huius generis homines, quorum notoria et publica est iniquitas, ignota vero poenitentia. His itaque omnibus deneganda est Eucharistia sive eam publice, sive in occulto petant. At longe alia res est, si de occultis peccatoribus sermo instituatur. Si enim occultus peccator coram aliis fidelibus ad hoc Sacramentum percipiendum se osserat, illum repellere non lieebit, ne publica assiciatur infamia, qua certe assiceretur, si publice eidem Eucharistia denegaretur. Verum, si occultus peccator Eucharistiam in occulto petat, tunc neganda ei foret Dominici Corporis participalio, excepto tamen casu, quo Sacerdos ex Sacramentali consessione occulti peccatoris statum cognovi Sset. Praeterea cum summa reverentia huic augustissimo Sacramento debeatur, a Sacm menSa arcentur amentes, et phrenetici, nisi lucida habeant intervalla , necnon semilatui et stolidi, energument, pileptici aliique aegroti, de quibus dubitari prudenter possit, an sint sui compotes, et an quid agant intelligant, vel si vomitionis aliudve indignitatis periculum adesse censeatur. Quemadmodum administrandae Communionis paschalis, ita etiam ordinarius Viatie ministerest Parochus. Itaque in Clement L detrivilegiis sic statuitur: ε oligiosi, qui Clericis aut laicis Sacramentum Unctionis extremae vel Eucharistiae ministrare, non habita super his paroebialis Presbyteri licentia speciali, praesumpserint, excommunicationis incurrant sententiam ipso sacto per Sedem Apostolicam dumtaxat absolvendi. Religiosis tamen illis, quibus est ab Apostolica Sede con-
563쪽
cessum, ut familiaribus suis domesticis, aut pauperibus in hospitalibus suis degentibus Sacramenta possint ecclesiastica ministrare, nullum ex praemis is volumus quoad hoc praeiudicium generari. Progredimur ad Sacramentum Poenitentiae. Christus abundans in misericordia, Sacramentum Poenitentiae, quod esset altera post naufragium tabula, instituit, in quo scilicet fideles contriti, confitentes et satisfacere volentes a peccatis post Baptismum commissis ministerio Sacerdotum absolverentur. Sane potestatem dimittendi peccata
Christus Apostolis suis secit illis verbis Io. XX, 22-23: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis
peccata , remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt 3 Ex quibus verbis tria potissimum consequuntur 1' scilicet, nullum esse peccatum, cuius dimittendi potestate chlesia donata non sit eam etenim potestatem sine ulla exceptione Christus demandavit. 2 Sacerdotes, dum ea utuntur potestate, non nudum exercere ministerium qu a Deo remissa esse peccata declarent, sed Verum exercere actum iudicialem , quo mandata sibi potestate a peccatis absolvunt vera enim O-tesias remittendi peccata illis verbis continetur.3 Solis Apostolis eorumque in Saeerdotio successoribus eamdem potestatem competere, ipsos quippe solos Christus allocutus est, dum Spiritum Sanctum et potestatem remittendi peccata communicavit. 0uamquam vero potestas ligandi et solvendi a peccatis sacerdotio adhaereat, eam tamen potestatem valide non exercent Sacerdotes, nisi etiam potestate iurisdictionis aucti sint. In mero enim tribunali iudicis ossici languntur et sententiam
564쪽
seruui. Cum autem natura et ratio iudicii exposcat, ut sententia in subditos tantum seratur m nisestum si nullius momenti esse absolutionem ab eo prolatam, qui in poenitentem neque ordinariam neque delegatam iurisdictionem habeat. Porro iurisdictionem ordinariam in orbem universum ene Romanus Pontifex, Episcopi ei locorum 0rdinarii in suis dioecesibus et territoriis, Poenitentiarii in cathedralibus, Parochi in suis parochiis, Praelati autem regulares in suos Religiosos. Delega iam iurisdictionem ii habent, qui non iure proprio, sed ex concessione Pontificis aut Episcopi vel alterius Praelai quasi episcopali
iurisdictione pollentis, excipiendarum consessionum vicariam potestatem acceperunt. 0rdinariam inter et delegatam potestatem praecipua discrimina haec sunt; et in primis delegata iurisdictio non exspirat morte delegantis, sed perpetua censetur, nisi aliter fuerit ab ipso delegante conni tutum. Integrum quippe est deleganti eam potestatem tempore, loco, personis et qualitate peccatorum circumscribere. 0rdinaria vero potestas durat quamdiu quis permanet in ossicio, cuius ratione eam obtinet. Deinde potestas delegata extra territorium delegantis explicari nequit, ordinaria autem ubique locorum valide explicari potest in suos subditos atque hinc fit, ut Parochus parochianos suos extra parochiae et dioecesi fines a peccatis valide absolvat. Porro, sive ordinaria, sive delegata sit potestas, non confestim ad omnia peccata extenditur, cum, docente ridentino sera. XIV, cap. I de Poenit. , S. Pontilax atque Episcopi aliqua graviora crimina iure excipiant, sibique reservent, quae inse
565쪽
riores Sacerdotes nequeunt sine speciali facultate dimittere. Huiusmodi enim dissicultate absolutionis peccata videntur cohiberi ei deinde in gravioribus morbis peritiores medicos oportet adhibere. Cum itaque reservationum scopus sit salus animarum, idem Concilium Tridentinum, ne quis hac occasione pereat, antiquae Κcclesiae praxi inhaerens declaravit, atque constituit, ut in articulo mortis quilibet Sacerdos quemlibet poenitentem a quibus is peccatis et censuris absolvere possit. In expendendo autem hoc decreto non est concors Canonistarum sententia. Sunt enim, qui dicto decreto omnibus Sacerdotibus, quicumque illi sint, sive degradati, sive excommunicati, sive schismatici vel haeretici, eam sucultatem absolvendi in articulo mortis, ali Sacerdote deficiente, datam esse arbitrantur; alii contra sentiunt cum agnano in cap. NON EST VOBIS, de Sponsalibus et Matrimonio, cum Pontas, verbo ABSOLΠTIo, aliisque gravioribus Doctoribus, quos consulere lector poterit. Satis de Sacramento Poenitentiae Pauca modo de Sacramento Extremae Unctionis dicam. Sacramentum Extremae Unctionis ab ipso Chrisio Matth. X, 8 insinuatum, Iacobus cap. V, v. 14 catholicae suae Epistolρ fidelibus commendavit ac promulgavit, ita scribens: Infirmatur quis in vobis inducat resbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et ratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus et si in peccatis sit, remittentur ei. 3 Ex quibus Iacobi verbis in primis noscimus , quinam sint huius Sacramenti subiectum, scilicet infirmigraviter et periculose decumbentes hinc ad mortem damnati, ad praelium praecincti, aliique ob
566쪽
aliam ab infirmitate causam morti proximi ungendi non sunt. Praeterea ex eodem Iacobi textu constat Extremae Unctionis materiam esse oleum; olei autem nomine venit oleum proprie dictum quod ex olivis exprimitur quod tamen solemni et peculiari benedictione consecrandum est. An autem ista olei benedictio ad Sacramenti naturam pertineat, dissentiunt Theologi In ea sententiarum diversitate concilium Mediolanense anno 1579 sapientissime iussit et ut si Parocos per errorem aliud oleum, quam quod infirmorum est, unquam adhibuerit, etiamsi chrismatis et cathecum enorum sit, erratum emendet; et oleum Sscrum,
quod proprie infirmorum est, adhibeat et Sacramenti sormam iteret , Formam sacrae Unctionis in precibus ad Deum fusis sitam esse Iacobus l0- eo citato indicavit, dum super infirmos orandum edixit. Haec autem forma, qua Ecclesia latina utitur, Tridentinis Patribus recitata est sess. XI de Extrema Unctione cap. 1. Demum ex praelato lacobi textu compertum est solo Presbyteros esse Extremae Unctionis ministros. Sed non quilibet Sacerdos Extremae Unctionis ordinarius ministerest, sed tantum Parochus, et caeteri, quibus cura
animarum iure proprio competit; et hinc in Clement. 1 de Privilegiis, superius relata, tamquam magni criminis rei, excommunicantur religiosi, qui Clericis aut laicis sine speciali arochi licentia Extremam Unctionem ministraverint pavead 0rdine, post ea quae lib. Inst. Can. cap. l, D et integro cap. IX diximus, exponenda Super'
Definitum est a Tridentino sess. XXIII, cap. 3 cum Scripturae testimonio, apostolim tradi
567쪽
ione et Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacra mirdinationem , quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri, dubitare nemo debet 0rdinem esse vere et proprie unum ex septem sanctae Ecclesiae Sacramentis 3 Hinc
omnes Theologi inserunt, fide divina tenendum
saltemirdinationem sacerdotum esse Verum et proprium Sacramentum, ad veritatem enim praediciae desinitionis universalis, necesse est, ut ea ad minimum complectatur rdinem praestantissimum, quale est Sacerdotium. Inter eosdem etiam communiter convenit, veram Sacramenti rationem
participare Episcopatum et Diaconatum, quin imo de Episcopatu, etiamsi ab aliquibus non censeatur
ordo diversus a Sacerdotio, cuius tamen , iuxta omnes est extensio, persectio et complementum,
id esse pariter de de affirmat Petrus Solo, aut
saltem non posse, sine periculo ei gravis erroris nota hoc tempore negari asserunt Medina
et Vasqueg. 3 Hactenus Benedictus XI de Syn. Dioec. lib. 8, cap. 9. Vide quae diximus in nostris Inst. Canonicis l. II, cit. c. Sacrairdinatio pluribus caeremoniis perficitur. Praecipuae inirili natione Sacerdotum sunt, eis
manu imponere, preces super eos undere , divinum Spiritum invocare, illorum manu ole cathecum enorum inungere, ipsis demum calicem et patenam cum sacris symbolis consecrandis tradere Diaconi quoque per manuum impositionem recitationem precum et evangeliorum traditionem
ordinantur. Subdiaconi demum , caeterique Cleriei per traditionem instrumentorum, quae sunt cuiusque 0rdinis propria, et per preces, quas Episcopus instrumenta porrigendo recitat 0rdini-
568쪽
bus initiantur. Plurimi canonistae atque Theologi defendunt ordinum ierarchicorum piscopatus,
nempe, Presbyteratus et Diaconatus materiam essentialem in sola manuum impositione, sormam item essentialem in sola adiecta oratione sitam esse,
porrectionem vero instrumentorum cum verbis adnexis, caeterisque caeremoniis ritum esse accessorium et integrantem ab Ecclesia adiunctum ad maiorem dumtaxat significationem et expressionem collatae potestatis. Qua de re legendus est numquam satis laudatus Benedictus XI de Sin Dioec. lib. 8 c. 10.ΕMetus rdinis est potestas, gratia, et character. Nam iis qui iii ordinantur spiritualis consertur potestas, quae in Sacerdote ad consectionem Corporis ei Sanguinis christi, et remissionem peccatorum refertur aliis vero inseriorum ordinum ministris datur aliqua potestas circa sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, non plena quidem et persecta, eaque maior vel minor, quo quisque ministerio su magis minusque ad altaris Sacramentum accedit. Ipsis etiam, praeter gratiae sanctificantis incrementum, confertur gratia sacramentalis, ius videlicet ad gratias actuales , ut aiunt
obtinendas, quibus idonei habilesque ad recte
munere suo iungendum, sacrismentaque administranda reddantur. Denique in eorum anima imprimitur character spiritualis, quo ab aliis fidelibus distinguuntur, quique nec auferri valet, est deleri. Unde sit, ut Sacramentum rdinis sine gravi sacrilegio iterari non possit. Haec de Sacramentis in genere et in specie indicasse, pro πο- stro institulo sussciat.
569쪽
4. D coxis persona in sponsalibus dea nam
5. sanimo in OUigandi . . M 14ν i. D mutua primission D 183 7 D intem manu tatione promissionis , 20 8. Do ponsalibus per istolam aut procuratorem initis. . . ., 24 I De conditionibus montractes sponsalium adiectis. . . . ., 26 10 Do pactis sponsalitiis . . 28 11 Do arrhis spissalitiis , 31 12. Do mina sponsalibus adlaeta 33D Misimonio ο
570쪽
ε46 INDEX g 18. De pomonis ad ineunda apo alia idones , 35ς 14. Da sponsalibus filium suntli 47 15 Do motibus sponsalium , 52 16. De sponsalium dissolutions mutuum
47. o dissolutions ob la um temporis 573 18. o dissolutions ob alterius sponsi absentiam . . . . ., 58 19. Do dissolutions ob matrimonium cum a initum . . . . . is 20. D dissolutions posteriora rapo alia init . . . . ., 61 21. Do dissolutions sponsalium ob prosemi nem religiosam . 66
28. o dissolutions ob somication- 69D24. s dissolutione ob mutationem animi, comporis, vel sortunam . . 70D25. o dissolutions per dispensathmo 72D26. D auctoritato iudicis in sponsillium dira