Dissertatio medica inauguralis, de morbo morteque submersorum investigandis : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici

발행: 1786년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

121쪽

DE PLACENTA.

Donec igitur gravius aliquid argumenti Pondus, quam simpliciter rem negare, quod in simili huic re, principii petitio est, contra adducatur; si non solum vasa matris partusque discreta et separata, licet intime inter se contingentia, subeste; et duplicem in placenta circuitum existere; sed uteri arteriis et venis cellulas, ex ipsis, ut in cole vasis, constantes, interponi, credamus, credulitatis nos culpam speramus effugituros.

DE PLACENTAE IN VIVIPARIS ANIMANTIBUS

OFFICIO. lQuoniam igitur pervius maternorUm et partus vasorum usus, sive per rubrarum Venarum ex uterinis vasis absorptionem, sive uterinorum et partus vasorum in placenta anastomosi peragitur; quo tamen Pacto, a matre ad partum alimentum perferatur, requiri posse videatur. Ad quam quaestionem quod attinet, a partu amnii liquorem hauriri abnegamus, et ob hanc gravissimam causam ; quod pueros nullo in primas vias aditu natos est

122쪽

ss DE PLACENTA.

esse, certissimis testimoniis, constat. Neque ejusdem liquoris absorptionis opinio firmiore talo nititur; propterea quod multi vivi sanique, crasia et glutinosa crusta obducti, nati sunt, quodque liquor amnii, nihilo vegeto minus infante, putris et alendo prorsus inhabilis extitit. Nulla tamen alia ratio, nisi, ut eo quod a matre, per funiculum umbilicalem accipitur, partus alatur, reliqua est. In cotyledonibus et placentulis bovinis, nulla vascula, sive secernentia, sive absorbentia, reperta adhuc esse, ut fatendum est ; ita humor lactis speciem praebens, c tyledonibus compressis exudans, eos fabrica glandulari esse indicat: Similemque in humana placenta secretionem existere, hac re a Nortvthio relata comprobatur. Ipsius accipe verba : Inter separandum uterum et placentam, uno loco exiguum quid liquoris crassius culi

albicantis supra chorion effusum fuerit, cremorem lactis non inepte referebat.

Tempus, Ut spero, et felicior periti alicujus anatomici labor, huic tam obscurae et ancipiti rei aliquando lucem adiundet; et, quoniam iste humor, lac reterent,

123쪽

in tam ruminantium, quam non ruminantium, Placenta jam detectus est, secernentia quoque et absorbentia vasa liquido detectum iri confido. Alimentum igitur a sanguine per placentam secerni, et per funiculum umbilicalem ad partum deferri, concesto; an solus is funiculi umbilicatis usus sit, jure aliquis roget

Si enim, ad sanguinis, in tenellum partum influentis, impetum, vel quasi aestum moderandum, Placenta n

tura comparata esset, ut forsitan est, cur partus sanguis ad circumvagandum in placenta dimittitur Certe non, ut vulgo fertur, ut in ramis ejus intus permisceatur , quippe quod, si ullus istiusmodi permixtionis usus esset, in qualibet partus ipsius parte, circuito facto, nullo aliunde detrimenti periculo emcere potuisset.

Quam rem hactenus inexploratam, quam velim, mox dicenda illustrenti

Sanguis corpore circumlatus, insignem aliquam mutationem subit, et non solum subfusco vel atro colore, et,

124쪽

o DE PLACENTA.

et, ut dici solet, venosus, evadit, sed vitae tuendae in-

idoneus, redditur. Quod opus ab aere communi, inter spiritum trahendum admoto, corrigi notum est: Quo consilio, pulmones et branchiae, et in similem usum instrumenta destinata, animantibus natura data simi; quorum, scilicet, ope, sanguis aera externum propius contingat, rubedinem reparet, arteriosus fiat, iterumque salutifer et vitae par, evadat, sustentandae. omodo haec omnia tam mirabilia ambiens aer inspirandi negotio praestet, non meum hic inquirere consilium est ; rem veram constituere satis habens, nec Ullam explicandi causa contemplationem periclitans. Quae praefati, rursus ad partum animum adjiciamus In hoc nullus sanguis, aut nulli proximus in pulmonibus circumfertur, et etiamsi ejus quantumlibet circumferretur, id omne, quoniam partus in utero non spirat, nunquam aera propius accedere posset. Cumque etiam nullus, inter matrem et partum vasorum pervius usus intercedere, sanguisque partus, circumeundo mutatu ,

non matrem, quo in ejus pulmonibus vim salutiferam reparet, et dein partum repetat, adire, sit evictus. Res

igitur

125쪽

sgitur solum huc redit, qua ratione, aut quo in loco, sanguis partus arteriolus, et vitae aptus, sustinendo essiciis atur

Ad quod explorandum, hoc experimentum institui :Puero, in obstetricatoris sinu jacenti, funiculus, tribus vinculis circumjectis, et simul in archum tractis, colligatus est: Quo dein juxta umbilicum inciso, in arteriis umbilicalibus et venis, inter duo vincula, placentam proxime, sanguinis copia intercepta est. Intercepti spatii vasa, gelatinosa funiculi parte cultro dempta, in conspectum venerunt; et arteria, quae sanguinem jam ante in parte circumlatum, ad placentam perferebat, puncta est ; quam prope arteriae puncturam Vena qUO-que umbilicatis similiter puncta est. Quo facto, ex vena sanguis Cinuens, cum eo, qui ex arteria effluebat, facile

comparari poterat. Ille, venosi sanguinis instar, nigricabat : Hic, sanguinis in adulta arteriis more, vivide

florebat '.

' Nunc demium aliud, contra vasonam in placenta, continuitatem, argumentum novum et validum adferre licet: Quod sie sese habet :

126쪽

DE PLACENTA.

Hoc ante oculos experimento posito, in animantibus ruminantibus, sanguinem maternum, suo per pulmones transitu, salutarem factum in cotyledones, quorum processus jamdudum relati, placentularum cavis inseruntur, deferri animadvertendum est. Quo fabricae genere, cytyledones amplam pandunt superficiem, et in pluH-mis punctis, cum placentularum vasis, partus sanguianem, vitae usui imparem, serentibus, in intimum comtactum veniunt, In humano corpore, sanguis arteriosus in placentam per arterias ab utero materno, per eam ramificantes, et in cellulas, asperae in iisdem pulmonibus arteriae more, desinentes, defertur. In eandem quoqUe placentam partus sanguis, vitae, ob peractum in partu ci cultum, inimicus, per umbilici arterias demittitur: Quae, in exiguos ramulos divisae, in maternorum vasorum cel-

lulas,

Sanguis, ex Hallers experimentis, in omnibus corporis venis, ad cor Posterius redun, ater vel subfuscus est. Si uteri arteriae in venas umbilici continuarentur, umbilicatis venae sanguinem. omnis alius sangui ni, venosi instar, atrum esse, oporteret; qui tamen ruber et arteriosus est. Hoc contra omnes opiniones de placentae usu hactenus editas sortiter pU; nat.

127쪽

lulas, Plexum, eodem, quo arteriae pulmonalis ramimper asperae arteriae cellulas, modo, Efformant. Quo sit, ut vasa materna, sanguinem vitae accommodum ferentia, partus vasa, eundem vitae inutilem devehentia, contingant, et utriusque sanguinis invicem mutatio fiat. Sanguis pulmonum maternus vitae Usui ineptias deveniens, perque venam cavam ad cor refluens, ad ejusdem matris pulmones, ut salutarem virtutem recUperet, perfertur : partus autem sanguis, jam a

materno sanguine accepta, vitae sustinendae facultate, Ad partum alendum et augendum, remittitiar. Cur in partu sanguinis tantummodo pars ad placenis tam deferatur, dum in omni cordis contractione totus sanguis ad pulmones perpellitur, si quis forte roget; ad id, naturam causas rerum effectibUS accommodare, partumque non rudi et crassiori alimento, ita ut jam natum, sed ex purisiimo matris sanguine secretione, ali, ideoque ejus sanguinem non iisdem vitiorum causis objici, respondendum. Immo quoniam partus in utero, non solum Placenta, Pulmonis ossicio fungente,

128쪽

sed sua vasorum orbe, instructus est ; ita, pulli in ovo instar, ipsius alimentum digerere, ipsius sanguinem conficere, et pro vitae suae, quasi aliunde non penderet, providere, concludendus es h.

DE PLACENT E IN ANIMANTIBUS OVIPARIS FABRICA ET USU.

Quamvis omnia quae cliusta sunt, ad duplicem in placenta circuitum eXplicandum, et in animantibus viviparis sanguinis partus mutationem explanandam, satis esse videantur; eandem tamen doctrinam ad eandem rem in oviparo genere, quod longe numerosissimum est, constituendam, minus pertinere, inficias iri possit. In his enim sanguis maternus ad pulli in ovo sanguinem minus adpropinquat: Cujus,. simul ac matre excluditur, vita ex sese pendet ; et longe plerumque matri, ne calorem quidem, quo in ovo fovetUr, debet. Qui scrupulus, cum primum mihi ad animum accurrit, diluendus, ut fateor, non videbatur ; sed investillando

129쪽

gando evanuit: pro quo, non solum alia memorabilia,

sed fabricae et usui placentae lucis radium immittentia, quaedam in medium prodierunt.. Ex iis, qui de ovo animato scripserunt, aliis pullum in QVO, partim vitello, partim album ine, aliis vitello solo, ali placuit. Cui ego contraversiae non me miscebo; siquidem, ad meum hic propositum, Pullum in ovo evitello alimentum saltem accipere, Ut ab omnibus conceditur, satis superque est. Vitellus, membrana in tubum deinde desinente, et ad pulli intestina pertinente, undique ObVolvitur. Haec, ut vulgo creditur, sese sensim contrahit, et sic flavum vitelli humorem, per tubum in primis pulli viis, exprimit . Intra quam tamen, Plurimorum opacorum et subalbidorum vasorum, in omnes ParteS discurrentes, ramuli conspiciuntur. Hi inter se coeuntes, trunculos emiaciunt : trunculi adscendentes, circa tubi introitum, ipsi

vissime, an in tubum desinat, an tubo, Veluti vagina tectatus, intestina ingrediatur, nondum mihi liquet. Incisa

130쪽

DE PLACENTA.

Incisa membrana, et disjunctis partibus leniter dimo iis, eadem vasa opaca plicarum speciem praebent: Plicae, densa lanugine, minutim, vasculorum in ventriculo hovino absorbentium texturae consimili, aut pruinam imitante, conteguntur. Per hanc lanuginem, quam absorbentium ramulorum oscula esse ducimus, vitelli modo relatus humor, inhalatus et per majorum ramorum, ad truncUm Usque, cava, pervectus, in intestinum tandem infunditur. In ovo igitur animato instrumentum tandem inveniamus, quod pullo intra OVum Uno saltem placentae munere, nimirum, si non totum ei alimentum, magnam

utique hujus partem, luppeditandi, fungitur. Quoniam hactenus plerisque hanc rem antibus

solum placentae usum, partum alere esse, visum est; eos idem vitellum pullo in ovo concluso ossicii, quod pia centa in alvo materna partUi praestare, quoque ci edidisse, neutiquam est mirandum. Quam Opinionem, quae sequuntur, ut spero, res ad refellendam satis erunt. Primum

SEARCH

MENU NAVIGATION