Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

O ' AN G. POLITIA ISuscitat, interdum retrahit,probat, argUit, Urget. Nunc noua suspendunt avidas miracUla menteS, Foeta bonis, ipsum Utiliter celantia uerum. Quicquid honorato sapiens canit Ore uetustas,

Dociat multiiugae post hunc diuortia sectae,

Hinc haustum. siue infantis cunabula secti, Seu conspirantes pugnaci foedere causas, Discordemq; fidem, re genitalia semina rerum,

Seu potius mundi fines, ditium Q rotatas Contemplere domos, atin obluctantia coso Sidera. quae magnum uis tanta Hyperionis orbem Torqueat, exhaustana reparet quo fonte sororem Ausam fraternis mediam se opponere flammis, Et subitis uiolare diem, lucenac, tenebris. Conscia fatorum cum mens animauerit astra, Vnde tremat tellus, tris da ne impulsa laboret Cuspide Neptuni, caecis an terga cauerni SSubdat atrox Horeas, nostrum erupturus in orbem. Ventorum nunc ille uices, nunc fulminis ortus IHonstrat, S elisis crepitantes nubibus auras: Cur Φ ruunt imbres, stibitus cur lumina fulgor Sic serit,ut medium credas discindere coelum. Este deum,mentem immensam, rerUm 4 Potentem,

Cunctaq; complexum, stabili qui lego gubernet

Naturam, mundiq; uices, qui fata solutis Subiuget arbitri js, qui temperet omnia solus. Esse animos lethi exortes, sed corpore cla adi Ceu tumulo, quos in uarias tamen ire figuras, Hoc dictante docet tacitae dux ille cohortis, Ante ortus memor u in sui sibiq; ipse superstes. Quin re praecelsa rationem sistit in arce Ceu dominam, tristes in pectore concirat iras, Viscera degeneri damnata cupidine pastus.

Nec tacet, Unde aeger cruciat dolor,Unde rebellemit furor in rabiem, cur pallent Ora tim Cntum, Genua tremunt, stant corda gelu, stant Vertice crines.

Quae summi sit meta boni, qua ue orbita re flumSignet iter, quo se confundat deuius error, Quot uirtus fluat in rivos, quo cardine honestum

Vertatur, rebus quantum Fortuna caducis Praesit, ut humanos toleret menS cruda tumultuS. QVae ciues mensura premat, quo robore leges Firmentur, plus consilio res crescat, an armis

Publica quas belli tentet dux callidus artes: Quam vocum sit amica fides, w magna gregandis Relligio numeris, quantis praesagia lignis Consultes: quantum succos rimata salubres Ardua Paeoniae ualeat solertia dextrς.

Hinc

592쪽

Hinc 3c magniloquis uoces creuere cothurnis. Hinc lasciua datos riserunt compita socco S. Hinc hausiste iocos teneri creduntur amoreS,

Quiq; asstricta breui claudant epigramm ata nodo. Quin & Apellieos digitis animare colores Monstrat, Olympiaco quin is dedit ora tonanti. Nec faber ille negat, dum nigris mota laborant Cuncta supercilins, immortales Q sequuntur Astra iubas, saneta dum maiestate tremendum Excipiunt,magnoq; assurgunt numina patri. Heroum idem facies, dc celsa potentum Ora deum,uariisq; horrenda animalia formis, Diuersias Q urbes, positus ii, habitus cs locorum

Innumeros, sensus animorum, carmine pulchro Naturami omnem illa ipsa mirante figurat. Huic aras huic templa dedit ueneranda uetustas. Hunc pere, hunc faxo, fulvo w colebat in auro: Hunc unum autorem teneris praefecerat annis, uectoremq; uagae,moderatoremq; iuuentae: Hunc etiam leges uitae agnouere magistrum:

Omnis ab hoc doctas sapientia fonte papyros Irrigat: hunc proprias olim Gangetica tellus

Transtulit in uoces: huius natalia septem

Quaeq; sibi rapiunt studiis pugnacibus urbes: Hunc & Sithonii patientem iura flagelli

Ali eruit patrio uindex Ptolemaeus ab amne: Hunc quo P captiuo gemmatum clausit in auro Rex Macedum, mediis hunc consultabat in armis: Hoc inuitabat sim nos, hinc crastina bella Concipere, huic partos siue tusia stare triumphos. Et nos ergo illi grata pietate dicamus Hanc de Pierio contextam flore coronan , Quam mihi Caianas inter pulcherrima nymphas Ambra dedit patriae lectam de gramine ripae: Ambra mei LaurentiS amor, quam corniger Umbro Vmbro senex genuit domino gratissimus Arno:

Vmbro suo tandem non erupturuS ab alueo. uem super aeternum staturae culmina uillae

Erigis, haudquaqj muris cessura Cyclopum,

Macte opibus,mae e ingenio, mea gloria Laurens: Gloria musarum Laurens, montes Φ propinquo SPerfodis,& longo susipensos excipis arcu, Praegelidas ducturus aquas, qua prata supinum Lata uidet Podium riguis uberrima lymphis, Aggere tuta novo, piscosisl undit septa Limitibus, per quae multo seruante molosso

Plena Tarentinis succrescunt ubera UaCci S.

At aliud nigris missum quis credat ab Indis

593쪽

ELEGI A

Ruminat ignotas armentum discolor herbas. At uituli tepidis clausis milibus intus

Expectant tota sugendas nocte parentes. Interea magnis lac densium bullit alaenis. Bracchiaq; exertus senior, tunicataq; pubes Comprimit et longa siccandum ponit in umbra. Vtcp piae pascuntur oves, ita uastas obeso Corpore sitis Calaber cauea stat clausis olenti. At cp aliam ex alia poscit grunnitibUS escam. Cel liber ecce sibi latebrosa cuniculus antra Perforat, innumerus rapi serica uellera bombyx. Ad uaga floriferos cri ant dispersa per hortoS, Multiforumq; replent operos examina uber. Et genus omne auium captiuis instrepit alis. Dumq; Antenorei u olucris cristata Timavi Parturit, δί custos Capitoli gramina tondet, Multa lacu se m eriat anas, subita is uolantes Nube diem fuscant Veneris tutela columbae.

s IVE EPICEDION.

In Albie Albitiae immaturum exitum, ad Sismundum

Stupham eius sponsium. T merito, quis enim tantum perserre dolorem Aut quis iam miseris temperet a lacrymis Sed tamen heu frustra crudelia sidera damnas Sis munde,& frustra numina surda uocas. Ι'iola dolo1,ali quantos rapta pro coniuge fletus Ingeminas, quanto perluis imbre genas, Solicitas Isratres Rios, miserUm p paront m,

In thro tota es mulnere nigra domus.

Nigra domus tota est, flent moesti ad limina ciues, Flent socii lacrymis ec tua damna piis.

Ipse ego qui dudum reges magno ore canebam, Dardanai Argolica Pergama rapta manu. Heu nil dulce sonans taceo iam bella, tubast, Et refero ad nigros carmina moesta rogos: 'Ac tecum infaustus vates consortia luctus

En repeto, ec querulam pectine plango lyram. Nec Sisim unde tuos gemitus,aegrumo dolorem Arceo, sint lacrymis funera digna prjs. Maius habes uulnus secreto in pectore, cb quo Te deceat madidas non habuiste genas. Nam poteras dudum nulli inuid iste deorum, Dum subiit uelis aura secunda tuis.

Nunc ubi dira suum uertit Fortuna tenorem Uxor abest, animae portio magna tuae. Uxor

594쪽

IN ALBI ERAM. F . uxor abest,heu heu, sed qualem nulla tulerunt

Secula,sed qualem tempora nulla ferent. Vni, quicquid habet, dederat natura decoriS, Vni etiam dederat gratia quicquid habet. Candor erat dulci suffusus sanguine, qualem Alba ferunt rubris lilia mixta rosis. Vt nitidum laeti radiabat sidus ocell i,

Saepe amor accensias rettulit inde iaces.

Soluerat effusos quoties sine lege capillos, Infesta est trepidis uis a Diana feris: Siue iterum adductos fulvum collegit in aurum, Compta Cytheriaco est pectine ui a Venus Vscp illam parui furtim componere amorESSunt soliti &facili Gratia blanda manu:Atl honor teneri iam cana Modestia uultus, Et decor,& probitas, purpureUSP pUdor,

Casta fides,risius Φ lallatis,niores pudici,

Incessusq; decens, nudam, simplicitas. Quae cun ham cineres fati grauis intulit hora, Mors cuncta immiti carpsit acerba manu. Occidis Albiere prima fraudata iuuenta,

Exigeres uitae cum tria lustra tuae. Occidis amborum correpta ante ora Parentum, Occidis ante tui limina moesta uiri.

Ah dolor, i nunc & rebus confide secundis, Quas Fortuna leui ferri, refertq; manu. Tolle animum & uiccio molire ex hoste triumphos, Laurigerum morti subin ciere caput.

Erige Taenareis radiantia tecta columnis, Parca tamen rapida te trahet inde manu. Ingenio, formae, validae confide iuuentae,

Albiera ecce graui morte soluta iacet. Tu mihi nunc tanti fuerit quae causa doloris, Attonito vati moesta Thalia refer. Annua pelliti referentem facra Ioannis. Extulerat roseo Cynthius ore diem,

Cum celebres linquens Sirenum nomine mur OS, Herculeu- petens regia nata toriam.

Candida Syllanae uestigia protinus urbi

Intulerat longae fessa labore ui e

Pro se quiscp igitur pueri, stimenes j, seneSΦ,

Matiet , di tenerae splendida turba nurus Illius aduentum celebrant, atq; unicus urbis Est uultus, festo murmure cuncta fremunt. Est uia, Panthagiam Syllani nomine dicunt, Omnibus hic superis templa dicata micant. Hic domus aethereas perrumpens Lentia nubes, Prouehit ad rutilos culmina celsia polos.

595쪽

Quam prope ridentes submittunt prata colores, Pictato florifero germine uernat hiam US. Hic dum cornipedes primi sub carceris oras

Tyrrhenae expectant signa canora tubae, Regia nata leues gaudet celebrare choreaS, lamq; laurus certa brachia lege m ouent.

Emicat ante alias uultu pulcherrima nymphas Albiera,& tremulum spargit ab ore iubar. Aura quatit sus os in candida terga capillos, Irradiant dui ci l umina nigra face.

Tam cpsuas uincit comites, quam Lucifer ore Purpureo rutilans astra minora premit.

Attoniti Albicram spectant iuuenes in senes Φ:

Ferreus est quem non forma, pudor ue mouet.

Mentibus Albi eram laetis, plausuq; secundo,

Albieram nutu, lumine, uoce probant.

Vertit in hanc toruos Rhamnusia l uminis orbes, Exiguo cymouet murmura parua sono. Tum miserae letale fauens, Oculis Q nitorem Adrjcit,&solito celsius Ora leuat. Tanta Q perturbans extemplo gaudia, tristem, Qua pereat uirgo, quaeri r acerba uiam. Hic Febrim aethereas carpentem prospicit aUra Exerere Icarius dum parat ora Canis. illam Erebo, Nocteq; fatam comitantur eunt Luetus Φ,8c tenebris Mors adoperta cap Ut.

Et Gemitus grauis, of Gemitu commixta QuercIa, Singultus Q frequens, Anxietas cli serox: Et Tremor Macies, pauidoq; hasiania uultin Semper 5 ardenti pectore anhela Sitis:

Horridus atq; Rigor, trepidae in Insomnia mentiS, inconstansq; Rubor, terrificias in Pauor. Marmariciq; trahunt dominae iuga curua Icones, Ignea queis rabido murmure corda fremunt. Vertice diua seras ardenti attollit echidnas, vaesaniem Stygio semper ab ore uomunt. Sanguinei flagrant oculi, cava tempora frigent Colla madens sudo pectora pallor obit. Atq; animi interpres liuenti lingua ueneno Manat,& atra quatit seruidus ora uapor: Spiritus unde grauis tetruna deuoluit Odorem,

Letifera strident guttura plena lace.

Sputa cadunt rictu croceo contacta colore, Perpetuo naris laxa fluore madet.

Nulla quies, nulliq; premunt membra arida semes, Faucibus in falsis tussis acerba sonat. Risius abest, rari squallent rubigine dentes, Sordida lunato prominet ungue manUS. Dextera

596쪽

t N ALBI ERAM. Dextera sumiseram praefulgens lampada quassat, Sithoniasq; gerit frigida taua nives. Olli templa olim posivit Romana propago:

Abstinuit Leuas nec tamen inde manUS.

Sacra illam Actiaco tenuere palatia Phoebo, Quiq; olim uicus nomine LongUS grat. Area quinetiam dirae templa ardua febris Ostendit, Marii quae monumenta tenet. Hoc ubi crudelis uidit Rhamnusia monstrum, Exacuit istio lurida corda sono. Aspicis hanc,inquit, uirgo sata nocte puellam, Cuius 8c hinc radiis ora serena micant. Quae gaudet fati, sortis Q ignara futurae, Quam digito atq; oculis densa caterua notat. Hanc nive tu gelida,rapidis hanc infice flammis. Sic opus est, uires sentiat illa tuas Dixerat, pariter gressium Φ auertit,&ora:

Non oculos poterat iam tolerare truc S.

Continuo ardentes stimulis citat illa leones, Saepius & ducto uersat in orbe facem. Interea humentem noctis uariantia pallam Hesiperus in rutilo sparserat astra polo Albiera in patrios iam candida membra penates Intulerati molli constiteratq; toro: Iam tenero placidum spirabat pectore somnum, Venit ad obstrusos cum dea isua lares. Quo dear quo tendis non te lacrymabilis artas, Non te forma mouet non pudor aut probitas No ne mouent lacrymae 3 uiri r lacrymaeq; parentum Mortalem potes ah perdere tava deam cLimina contigerat, tremuerunt limina,pallor Infecit postes,& patuere fores. Virgineum petit illa torum, pauidaeq; puellae Pectore ab obscoeno talia dicta refert: Quae placidam carpis secura mente qUietem, Et sati 8c sortis nescia uirgo tuae: Nondum istia meae sensisti uulnera dextrae, Quae tibi ego,& mecum quae tibi fata parant.

Stat vacua tua Parca colo moritura puella,

Ne genae, cum dulce est uiuere, dulce mori est. Sic ait, pesstiferam Q excussit lampada, ct acres Virginis iniecit dura sub ossa faces

Tum letale gelu invergens, guttas Ueneni, Inserta heu uenis effugit inde nece. Excitat illa graui geminos clamore parenteS,

Advocat absentem nuntia fama uirum. Vicinae extemplo matres, trepidae 4 puellae Conueniunt, tene, as imbre rigante genaS.

597쪽

ELEGI A

Iam sera uirgineas populatur flamma medullas,

Iam gelida torpent horrida membra nive. Liquitur infelix, non ars operosa medentiam, Non faeta a misero coniuge uota iuuant,

Liquitur, Jc quant dirae uestigia mortis

cernit, 3 extremum sentit adesse diem: Corde tamen gemitum premit,& spem fronte serenat, Tristitiamq; acie dissimulante tegit. Scilicet augeret trepidi ne dura mariti

Lamenta, curas anxietate graueS.

Iam decima infaustam referebat lampade lucem Cynthius, ec picea texerat ora face,

Cum miserae eXtremus iam prcsserat error ocellos, Fugerat licu uultus,fugerat ore color.

Aspicit illa tamen dulcem moritura maritum, illum acie solum deficiente notat. Illius aspectu morientia Iumina pascit, Mens illum er media morte reuersa uidet. Quis tibi nunc Sismunde dolor, cum uirginis artus Aspiceres anima ianet fugiente mori Non tamen illa tui, non illa oblita parentum Te uocat,& tales fundit ab ore sonos: Pars animae Sisin unde meae, si coniugis in te Quicquam iuris habent ultima uerba tua Parce precor lacrymi S, uixi, cursumq; peregi, Iam procul a uobis me mea fata uocant. Immatura quidem morior, sed pura sub umbras

Discedam 8c nullis sordida de maculis. Discedam uirgo, facibus nec uidia maritis Cessi, coniugi j nil nisi nomen habes. Est mihi dulce mor uitam et impcndere famae. Edita mortali conditione fui. At nisi nunc morerer fueram moritura subinde, si mihi dulce etiam te stuperante mori. Nil mihi iam poterant anni conferre seniles, Vita breuis longi temporis instar habet. Mi dederat teneri leges natura pudoriS, Mi dederat mores cum probitate pio S, Nil mutari in me cuperes,nisi tristia Lia: Humanae uici conditionis opUS. Vidi ego te summi defunisium munere honoris, Vidi omnem festa pace nitere domum.

E t nisi me gemini possunt nil fl ere parentes.

Parce igitur manes Qllicitare pios. Parce precor,lacrymis coniux: sic laetus in auras Euadet tenues spiritus inde meUS. Moesta sed amborum nimis ah nimis ora parentum Solare, heu nostro torpet in ore sonus.

598쪽

fM ALBI ERAM. y . Heu rapior, tu uiue mihi, tibi mortua uiuarri, Caligant oculi iam mihi morte graueS. Iam o uale 5 coniux, chari ualete parentes. Heu procul hinc nigra condita nocte feror. Sic ait, ec dulcem moriens complexa maritum Labitur, inq; illo corpus inane iacet:

Corpus inane iacet chara ceruice recumbens

Coniiugis, heu fati tristia iura grauis. Hoc licuit uobis, 5 ferrea pectora Parcae. Credo ego iam durum numina possie mori. Quis nunc quis gemitus miserorum Sc uerba parentum Nesciat in tantis h eu rep etita malis Ora rigat lacrymis frater,rumpitc, capillos Moesta soror, teneras 5c secat ungue genaS. Non secus Hectoreo Troianae in funere matres Reuerunt sicistis publica fata comis.

Implentur clamore lares, clamore resultant

Atria luctisonis fletibus aula fremit. Heu quid agas coniux quae uocem in uerba reIaxes Quo fletu incuses tristia fata miser

Non lacrymas miserandus habes, non Uerba dolentum, Attonitus pigro torpet in ore sonus. Extine ae ingeminas tantum misera oscula, ecare e impedis amplexu i igida membra tuo: DilectosΦ premis uultus, premis ora, nec ullum Inuenit inclusus pectore luctus iter. Quoq; magis mersium premis alto in corde dolorem, Hoc magis ille surit, aestuat ato magis. Sic magis inclusis furit intra obstacula torrens, Quae si dimoueas lenior inde fluet. Quin etiam inuisis rupisses uincula uitae, Coniugis ut manes prosequerere pioASed prohibent fratres,dc blandi cura parentis, Sed prohibent soch pectora fida tui.

Iam uirgo effertur nigro composta feretro, Deseetas humili fronde reuine a comas. Heu ubi nunc blandi risus, ubi dulcia uerba, Quae poterant ferri frangere duritiem. Lumina sidereas ubi nunc torquentia flammas, Heu ubi puniceis aemula labra rosis Proh stuper quid non homini breuis eripit hora Ah miseri, somnus,&leuis umbra sumus.

Non tamen aut niueox pallor mutaUerat artus,

Aut gelido macies sederat ore grauis :Sed formosa leuem mors est imitata soporem, is nitidos uultus, oraq; languor habet. Virginea sic lecta manu candentia languent Lillac., octaueis texta corona rosis.

599쪽

sss LIBERHic ceu nulla prius fuerint Iamenta,nouatur Luctus, & indignis imbribus ora madent. Praecedit iam pompa frequens, iam moesta sacerdos

Verba canit, sacris turribus aera sonant. Funerea ciues pullati ueste sequuntur, Et spargunt moestas ore madente genaS.

Densacp plebs uidui deplorant fata mariti, At illum digito,luminibus P notat. O quantum impexi crines, oculi Φ, geriar Noctis habent: quantus nubilat ora dolor Quid nunc exequias celebres, opulental dicam Munera quid donis templa reserta piis romnis ceratis radiat funalibus ara: Omnis odoratis ignibus ara calet: Aeternam c. canunt requiem, lucem l uerendi Sacricolae, 6c lymphis corpus inane rigant. Et tandem gelidos operosii marmoris artus includit tumulus,& breue carmen habet. Hoc iacet Albierae pulchrum sub marmore corpus. Nulla quidem tantum marmora laudis habens. Exornat tumulum corpus,sed spiritus astra.

O quanta accessit gloria,lausq; Polo.

Cum reseram attonito Medices tibi carmina Pleictro Ingenium Q tibi seruiat omne meum, Quod tegor attrita ridet plebecula ueste, Tegmina quod pedibus sint recutita meis, uod digitos caligar disrupto carcere nudo S, Permittunt coelo liberiore frui, Intima bombicum uacua est quod stamine uestiS. See aq; de caesia uincula fallit oue, Ridet,&ignauum sic me putat esse poetam, Nec placuisse animo carmina nostra tuo. Tu contra effusas toto sic pectore laudes Ingeris, ut libris sit data palma meis.

Hoc tibi si credi cupis, & cohibere popellum,

Laurenti uestes iam mihi mitte tuas. AD EUNDEM GRATIARUM AC Tto. Dum cupio ingentes numeris tibi soluere grates Laurenti, aetatis gloria prima tua ,

Excita iamdudum Ioilgo mihi murmure tandem Astitit arguta Calliopaea lyra: Astitit,inq; meo preciosas corpore uestes Vt uidit, pauidum retulit inde pedem: Nec potuit culti faciem dea nosse poetae, Corpora si in Tyrio conspicienda sinu. Si minus ergo tibi meritas ago carmine grateS, Frustrata est calamum diua uocata meum.

600쪽

Cultibus assuerit cum mea musa nouiS. IN ARIDA Μ POPVLVM, QUAE REPENT si ante domum Laurenth reviruit. Quod rediuiua nouas diffundit uertice frondes Quae medicam surgit populus ante domum, Cui quondam Ogygio fierent cum facra Lyaeo, Admouit rapidas chria turba faceS. Quid mirum Herculeis nam cum Laurentius armis A mulus, Ausonios temperet arte IareS, Ipse suas iuueni Tyrinthius explicat umbras, Implicet ut meritum lecta corona caput. Sic quoniam dextro modulatur Apolline carmen, Ante suas Lauri circumiere comaS. Nunc igitur duplici crines lambente corona, Se bello ostentet se Q ualere toga. DE CANE HEBRO AD LAVREN tium Medicem.

Quod canis Hesperio Medices tibi missus ab Hebro

Terribiles uasto strangulat ore feras: Ast hominem pauido metuit contingere ris tu, Nil mirum, domino conuenit ille suo: Sic tua nam sontes Laurenti poena coercet, Sic referunt abs te praemia digna ph.

AD FONTIVM M. cccc LXIX. artatis suae anno π m.

Dulce mihi quondam studium fui inuida sed me

Paupertas laceros terruit unc a sinus Nunc igitur quoniam uates fit fabula uulgi, Esse reor fatius cedere temporibus. CAROLO MARSVPINO. Carle quid obstrusas sapientum quaerere mentes, Quid properas tetricos constituisse senes et Te decet exactos mordaci claudere uersux Pumice, delicias 5c celebrare tuas. Vt cantata nouo se carmine iactet amica,

Subiiciatq; leues nuda Thalia iocos. Par est nequitia iuuencs gaudere pro terua, Hanc Venus aetatem uendicat ipsa sibi. Si sapis ergo graues inocul O procul exige chartas. Non facit artati musa seuera tuae. Vince Philetaeos molli cum carmine lusus, Invideat teneris Graecia doeia modis. Sic tibi purpurea geminus cum matre Cupido

Imponet meritae myrtea serta comae.

Asternami seres super aurea sidera famam, Qitae tibi post cineres sola superites erit.

SEARCH

MENU NAVIGATION