Dissertatio medica inauguralis, de morbo morteque submersorum investigandis : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici

발행: 1786년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

131쪽

DE PLACENTA.

Primum enim, in ovi centro, vitellus positus, ab alb mine et compluribus membranis ita circumdatur, ut nullus aeri, magno venosi sanguinis in arteriosum mutandi instrumento, ad illum aditus pateat. Dein, placenta ubi minimus partus est, minima quoque, ubi is maximus, etiam maxima, per OmDes Utrius que incrementi medios quasi gradus esse, comperitur; quod tamen in ovo, ubi, cUm Vitellus maximus est, pultu, minimus, et contra, Per medios omnes gradus, invertitUT. Postremo, multis scriptoribus vitellum ovi placentam esse credentibus, et in viviparis animantibus omnem umbilici sanguinem ad placentam ire scientibus, inde omnem quoque pulli ad vitellum tendere satis temere persuasum est. Et apud multos Vasorum sanguiferorum, in vitelli corpus penetrantium, Perque id ramulos quoquoversum dimittentium, eodem, quo vasa in placenta umbilicalia modo, historiae tam longae quam infirma fide, magnis ambagibus conteXuntUr , quo tamen a vero ni hil magis distat. Nam, e contrario, in vitelli membranam, et eam solam, Pauculi tantum rami pertinent;

132쪽

S DE PLACENTA.

cum in ipsius vitelli corpus, neque ego neque mecum qui forte operam conferebant amici prudentissimi, aut nudis, aut vitro adjutis oculis, minimum ne quidem vasculi sanguiferi ramulum in vitelli corpus intrare, d

Aliud igitur in animato ovo instrumentum, in quo magnum, et vitae necessarium, sanguinis in pullo mutatandi, opus procedat dispiciendum.

Inter multa ova adperienda, omne fere accubitus tempore, prope omnem Pulli sanguinem, in membra nam albumine et vitello circumjectam, dimitti, deprehendi ; quam membranam inter et umbilici vasa, duae tantum membranae tenueS intercedunt. VAsa pulli, abdomine egressa, prius spatii aliquod, quam in ramos

dividantur, metiuntur, dein in tres, UterqUe, ramos magnos diffinduntur. Quorum arteriae ramorum u-DUS, Venae ramo comite, recta ad acutum ovi finem pei- fertur, qui uterque illic, in omnes partes, iamulos suos pulcherrimos visu, dispertiuntur. Ad eandem membranam in medio circiter ovo, altera arteria magna, Vena quoque comitante, Utrinque, recta fere procUrrunt. Horum

133쪽

DE PLACENTA.

Horum rami quoquoversum, nec solum antrorsum ad priores, qui reflexi, iis obviam eunt; sed et retrorsum ad amplum ovi sinem, ita discurrunt, ut haec membrana Una continuata vasculorum sanguiferorum tela esse videatur. Arteriis, quas systoles et diastoles alternatio insignit, ampliores multo venae sunt: Sed eaedem arteriae hac porro nota insignius etiam discriminantur, scilicet, sanguis in arteriis, praeque caeteris in ea, qUae Ummbilici funiculus nuncupari potest, priusquam membranam, quae crustulam intus obducit, ingrediatur, subfusci vel atri coloris, ad nigritudinem vicini, est, venosis contra vivide rubet. Hanc membranam instrumentum esse, quo pulli in ovo sanguis, noXa dempta, salutifer evadat, sequentibus his rebus manifestum esse videtur. Ova, ut omnibus notum est, sine noVato aere, maturare partum nequeunt. Quod, non solum in gallinis, sedulo ovorum, subinde, quo certius tam aeri quam calori objiciantur, posituram mutantibus, clare cernitiar; sed et hac re, quod nimis accubantes vitale nihil procreant, Porro confirmatur. Aeris ad pullos procreandos

G necessitatis

134쪽

DE PLACENTA.

necessitatis observandae, mihi in camera ad eam rem fabricata, facultas nuper data est. In hoc adparatu, primo quoque tempore, scrinia adeo arche, ut eXternUS aer ab interno, ova contingente, excluderetur, aptabantur. Quo factum est, ut nihil ullo ovo prognatum sit: Sed, foraminibus dein factis, scriniisque rite perflatis, Ovorum plerorumque perfecta foetura fuit. Eandem rem apud curiosum illum naturae observatorem, ReamV-rum, multi, et, ut ipse ait, tristes casus adfirmarunt.

E quibusdam, quae ego seci periculis, non solum agre ro ad procreandos pullos necesiarium esse, sed et foraminibus, quibus ova praediti sunt, eXpeditis, opus esse comperi. Haec, non aere solum, sed et aquae pervia sunt; siquidem ubi aer, putredini necessarius, ovum, adipe oblitum, intrare prohibetur, nulla putredo sequitur. Quodque ad aquam attinet, idem illustris ReaumVrUS, partes aquosas, quae foraminibus dilapsae erant, collegit, et pondere jactura perdito perpenso, hoc eodem redire prorsus invenit. Et quamvis Monro pater ', ova, quorum obtusi sines adipe obliti essent,

Drocreando' Med. Est. v. a. P.

135쪽

DE PLACENTA.

SI procreando tamen habilia, accubantibus gallinis, deprehendit ; quod, obtuso fine tantum fieri posse, concedo ; tamen totum ovum sic oblitum viviparendo impar reddi, periculo saepius facto, fidem feci.

Porro, in ampliore ovi sine spatiolum aeri plenum, ab accubitus initio, subest ; - cicatricula, inquit Monropater l, accubitu Cito crescit, et summo vitello innatans, ad summum ovi levata, spatiolum (hoc) quam proxime accedit ; et utrumque crescentia inter se demum contingunt. Vasia umbilicalia, cum primum pullulare incipiunt, in ea membranae Parte, spatiolo aera continenti contigua, primum prodeunt.

Si igitur ova, nisi saepius aere perflentur, nihil procreant, et si umbilicatium pulli vasorum in membrana subter crustam disperguntur ; Nonne inde aera, crustae foraminum ope, idem sanguini pullino, quod pulmonari post partum, vel quod partus in Placenta viuipara, sanguini, maternus, officium praestare colligendum est Exi Med. ES. v. a. p. 182.

136쪽

sa DE PLACENTA.

Ex his omnibus, quae fusius jam relata sunt, vitelli in ovo, non eundem, ut hactenus placuit, pullo in ovo ossicium, quod placenta partui in utero, praestare, jamdudum, ut spero, certissima fides facta est. Placentatam alit partum, quam sanguinem ejus salutiferum reddit. Quae tamen opera, dum laetus intus in ovo est, diversis instrumentis peraguntur. In membrana, quac crustae intus obducitur, sanguis benigniorem naturam induit; sed absorptione ex vitello, qui ipsi pro horreo est, pullus ali solet.Hic demum, res veras in medium produxisse, quas alii rationibus illustrent, contentus, respirabo. Totum hoc argumentum cum spiritus physiologia arctissime quoniam conjungitur; igitur, cum ea demum explicata fuerit, quomodo sanguis quoque partus vitio liberetur, explicatum iri sperandum.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION