M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

31쪽

sum; hoc in praesentia dico, non litique semper exi i, iat prius agatur cum adultero. Id vobis, iudices, ncilii me, persuaderi poterit, si non tam iniustos, neque tam imprudentes sexistimatis legum Ial Ores fuisse, ut nec Pssitate praestringerent ea, quae praestari non P Sserit. Salis sine dubio lex ipsa dicendo, Ne prius cum adultera vatiar, quam cum adultero actum fuerit, ofileia

dit, se de his loqui, quorum uterque acCusari pol EF t. Admonebo tamen uno aut altero argumento, quantam lex ipsa, si ita accipitur, passura, iniuriam sit: fingamus enim adulterum vel sua voluntate, vel ita interveniente fato statim decessisse: hoc iustum poterit vi teri, ut quoniam alterum debito sul, plicio scitu subtraxerint, altera quoque lin I, unitatem mereaturῖ Fingamus alterum conscientia criminis profugisse, nullo modo sacere sui potestatem, numquid exigetis, ut ideo cum adultera non agatur, quoniam adulter crimen verum

esse consessus sit' nullo modo id iustum videri potest; nam is qui dicit, cum adultero prius agere debes, illud dicit, prius cum adultero age: sngamus enim vel a te ipsa, vel ab alia nobis adulterii rea hanc quoque proponi praescriptionem: nonne illa patronorum defensio firmissima erit, habes adulterum, lex te ab illo ordiri iubet: quid transibis' hoc in hanc non potest dici. Duis igitur credat eius conditionis esse iura ulla, ut aliquid non liceat et necesse sit' nam si mihi hoc ab ea dicitur,

Accusa prius adulterum, ad te venio: respondeo, accusare adulterum volo: haec dicerem, si lion inchoas

32쪽

sem, si nihil secissem. Νi ne ogi clam adultero, et si contentus essem voluntate legis, agere voliat, per me non stetit: habet lex animum meum: coepi, egi, DEClex utique ullo scripto hoc comprehendit, ut mihi necesse sit agere usque ad sitiem : nam etsi iudices con- sellissetit, et absolvissent, ego tamen egeram. Apparet

igitur non exitu iudicii constare actionem, sed introitur igitur si absolutus essset is, quem tuum adulterum dicebam, agere mihi tecta in licebat, et ista praescriptio nulla esset: nunc non licebit agere, quia se consessus est absolvi non posse ' egi: puta eni in eadem statim die, qua reum detuli, interrogari to: quid tactam Z anati te quum album deseri Iisi, quum iudices reieci, per illas omnes inoras iii liciorum longas nimium, et pro nocentibus compositas, quid aliud seci, quam ut agerem' non itisiciaberis me agere coepisse: quid ' qui agere

coepit, quia semel contigit, imm quum agere coepi: neque enim videri possum Agere coepisse, nisi egissem: Drgo quali locum qiae tempore egi, nihil obest non con- Summasse; neque enim emn. qui ri an vicit, nogaveris Pugnasse; neque emia, qui fructus tioii PercePit, negaveris possedisse; aut ei Im, qui naufragium secerit, negaveris navigasse. Sed abolitionem petit: vel hoc argumento satis iusto probare I,os iam, egisse me. Tum igitur quum abolitio petebatur, quid ego eram 8 actor, ut ollinor, et accusator. Quid ille eratῖ reus opinor: cit qui

hoc nomen nunquam in Eum, advorsum quem non agi

tur, ea lit. Tu hodie quid pugnas' ne adversus te agere

33쪽

inclinam 8 nam oventus, ut tu vis videri, dubius est contra inulla accidere possunt adhuc, propter quae iudicium ipsum non agatur. Praescribis lamen ne agam, id est, ne nomen tuum deseram, ne te legibus obligem: quum igitur tecum acturus sim , si flatim cum illo iam egissem, putemus non contineri actionem non si-Dito iudicio: si tamen mea culpa accidit, quo minus iudicitim finiretur. satis iniuriae passus sum in priore iudicio; et potest apud aequos iudices pro actione persecta haberi, quoniam mihi agenti Consummare non licuit. Dixi igitur ea, quae ad causam pertinebant, neque Semper priorem adulterum nccusari posse, et a me ac lum se, etiamsi non esset per cla actio; lamen, quoniam reptablica interveniente, et lege viri sortis, Persecla non esset, proinde eam haberi oportere, ac si ego fecissem, quidquid volui: propius accedere ad consessionem huiusce rei volo. Crimen adulterii duos continet: ex iis necesse est qui cum adultero prius agit, agat et cum adultera. Num igitur hoc mihi dicere potest ' prius me agere

tecum non oportet: secundo te loco ream detuli, securi.

do loco produxi ad magistratus. At quidquid secundum

est, habeat aliquid prius necesse est: haec natura ita sunt copulata, ut si cum adultero egi prius, lectam agam: si non egi, ago tecom prius, taliquam cum adultero iam egero. Reliquum est intueri, iudices, voluntalem quoque reipublicae, quae fuit tempore illo, quo praemium dabat. Petit abolitionem vir sortis, ut opinor,

Prius agit Prius egit. Se VLT. et ita Obr. Prius me agere tecum Prius te a-

34쪽

DECLAM. CCXLIX.

sibi, nec poluit accipere, nisi quam petit: alioqiii si hoc

tempore suam a litionem petisset, et tuam, primum omnium duo praemia petisset; ut, quantumlibet meritis eius deberemus, nemo tamen passus esset duplici praemio unam honorari militiam. Tuam abolitionem quare ipsi concesserimus t nam abolitionis illi concede iactast ratio quaedam fuit: etiam si peccavit, etiam si gravem uni secit iniuriam, redemit tamen virtute, redemit sanguine, redemit vulneribus. In te quid spectavit abolitio, quod vitiis tuis et cupiditate illum quoque bonum alioqui, et apparuit, civem adulterum secisti' Scio, iudices,

hactenus pertinere actionem ad hodiernum iudicium; nec quae sum obiecturus, quum mihi accuSare permiseritis, hodie dicenda sunt. Quomodo deprehenderim, quos testes relinquo: illud tantum, qualem hanc putelis esse seminam, quae defendi noluit. Quamquam hoc iam Prior ille consessus est, qui quum sortiter fecisset, quum recenti meritorum gratia niteretur, plus tamen putavit apud vos valere virtutem, et religionem, et sidem vestram, sicut vere putavit. Hodierno igitur iudicio apparebit, an illi abolitionem petere necesse merit. Non estis exhortandi mihi ad . tuendam castitatem, civitatiante omnia necessariam: matrimoniis, utiamsi ego ta-Cuerim, scitis contineri civitatem, his populos , his liberos et successionem patrimoniorum, et gradum heredit alum , his securitatem domesticam: quomodo enim Peregrinabimur, quomodo ad colendos discedemus ngro equae nobis securitas dabitur suscipientibus legationes Publicas, euntibus in militiam, quum frequenter bella sint ' potest vobis contingere, ut et praemium viro sorti 'dederitis, et tamen adullerium vindicemus.

35쪽

P:ittiatium ne ossario cinbimus. IXrina etiam ut ageio illi li- at, in Iuuii ignotiti itiosus.

DECLAMATIO

J cxo uisioso NE QUA SIT ACTIO. Si hodie primum deserret, necesse habebat Pali conditionem sortimae stiae, tuine praescribendi tempus abiit: tum enim I, raescribere debuisti, si poteras, quum delatus es: ot in hoc ipsi titi praescribere, ne deserret: neque enirn ulla si raescriptio inchoata iudicia peragi vetat, si inchoari aliquando pris-hibet. Actio isti, cui praescribἰs, diaeta est: nec data solum, verum etiam inchoata. Invicem rei suis lis: quid enim' tu initium putas actionis, quum iudices conse- lerint, quum ad dicendum surrexerit orator' minime thaec enim tu fecisti felicitate actionis; et lex, quae ignominioso non dedit actionem, hoc Spectavit, ne omnino in causam educendi poteStatem haberet, ne reum sa-ciendi, ne in Periculum Perducendi: quae si omnia iam

36쪽

sacta sunt, tempus praescriptionis transiit. Accedit aliud, quod quaerendum est, IGNOMINIOSO NE QUA ACTIO iniuriarum earum, quae tactae sint, postea quam ignominiosus esse coepit. Fecit iniuriam aliquis ei, fecit frustra ignominioso: videtur minus peccasse, quam si aliquem civem, cui integer status esset, laesisset: hunc contemptum utique noluit damnationis lex esse, nisi post damnationem. IIoc autem, de quo quaeritur, confitearis Oportet, actum esse ante damnationem: tam ignominioso noluit esse actionem, quam ignominiae vindictam: ut si ius emendi auferretur damnato, manerent tamen ea, quae emi Sset, antequam damnaretur. Ergo non tempore praescribis, nec perire ea causa Potest, cuius Origo ante damnationem est: haec dicerem cuicumque et in quacumque actione. Tecum agere invicem coepit, et agere coepit iniuriarum: quantopere autem voluerit

huiuscemodi peragi iudicia, legum lator ostendit, quum iniuriarum damnatum ignominiosum esse voluit. Quare si apparuerit te malam causam habere, incipis rem iniquissimam postulare, ut, tales poenas, quales praescribis, patiatur: nam si tam gravem rem et tam intolerabilem lex iniuriarum putavit, ut ei, qui commisisset tale delictum, omne ius poenae auferret; quaerendum de eo quoque est, quod etiam sorte lactum est, ut prior agereS, non quia atrocius erat, quod querebaris. Quid porroῖ hac ipsa sorte non hoc quaesitum est, uter prior ageret ' Iam hoc ergo, de quo contendimus, constitutum est: illa enim sorte duo iudicia ordinata sunt: et

nominiosi ne qua sit aetin Lege. ignominioso ne qua sit actio iniuriarum. Quartim ' quae etc. aut sit actio. At iniuriarum etc. SLΗvLT. Vtique damnationis Lege, utique damnatis. GRO n . Si προ verte Forte, quare nisi a

Paruerit, te non malam cavsam habere. ScuVLT.

nam si tam graseem rem et tam inlo

Ierabilem lex iniuriam putaseu. GRON. De eo quoque) De te quisue quod

tam sorte. Scur T.

VI C

37쪽

M. ΙΛΗ. UVENTILIAM tum, quum accusares, eras reus, et proximo loc0 reus.

Haec aditis, illa ad aequitatem: quid adeo iustum, quam te damnari, si iniuriam tum fecisti Z non enim ignominioso fecisti, et fortasse per te stetit, ut iniuriam hiequoque saceret: alioqui tu, si quam siduciam haberes innocentiae tuae, nonne his ipsis, quibus excludis illum, confiderest quid timesῖ accusabit te, neminem postea accusaturus: caecidit te: fecit iniuriam : confitebimur: probabimus tamen istud iure accidisse. Quanta dissidentia in te causae est, qui post ista trepidas t et in nobis quanta fiducia, qui post hanc infelicitatem, post hanc fortunam confidimus, dignos nos apud iudices suturos, qui vindicemur Z Iniquissimum alioqui est tantum sortunae sortis illius licuisse, ut hoc videatur quaesitum,

uter ignominiosus esSet.

mee ad Itis , illa ad aequitatem adeo iustum est , sic enim lego. ΡιTH. Huiusmocli plerisisti e locis Sermo- Viil. decl. 254, et sermone duci. 27o. nis videntur esse , uou declamationis. Qua in re uimeri vetiis exemplar hotia C silebimur Fraucitis legit, ia ιι- fide sequuti sumus. Sethi itur. Qu/d ριemum

38쪽

RAPTA STERILIS REPUDIATA. INTRA QUINQUENNIUM NON PARIENTEM REPUDIARE LICEAT. IVATI REP DII sIT ACTIO. Quidam uxorem , quam ex

raptu haboro coe erat secundiam Utionem , intra quinquEnnium non Parientem dimisit: agit illa iniusti repudii

Iniusti repudii accuso. Neminem adeo lare alienum a bonis moribus credo, qui dubitet parum istud iniusto factum esse, quod quae summum dederat beneficium vitae, ne id quidem obtinuit apud maritum, quod praestitit. Itaque calumnia resistit et impugnat iustum esse repudium, quod maritus iure aliquo secerit. Ego porro non hanc interpretationem istius verbi video, ut iura spectanda sint, sed illud aliquando, uti iustitia spectetur. Nam illud iniustum repudium est, quod iustitiae

Contrarium est: verumtamen si ad illa revocemur iura, nihil tamen ad hanc pertinebit. Istam enim legem et hoc beneficium habeant sortasse ii, qui nuptias ex aequo secerunt, qui tradentibus parentibus: ad eos vero, ad quos necessitas pertinet Dupliarum, nihil ista lex : non magis enim repudiare licet, quam non nubere liceret. Duas enim Poenas adversus raptores constituisse lex videtur, alteram mortis, alteram nuptiarum; leviorem

quanto uti, Seneca mire lib. li I. de Mnes. cap. 7: Legem et iustitiam humanitiatis et misericordiae opponit. ScuvLT. mias ex ae o seeemunt Id est aequo iure, aequali conditione, ita deel. 3ol: Quam erecta ex aequo cer--x. vid. ad Petron. Cul'. 7έ. Quam non mibere Ducer a dicendum foreti Scu LT.

39쪽

hanc, et beneficio propiorem; et tamen illam non sine necessitate. Quod si lege non defenderis, profecto iniustum divortium est: sed singamus te lege defendi: reliqua haec sit quaestio, an sacere debueris. Beneficium te accepisse summum manifestum est: vitam tibi dedit laesa, dedit vitam iuste irata, dedit vitam perituro per supplicia, per dedecus: Pro his nihil non praestari oporteret uxori: quid aliud exegit, quam ut uxor esset y At enim non pariebat intra quinquennium. Si tibi eam parentes collocassent, aut ipsa nubendi tempus elegisset, dicerem, non semper fecunditas properat Z aliquando dilata veluti pleniores fructus reddit. Haec vero et rapta est antequam destinaretur, antequam idonea nuptiis videretur, et habuit maritum in amores praecipitem, in cupiditates pronum: et quum invisa suerit marito, potest videri quod non peperit, Pudicitia, non sterilitato secisse. Τu porro quidquid licet, stati in putas esse faciendum: quidquid asperrimum leges, quidquid crudelissimum habent iura, occupas: voluisses animum talem fuisse puellae illo tempore, quo ad genua iacebas'

Haec vero non tantum marito, sed etiam rei p. reddere plenam potest rationem : nam etiam si non habet silium, asservavit tamen iuvenem, tamen hominem, tame

civem

40쪽

Pauperis et diuitis illia sacerdotium Petebant. Rumor erat, futurum ut Pa eris filia sacerdos crearetur et rapiat eam Parasitus divitis. X millia accepta a diuite sol it o lege : accusat Pa re di item inscripti malefeti.

SERMO

Plerae lite controversiae sub hac lege positae duas quaestiones habent, ex ipsis earum verbis tractas : an inscriptum sit quod obiicitur, et an maleficium sit, quod frequenter dixi, non semper utramque, quoniam sere ubi de inscripto constat, quacri solet do maleficio : si de maleficio convenit, in cora troversiam Venit, an inscriptum sit. In hac controversia tertia quoquct adiiciatur quaestio necesse est, quae generalibus constat duabus , an huius malusicium sit, sed pro hac media eximitur : non enim quaeri potest an sit maleficium ; neque enim in rerum naturam cadit, ut quisquam mortalium id maleficium neget, cuius poeuam solutam osse coulcndat et quaeremus ergo an inscriptum sit, et an huius maleficium sit.

Inscripti maleficii agitur: quum . maximam partem defensionis adversarius in hoc ducat, ut inscriptum esse

dicitur

Ramor X millia ) lia apud Suli'.

Quod frequenter dixi) An , dieitur,

non semper utrumque, an , qua de frequenter dixi, non rem er Re utraque, an , quae s vel quod frequenter , Non semyer utraque. ScΗvLP. Quiae seneralibus eonstat Lege, quae ex generalibus. Constiat accipio, oritur: ut apud Plui. Ampli. I, , 78. Ctire. X. eap. ult. S. Ia I l. I9 , T de reg. iur. ScllvLT.

Sed pro hae in Αa propter hane p

SEARCH

MENU NAVIGATION