Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

o I LIBER IN FONTE Μ V N G ARI REGIS. I Fluentina uecitum est hoc marmor ab urbe, Matthiae ut regi largior unda fluat.

Tusca manus,Tuscum marmor,rex Ungarus autor, Aureus hoc Ister surgere fonte uelit. IN CI CHAM SENENSEM. Mnemosyne audito Senensis carmine Cicchae, Quando, inquit,decima est nata puella mihi: IN FONTEM L A V REN T II MEDI cIs

Ambram.

Vt furtiua suo furtim daret oscula lauro, Ipsa sibi occultas repperit Ambra uias.

IN EUN DE M.

Traxit amatrices haec usi ad limina nymphas, Dum iactat laurum is pius Ambra suum. AD LAURENTIUM ME Dic EM IUNIOREM epistola pene extemporanea. Quae petis omnifera Laurenti dulcis ab Ambra Carmina, praeposita mitto fallite tibi. Ille domi uestrae tenero nutritus ab ungui: Sed tuus ante omnis Politianus amor. Si quid agam quaeris: Ualeo,rurist benigni Secessu gaudens ocia lenta tero. Et modo pascentes sipeculor de colle iuuencas, Nunc repeto ductus prosilientis aquae: IactaΦ magnificae miror fundamina uillae, Saepe fruor studio,versiculis Q meis:

Aut ego florentem moneo, ne cesset, alumnum,

Ardua Pieridum per iuga serre gradus:

Aut uarias cantu procul alliciente uolucres Captamus, uiridi tectus uteri casia: Te tamen absentem mea men S, oculit requirunt,

Et desiderio torqueor us p tui. Nam pueruiuuenis potes hoc meminisse)colebam, Qui nunc te iuuenem uir quoq; factus amo. Indolis istius iam tum presagia uidi, Scilicet ec uatem uera monebat auis. Viderat haec eadem, pueri cognomine RaUdens, Publica res uno quo stabilita manet: Cum sibi te comitem lugubria patris habentem, Seu pede ducebat, siue iter esset equo:

Exemplo ii sui studium probitatis alebat,

Ne labes annos tangeret ulla rudeS.

Ergo a se factis struitur quoq; moribuS autor, ludicio ob sibi iam placet ipse suo. Quare aut pontificem magnis de rebus adire, Atl galeritos te iubet ille patres. Aut

622쪽

sa EPIGRA ΜΜΑΥ V M. Aut sua dat Gallo regi mandata referre, Imponito humeris pondera tanta tuiS. Nam tibi nec grauitas,nec amica gratia frontis, Nec deest proceri uerticis altus honor: Ingeniumq; capax, ct par ciuilibus actis, Quar animi largas lingua ministret opes. Iudice chim facias di Apolline carmina primUS, Prima fauore tamen nostra Thalia tuo est. Vtq; lygustra nouo superas candore, nitIeml,

Praeters carminibus carmina nostra tuis. Ne ue meae percant cura est tua maxima n gae,

Cogis 8 c inuito me patre ferre diem. Ne ue nihil scribam, blande noua carmina posci S,

Et nunc qu. e magnum longe testentur amorem,

Scripta repentino fus a calore damus: Non ut ab his nostrum censeri debeat orsis Ingenium summa deficiente manu:Sed tamen ut studium uatis tibi constet amici, Lapsia putes animo nec tua dicta meo. En tibi quam si agitabas elegiam, pene illam quidem extemporaneam, siquidem mane dum se rei diuinae facerdos parat inchoatam, absolui dein post meridiem dum redies carrucae adequito. Quod etiam unum, stylus quo ψ ipse satis supero probabit. Vale dulce decus meum. ς'

Iam cornu grauid us praecipitem parat Afflatus subitis frigoribus fugam Autumnus pater, I deciduas sinu

Frondes excipit arborum. Cantant emeritis Bacche laboribus Te nunc agricola sed malet sobrios Ventosae querulo murmure tibiae

Saltatu subigunt frui. Nos anni redi cns orbita sub iugum

Musarum reuocat dulce ferentibus, Porrectisq; monent sidera noctibus Carpamus uolucrem diem.

I mecum docilis turba biverticis Parnassi rapidis per iuga passibus, Expers quo senil nos uocat, ct rogi

Consors gloria coelitum. Nam me seu comitem, seu iuuenes ducem Malitis, uenio: nec labor auferet Quaerentem tetricae dissicili gradu Virtutis penetralia.

Hunc quem uidetis ire fastoso gradu Scrιus rumentem publicis,

623쪽

LIBER61χVel hinniente per forum uehi capax Equo, quod omnes despuant: Turbam superbo praeterit fastidio Qui ciuium stomachantium, Gravit cunctos ora torquenteS retro Despectat insolentia: Intraq; tutum moenibus pomerium Agros patentes possidet,

Villam in diues publico peculio

Insanus urbanam struit, Vbi ocietur inter obscoenas lupaS, Ne turpiora dixerim: Vbi ampla pergraecetur inter pocula, Senex podagra rancidUS. Hunc uos putatis stirpe forsan inclyta, Virtutis aut insignibus Ad hoc uolasse pro tinus fastigium. Falsum putatis hospites. Molas hic inter natus est aquaticas, Gratus sodalis muribus. Nigris sodalem muribus Fortuna ludens sursuris plenum tulit Ad usi supremos gradUS, Monstrare gaudens, arroget quantum sibi Mortalis impudentia. Ergo iste tantis arduus suTragi js Nunc immemor natalium, Vt quemq; longo stemmate clarum uidet, Aut dote rara nobilem, Trasiti ueneno spargit,& rodit statim Rubiginosis dentibus. Non ipse se, fortuna non ipsum capit Aura fauoris ebrium :Sic culmen altum lubrico premens Pede, Ventis in turbidis paten S, Casurus usq; nutat,&iamiam cadet, Sed non gradatim scilicet.

Quisquis es obscuro uatem qui dente Iacessis Maiorem tristi degener inuidia, Vsin late,lucemq; paue, blactarius autor, Liuidior Graecis, barbariorq; tuiS. Quosq; fames opicis ad nos emisit Athenis, Hos audi, gens est auribus apta Midae.

DE ANGELI PUELLA.

Puella delicatior Lepusculo Sc cuniculo, Carach tela mollior,

Anserculi Φ plumula.

624쪽

EPIGRAMMAT VII.

Puella qua Iasciuior

Nec vernus est passerculus, Nec uirginis blande' sinu Sciurus usin lusitans. Puella longe dulcior Quam mel sit Hyble, aut saccarum, Ceu lac coactum candida, Vel lilium, uel prima nix.

Puella cuius non comas Lyaeus aequaret puer,

Non pastor ille Amphrysius

Amore mercenariUS,

Comas decenter pendulaS, Vtro in frontis margine, Nodis decenter aureis exas, decenter pinnulis Ludentium Cupidinum Subuentilantibus uagas, Quas mille crispant anulI, Quas ros, odori myrrheus

Commendat,ati recreat.

Puella cuius duplices Sub fronte amica fulgurant

Amoris arcani faces, Quas contueri non queo, Nec stare contra, uel procul,

Quin occuper flamma graui Miser miser, quae mollibus Furtim medullis adsilit. Non non ocellus hospites Ille est,& ille, sed faces, Faces Amoris igneae: Quas laeta suscitat Venus: Quas blanda pascit Gratia. Quid narium dulcem modum,

Vel quid genarum leuium

Dicam rosam cum lilio

Labella quid coralijs

Rubore prenitentia, Tam saepe,tam longum mihi Mordente pressa basio cQuid margaritas dentium Praecandidorum proloquar Linguamq; perplexabilem, Vicun* limcito anhelitu, Amanti amantem copulans Festinat ad calcem VenUS, Cum suave olentem spiritum

625쪽

LIBER si 4. Semiulca sugulit oscula,

Lenocinante gaudio Subinde murmurantia, Mentum ue quid tornatile Gulami teretem,& lacteam, Et quae lacertis millieS, Vt arbor hedera incingitur, Incincta ceruix est meis. 'Nam quae tibi mamillulae Stant floridae,& protuberant

Sororiantes primulum, Ceu mala punica arduae Quas ore toto presseram, Mantiq; contrectaUeram, Quem non amore allexerint e

Cui non asilum immiserint Quem non furore incenderint O qui lacerti, qim manus rQuos Iuno, quas Aurora habet.

O quale pectus, e clatus, O uenter, b crus, b femur, O qui Thetim decent pedes:

Pedes choreis nobiles, Saltatibus mirabiles, Statu, gradu spectabiles. O uerba iucundissima,

Tam nequiter ludentia, Arguta,plena aculeiS, Decore, suavitudine, Dicacitate, gratia. O carminum dulces notae, Quas ore pulchra melleo Fundis,lyrae o succinis:

Vt non Thalia blandius, Non ipse Apollo doctius

Feras canendo mulceant. Uluenta uertant in caput,

Et saxa cum sylvis trahant, O cuncta salsa, ec dulcia,

Vestitia, laeta,&mollia, Referta amoenitatibus, Amoribus lubentia, Protervitate lusibus, Risu, ioco,teporibUS.

O quicquid est pulchrum 8c decet

Puella sola continenS. O praepotens cultu nimis, inaisq; non culta PlacenS,

626쪽

EPIGRAMMATUM. Quis te deus mihi inuidet eQuae te mihi sors eripit Quo te repente proripis:

Quo, quo fugis bellissima,

Risu serenans aethera, Heu mea uoluptas, mel meum, IVI eum puella corculum,

Mihi4 longer charior

Aurodapillis, purpura: Ac nec lapillis charior, Auroq; sold, ec purpura, Sed spiritumi charior, Sed charior mi sanguine.

Memento tu tam en, precor,

Memento formosissima Amoris, at* compedum, Quas a tenellis unguibus, Mecum tibi circundedit, Heu lacrymis amantium heu Suspiras ridens VenuS. DE sE IPSO SEMPER AMANTE. Sex ego cum plena perago trieteride lustra, Nec placet in speculo iam mea forma mihi: Nec responsurum spes improba fingit amorem. Blanditiis leuem suspicor esse fidem:

Cum tamen hec ita sint, capior nussier illice uultu Et nuncb a dura compede soluor amans. Iamiam militia nostrae contenta iuuentae Desinat,aut ceston como det almaVenus. DE ALCONE ET SERPENTE. Vidit ut implicitum puero pater an iUS anguem, Intendit dubia cornua flexa manu:Inj ferar fauces calamum sic torsit,ut audax Terruerit natum non minus angue senex. Sed nunc, pius errat amor: puer hoste perempto Saluus erat, stupuit morte dirempta salus. Victor ab hac pharetram quercu susipendit, di arcum Fortunae,atin artis, quae monUmenta suae. iN P VELLAM. Nix ipsa es uirgo,& niue ludis, lude, sed ante Quam pereat candor, fac rigor Ut pereat. AD F U RES. Ite alio fures,nulla hic occasio lucri: Nam fida est custos addita pauperies. AD HIRUNDINEM NIDIFICANTEM SUB Medeae statua.

Medeae statua est misella hirundo, Ang. Polit. si

627쪽

Huic natos rogo, quae suos necaUit. DE LEcTULO MERETRlcIOe Lucretio. Vnius effugi torum, Vt omnium fierem torUS. DE LAURO SECURI CAESA

Chim Mars Daphne se miscuit, Apollo tunc ubi fuit

Spem simul ec Nemesin posita dicat Eunus in ara,

Scilicet u i speres omnia nil habeas. IN OLEAM VITIBUS implicatam.

Quid me implicatis palmites Plantam Mineruae,non Bromi r

Procul racemos tollite, Ne uirgo dicar ebria. EPITAPHIVM. Stirpe fui,forma,nato Φ, Opibus Φ, uiro ius elix, ingenio, moribuS, at p animo: Sed cum alter partuS iam nuptae ageretur, ec annUS, Heu nondum nata cum sobole interii. Tristius ut caderem, tantum mihi Parca bonorum Ostendit potius, perfida, tribuit. IOANNAE ALBIERAE UXORI INCOMPA rabili, Laurentius Tornabonus pos B. M. IN FONTE BAPTISMATISFlorentiae Quicquid ab antiqua manavit origine morbi, Purgabunt istae si modo credis aquae. IN MICHAELEM VERINVM. Verinus Michael florentibus occidit annis, Moribus ambiguum maior,an ingenio.

Disticha composuit docto miranda parenti, Que claudunt gyro grandia sensa breui. Sola Venus poterat lento succurrere morbo Ne se pollueret, maluit ille mori. Sic iacet, heu patri dolor, di decus, unde iuuetus

Exemplum, uates materiam captans. IN DAPHNEN.

Complexus uirides frondos, uirginis artus, Sic quoi mutata, dixit Apollo, fruar.

Vt nouas gustu baccas tentauit, eandem Hei mihi seruat, ait,nunc quoq; amaritiem. PRAEFATIO IN MENAECHMOS.

Heus heus tacete sultis uos, ego ut loquar, Nam

628쪽

EPIGRA ΜΜATVM. σIγNam nostra coducta est huc lingua, uestri oculi Vos spectare decet, nos loqui Zc fabulam agere, Alioqui capite ipsi hunc ornatum scenicum, Atq; exporgite lumbos, tum nos sellium ibimus. Spectabimus Φ, nos taciti,aut ridebimuS. Aut si actio frigebit, dormitabimUS. Comoediam Menaechmos acturi simuS Lepidam, ec iocosiam,&elegante, ut nihil supra:

Sed mendosia alicubi tamen culpa temporum Ingerunt in ea nonnulla, ne nobis quidem Satis intellecta, sed haec erunt pauca admodum. Quae si minus placebunt auribus, EXPUire, Aut deuorate ceu soletis catapotia. Romanus est hic sermo, Romani fales, Nihil invenustum, aut ineptum, aut Graeculum, Quale solent nugari molitores caeteri, Quorum nec ullis uersibus comoediar, Nec argumento constant perplexabili, Nec quicqj habent comoediar praeter tituloS, Non ipsis secum congruunt, nec adest fides Rebus agundis, ac nec personis indoles,

Tantum si quid furtivum est in eis, placet: Quippe alienis insidiantur laboribus.

Facient profecto maiora operaeprecia nunc Longe adulescentes isti, siquidem insueuerint Puro sermoni Rome urbis uernaculo,

Quam si magistris freti triuialibus,

Linguas tenellas polluant stribligine. Siquidem ita traditum est a laudatis uiris: Latiner uellent etiam si Musiae loqui, Nullis usi iras nisi Plautinis uocibus. Quod si qui clamitent, nos facere histrionicam: Alcl: id reprehendant, minime dissilebimur, Dum nos sciant disciplinam antiquam sequi.

Etenim formando comoedo ueteres dabant Pueros ingenuoS, actionem ut discerent.

Sed qui nos damnant, histriones simi maxumi,

Nam curios simulant,uiuunt bacchanalia.

Hi sunt praecipuer quidam clamosi, leues, Cucullati,iignipedes, cincti finibus,

Superciliosum, incuruiceruicum pecUS.

Qui quod ab alijs habitu Sc cultu dii sientiunt,

Tristest uultu uendunt sanctimonias, Censuram sibi quanda Sc tyrannidem occupant: Pavidamq; plebem territant minacijs. Sed iam ualete sipectatores, ec gregi Fauete nostro,uobis quod vortat bene. Recitata Florentiae. Ang. Polit.

629쪽

6 15 LIBER

rM A N V M. PHuc, huc iambi.arripite mi iam mordicus Anum hanc furenti percitam libidine, Tentiginosam, catulientem, spurcidam,

Crauedinosam, uietam, olentem,rancidam, Cadauerosam,fronte rugosa, coma

Cana, at Q rara, depilatis palpebris, Glabro supercilio, labellis defluentibus, Oculis rubentibus, genis lacrymantibus,

Eden alam c. ni duo nigri sordidi

Dentes supersint auriculis exanguibus Flaccis Q mucco naribus stillantibus, Ric tu saliua undante, tetro anhelitu, Mammis senecta putridis, praegrandibus, Araneo sis, deciduis,inanibuS:

LAXOq; uentre, dissipato Zc fissilii

Cunno ulceros HIerminante podice, a tibusq; macris, aridis, Osteis: Vtroq; sicco crure,utroq; brachio, Talo, genti Uti Ocy procul extantibus, Calcaneo 33 pernionibuS graui: Vt nil sit asipernabilius,nil tetrius Monstrosius , aut nauseabundum magis. Quam pistor olim, caupo, calo, baiuluS, Et in statores, lanius,& carnifeX, Et muliones permolebant,& coci, Ceu prostitutam 8c sellulariam meram. Nunc nemo iam uult uisere, nemo colloqui:

Fastidit unusquis in&habet ludibrio Anum sub ante perditam prurigine:

Sed audet impudens tamen, audet impUdens, Procax, proterua: nec iam anus, sed mortua:

Vtcunq; prurit prurit autem iugiter

Se postulare,ut comprimam, sibi ut arrigam: Quasi ipse uerres, quasi asinus sim, uel canis. Abi hinc, abi anus in maximam malam crucem: Abi scelesta, obscoena, siue Uera a DUS, Seu terriculum es, seu larua bustuaria. Nam si optio mi detur,aedepol magis Scrofam futuam qj te,uel arinam, uel canem. ANGELI POLITIANI IN DIVAM uirginem hymnuS.

O virgo prudentissima Quam coelo missus Gabriel

Supremi regis nuntius Plenam testatur gratia.

Cuius deuota humilitas

630쪽

EPIGRAMMATUM Gemmis ornata fulgidis

Fidentis conscientiae Amore deum rapuit. Te sponsam factor omnium Te matrem dei filius Te uocat habitaculum Suum beatus spiritus. Per te de tetro carcere Antiqui patres eXeunt: Per te nobis astriferar Panduntur aulae limina. Tu stellis comam cingeris,

Tu lunam premis pedibus, Te soleam te am candido Chori stupent angelici. Tu stella maris diceris,

Quae nobis inter scopulos, Inter obscuros turbines Portum salutis indicaS. Audi uirgo p verp era Et sela mater integra, Audi precantes quaesum Tuos Maria seruul OS. Repelle mentis tenebraS,Disrumpe cordis glaciem, Nos sub tuum praesidium Confugientes protege. Da nobis in proposito

Sancto perseuerantiam, Ne noster aduersiarius In te sperantes superet

Sed & cunctis fidelibus,

Qui tuum templum uisitant, Benigna mater dexteram Dacoelestis auxili . Amen. ALI Vs ΗΥMNUS EIU SDEM.

Ecce ancilla domini, Quam pater ipse omnipotens Elegit ante secula

Quietum tabernaculum. Ecce cui sacras nuptias

Fortis indixit angel us: Ecce quam sanctus spiritus

Alto repleuit numine. Ecce uirgo concipiens

Intacta dei genitrix, Ecce Iessea uirgula, De qua flos pulcher emicat.

SEARCH

MENU NAVIGATION