Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

AD poNTICUM M. cccc LYYIq. Pontice uis nostro cumulum superaddere amori,

Ini dies fieri semper amabilior

Vis mihi uel tenera iucundior esse puella, Vis milii uel geminis charior esse oculis

Mitte leues numeros, calamo nec parce loco B, Mitte tuae testes carmina nequitia .

Si facies, charo ses mihi charior auro, Et nitido Phoebi sidere sulgidior. At si non facies,uili milai uilior alga, Atq; asini fies stercore sordidior.

Quae tu condideras damnaui carmina nuper, Nec tua damnaui carmina Paule tamen. Autor eras, fateor: sed cum lunt edita Paule, Autoris non fiunt carmina,sed populi. ANTONIO BENIVENIO MED Ico Elegia. M. cccc LXXII. Vt sonipes geminas attollit Martius aures, Cum raucae belli signa dedere tubae: Sic mihi languenti surgunt in pectore uires, Ingeni j laudas cum monumenta mei. Et merito, neq; enim tanto sub iudice tutus Per timeo uulgi scommata uana rudis.

Nam quoniam Stygiam facile est tibi pellere mortem: Quam facile inuidiae frangere colla potes

Felix cui liceat fati peruertere legem, Quem propter cymba stet leuiore Charon. Stamina qui ualeas inuita nectere Parca, Arcp animas uacua rei ituisse colo Fclix grata domus Lycio Beni uenia Phoebo, Cui sita concessit munera cuncta Deus. Nanq; Coronidem tibi cedere iustit Apollo, lustii K S monium cedere Phylliridcia. Ast alius simili fiater uirtute recenset, Quae medicam surgens herba ministret opem. Tertius Aoni js fatui sile Hieronymus undis Ad querulam docto barbison ore canit. Biisenos alius modo cum transcend erit annos, Pectore iam canos uincit & ore senes. Cederet huic Thamiras docti certamine cantus, Cederet aurata Calliopea lyra. Argumenta etiam logicis miranda figuris implicat,& magnum uersat Aristotelem.

Dii tibi dent Pyliam longe superare senectam

Antoni, Euboicos di superare dies.

D a tibi dent geminos longum superesse parentes: Dii seruent staties pignora charλ tuOS.

602쪽

ΕΡIGRAMMATU ΜTu modo praecipiti quae nuper carmina penna Scripsimus ingenii munera Par a mei, Excipe, meq; tuum memori sub mente reconde, Mutual alternus pectora seruet amor. AD XYSTUM CARDINALEM.

Quod dubia incerto uariantur nubila Phoebo, Dum petis Hetrusicos maxime Xyste lares. Quid mirare tute sol ipse umbracula fronti Obijcit, ec radios temperat ipse suos. Sic te Xyste uidet, sic te non laedit, de uno Tempore, sic geminum perficit officium. Iure igitur parent homines, cui sidera parent. Spes hominum prima es, prima p cura deum.

Tenderet Hetruscam nuper crum Xystus in urbem, Aurea quae magni signa leonis habet, Viderat assiduis pallentes solibus herbas, Et caua limosi flumina sicca sinu. Viderat ec querulis poscentem uocibus imbres, Effusas populum congeminare pre CS. Ergo salutiferos sus endit in aethere nimbos, Dum pergit Lydas Xystus adire domos. Inde ubi iam laetus mediae sese intulit urbi, Obtulit 8c Tuscis ora serena Pist S. Ardua laxato discussit nubila coelo, Et liquido arentem nectare pauit humum. An qui quam neget esse deum te Xyste, tenentem Imperium terris, imperiuml polo

Verba dedi Xysto, decet haec dare dona poetam, A ra decet Xystum reddere, uerba refert. Vertim habet ille alios, qui dent sibi uerba, fatemur, Abra tamen qui nunc det mihi, ullus adest.

AD EUNDEM PROPTER ALI QUO spoetas detractores.

Credebam clemens Xystum mihi uerba dedisse, Fallebar,uates nam mihi uerba dabant Nil queror,insianis mos est dare uerba poetis:

D i faciant ne sis Nyste poeta mihi.

AD EUNDEM.

Dicenti te Xyste deum si dona dedisses,

Quae petiit, iam te diceret esse Iovem. IN PICTURAM P VELLAE VAE i Ndelici js Laurentio Med. est. Ne dubita,picta est quam cernis uirgo, sed acres Hisce oculis flammas eiaculatur amor. Hisce oculis uocem dedit ars,linguaec, negauit,

603쪽

O quam conuenient nomina tanta tibi. Parva peto, dare magna soles, da parua petenti, Parva tamen nescis si dare, agna dato. Parva tibi, sed magna milai sunt ista, rogamus, De nobis Xysio haec dicere uerba uelis. Est iuuenis,te Xyste colit,uenerat tar, amat i , Spes sibi tu prima es, prima Φ cura tibi. N ec malus est uates, nec pessima carmina condit, Sed nullo hic vates est tamen aei e graui S. Hoc fatis est, diuo mandamus caetera Xysito, Sat bene perspiciet, quid tua uerba petant. DE DOMITIO ET NAR SILIO. Audit Marsilius missam, missam facis illam Tti Domiti, magis est relligiosus uter Quis dubitet tanto es relligiosior illo, Quanto audire minus est bona, quam facere. IN PAMPHILUM. Mittis uina mihi, mihi Pamphile uina stupersunt: Vis mage quod placeat mittere,mitte sitim. IN CORYDONEM Sum puer exclamas Corydon, subigis o fateri: In te reclamat sed tua barba, uir es. IN HABILIUM. nnumerae tibi siliat Mabili in carmine mendae, At in ubi sint quaeris, Per mare quaeriS aquam. DE ANTONIO TUSCO EZ TEMPO

rali poeta, ad Fabianum. Tuscus ab Othrysio Fabiane Antonius Orpheo Hoc differt, homines hic trahit, ille seras.

IN LAURENTIUM MEDICEM. Ante erat informis Laurens tua patria truncus, Nunc habet ecce suum te tribuente caput.

Namq; tuis nimia est fraenata licentia nuper Legibus, hoc patriae quis neget et se caput Caeca fuit quondam tua dicta Fluentia,sed nune Cuncta oculos illi te tribuente uidet. Ccia namq; piis statuisti dulcia musis, Quas patriae ueros dixeris esse oculos. Consilium dic osse aures, quo ςonsulis illi: Quod fugit insidias te duce, nare Ualet. Cum dederit largas illi tua dextera frugeS, Os habet, hoc totum patria corpus alit. Impensis duc tu tuo Volaterra repulsas Accepit leges, haec sua dextra fuit. Pene puer laeuamq; manum,clypeumo dedisti, Cum tuta a misera seditione fuit.

604쪽

EPIGRAMMATVM Praemia certa manent iustos,rata poena nocentes: Hisce urbem pedibus comprobat ire Solon. Praeterea auratos posito squalore capillos Compsit,& aurata candida ueste nitet. Hoc decus educti templorum ad sidera impius, Hoc Medicar praestant ardua tecta domus. Sic patriam gignis Laurens, educis,& ornaS,

Patria sic uero te uocat ore Patrem. IN E VN DE M.

Cui tua gesta licet breuibus comprendere Laurens, Ille bretri coelum claudet dc astra manu.

IN PHILIPPUM FRATREM pictorem.

Conditus h e ego sum picturae fama Philippus,

Nulli ignota meae est gratia mira manus. Artifices potui digitis animare colores, Speratam animos fallere uoce diu. Ipsa meis stupuit natura expres lasgaris, Meque suis fassa est artibus esseparem. Marmoreo tumulo Medices Laurentius h7eme Condidit,anter humili puluere tectus eram.

AD LAURENTIUM E π TEMPORA neum Epigramma.

O ego quam cupio reducis contingere dextram Laurenti,&laeto dicere laetus aue: Maxima sed densum capiunt uix atria uulgus, Tota salutantum uocibus aula fremit. Vndi purpurei Medicem pia turba senatus Stat circum, cunctis celsior ipse patet. Quid faciam accedam nequeo,uetat inuida turba: Alloquar at pauido torpet in ore onus. Aspiciam licet hoc, toto nam uertice supra est. Non omne officium turba molesta negas. Aseice sublimi quem uertice fundit honorem, bidereo quantum spargit ab ore iubar. Quae reducis facies, laetis quam laetus amicis Respondet nutu, lumine, UOce, manu. Nil agimus, cupio solitam de more salutem Dicere,& ossicium persoluisse meum. Ite mei uersius Medici Q haec dicite nostro, Angelus hoc mittit Politianus,aue.

AD EUNDEM.

Invideo Pisis Laurenti,nec tamen odi, Ne mihi dis liceat, quae tibi terra placet IN EUNDEM CUM RURI PERNA co Rciona fionte redimitum Uiderem, eX tempore. Quam bene glandifera cingis tua tempora quercu, Qui ciuem seruas non modo,sed populum.

605쪽

1M p v N DEM VOT VH i Det tibi Nestor os Laurenti Iuppiter anno&: Nestoreum quoniam pectus,& ora dedit.

IN LAURENTIVM MEDIUSMCtim commissa sibi tellus male fida negasset Semina, S agricolae falleret herba sidem:i . Protinus optatas patriae tua dextera fruges Obtulit,& colerem iussit abire famem ec mora,Piscis commutas sedibus urbem Scruatam,& nimio tempore entus abes. Heu quid agis patriae Laurens te redde gementi. Non facta est donis laetior illa tuis. Noesta dolet, malletq; famem perferre priorem, Quam desiderium patria ferre tui .- IN LAURENTIUM I V LI V Μ QI E PETRI filios,fratres piissimos. Nec tanta Oebalios tenuit concordia fiatres, Nec tanto Atridas foedere i Unxit amor. Implicuit quanto Medicum duo pectora nexu Mitis amor, concors gratia, pura fides Via um uelle animis, unum est quoq; nolle duobus, Cor ii sibi alterna dant, capitIn 3 nam tu. Esse quid hoc dicam tuli,& tu maxime Laurens,

An ne duos una mente calcre putem 'IN LAURENTIUM MEDICEM.

Num tibi littorea collectum Anthedone gramen Diuinum extemplo pectus di ora dedit Nil mortale sapis Laurens, sed pectore coelum,

Sed coelum lingua,mente, animo J rescrS. Cum referas coequm, coelum tibi praemia fiet: Tu cito parta tam en praemia sero pete

uicquid habet natura, tibi, di fortuna dederunt. Sed tamen haec superas munera iasilio. Nam sunt illa quidem paucis communia tecum, Maxima consilia gloria tota tua estήConsilio quid agis, cupiunt imitarier omnes

Laurenti rerum maxime,nemo potvi. IN M ARSILI V M.

Mores,ingenium,musias,sophiam 3 supremam Vis uno dicam nomine, Marsilius. IN LAURENTIUM MEDICEM. Nescio quos media coeli de sede petitos Luminibus radios suspicor eisse tuis: am quoties oculos in ivd Conuertis amicos, Complector cunctas pectorehetitias. Tunc faciles subeunt musae, tui;c ipse uidetur

606쪽

E P I G R A M MA T VM , At quoties oculos a me defle ius amicos, Compic tor nullas pectore delicias: Non faciles subeunt musae non ipse uidetur Purus Apollinei sideris esse nitor. Cur ergo auertis Laurenti lumina, redde, Redde meis quaeso lumina luminibus. Laetitias mihi redde meas,redde inuide nausias, Quas tua mi rapiunt lumina, scd propcra.

AD EUNDEM.

O ego si possem laqueo subducere collum, Et pedicis uinctos explicuisse pedes:

Haud equidem dubitem uolucres superare canendo Quas aluit campis unda Caystra suis. At nunc Phoebeos inter uelut anser oloreS, Agrestem rauco gutture fundo sonum. Sed facili expediar Medices, fiamq; canor US, Si modo tu dicas,Politi anc ueni.

IN EUNDEM.

Celia triumphatis Medices Florentia Pisis Invidet,ut dominam se putet ipsa,redi.

Delicias tibi Roma suas Florentia L Iaddi Datq; suas. o quam deliciosuS la Omo es. IN LIBELLV M ELEGIARUM Naidi poetae. Dum celebrat Medicem Naidus, dum lλudat amicam, Et pariter gemino raptu S amor Canit. Tam lepidum unanimes illi ornauere libellum, Phoebus, amor, Pallas, gratia, musa, fides. IN AEDES PUBOCAS OCTO VIRO, rum Florenyiaria

Si qua fides scelerum procul O procul ite ministri,

Hic uos iustitiae poena seuera manci. IN EASDEN. Hos etiam coelo praefert Astraea penates, Non illi in toto est gratior orbe domus. IN ALBI ERAM SIS MUNDI s TV PRAE sponsam,fato immaturo ereptam. Vivebam, fato sum rapta Albiera, coniux Sisimundus uitam reddidit en iterum: Nam faciem,& claram caelato marmore sermam, Ingenium,ec mores carmine restituit.

IN EANDEM

Viva tibi fueram coniux Albiera semper

Chara quidem,nunc sum mortua chara magis. IN EANDEM.

Debebam uiuens tibi,sed mage rapta uoluptas Illa fui uerum haec proram relligio est. . .

607쪽

LIBER

i N EANDE M. Morte una geminam sum nacta Albiera uitam, Fama etenim terras, spiritus astra colit. Fama olim,nunquam sed spiri tus occidet.haec mi Vita quidem semper uiuet, at illa diu. IN EANDEM Mortalis fueram dum uixi Albiera coniux Sismunde,at nunc sum,mortua,facta dea. IN EANDEΜ. Quod tibi uir tenera sum rapta Albiera iuuenta, Ne geme, cum dulce est uiuere, dulce mori est.

IN EANDE M.

Quid quereris genitor hiluit tua filia coelo Albiera an' ne deam progenuisse doles

IN DE ΜΕΤ RIUM CRETENSEM, ET DIO nysium Paraui sinum, raecorum volu minum imprestores.

Qui colis Aonidas, Graios quoq; uolue libellos: Namq; illas genuit Graecia, non Latium. En Paravisinus quanta hos Dionysius arte Imprimit, en quanto cernitis ingenio. Te quoq; Demetri ponto circunsiona Crete Tanti operis nobis edidit artificem. Turce quid insul tas tu Graeca uolumina perdis, Hi pariunt, hydrae nunc age colla seca. IN PUELLAM MORIENTEM. Quaerenti Venerem diu negasti: Sed dum mi toties pudet negare, Tandem occasio iusta pernegandi

Inuenta est, moreris, vafra eS, sagaX Q. EIDEM BERNARDO BEMBO VENETO ORA lori,uiro undecunq; elegantissimo.

Vt miseros quondam nautas Acheloia Siren In poenam traxit carmine blanai no: Sic Bernarde tuo quem uis succendis amore, Seu quid mente agitas, seu geris,aut loqueris. Si causiam Veneti tutaris Hembe senatus, Mox Pitho in labris stat ueneranda tuis. Seria si tractas, credam tractare Minervam: Si ioca, dat puros gratia nuda sales: Carmina seu cantas,tibi Muste in pectore cantant, Sive taces, tacito ridet in ore lepos: Si graderis, placido non dura modestia uultu Est comes, oc dulcis cum grauitate moduS. Blandus honos uestem furtim componit, ouanS Te circum plena ludit amor pharetra. Fronte decor, sed et Ore fides,in pectore candor,

In , tuis omnes sunt oculis Venereε. Sic

608쪽

B p I G R A MMA T V ΜSie nos deuincis, necuin Ros Bembe relaxas, Sic te quisquis adit, mox tua philtra bibit. Frustra ad te florem Cylleni ferret Vlysses, Sed pro te op tasset linquere uel patriam.

IN PANAETIVM. Tantus amor tuus est in me, tamq; omne Panaeti Exemplum Ueteris uincis amicitiae:

Vt tibi collatus iuuenis Phocaeus Orestem Oderit, Zc spernat Thelea Pirithous: Sicanium Piladen credatur fallere D amon,' Vix bonum framis Casitora frater amet. N on tu unam pro me mortem, sed mille subires, Pro me Sisyphium non fugeres lapidem.

Nunc solum hoc tanto refero m ercedis amori, Quod me abs te solo uictum in amore puto. IN IOVINIANUM CRASSUM Menopoliten. Non rara Atthaeae quod amem te gloria linguae Causa est, non Latiae copia,non Solymar: Non acre ingenium, non lingua diserta,nec oris Gratia, nec Versus uena benigna tui: Sed quod inest rarus tibi Crasse in pectore candor: Quem nisi amem,rabida tygride natus ero. Nec te ut amem causa est, haec me ab S te cogit amari. Crede mihi, precium est solus amotis amor. IN s IM O NET T A M. Dum pulchra effertur nigro Simonetia pheretro, Blandushexanimi spirat in Ore lepos, Nactus amor tempus quo non sibi turba caueret, Iecit ab occlusis mille faces oculis. Mille animos cepit uiuentis imagine risus, Ac morti insulians: est mea, dixit, adhuc Est mea, dixit, adhuc: nondum totam eripis illam: Illa uel exanimis militat ecce mihi.

Dixit,&ingemuit.nel enim satis apta triumphis Illa puer uidit tempora,sed lachrymis.

IN EANDEM

Ctim Simone ita decens media iam morte labaret, Mors illi quidam iam prope, dixit,adest. Sustulit illa graues oculos, nec territa dixit: Hanc animam nobis qui dedit accipiat. Hactenus ec tacuit.repete hic aeuum omne uetustas. Nil par huic animo, quod referatur, habeS.

IN EANDEM.

Hle Simonetia iacet iacet hic simul omnis amorum iba,iacent omnea deliciae di ueneret.

609쪽

LIBER

i es si MONET TAM IULII EST SE Nistentia a m e uersibus in clusa. Aspice ut exiguo capiatur marmore, quicquid Mortali possit a superis tribui. Hic Simone ita iacet, cuius mortalia Cunc taConcipere immensum non poterant animum, Quam Iacq; mors potuit Visa exterrere, deumq; Mox peti j cui se nympha dedit moriens. IN ARCHEANASSAM, PLATONI s EPI gramma er Graeco vers Im. Archeanassa mihi meretrix Colophonia nunc est, Cuius & in rugis insidet acer amor. Ah miseri a prima tetigit quos illa iuuenta Igne suo: medii uos rapuere rogi. SAPPHVs EPITAPHION IN Tris madem e Graeco uersirm. Tiniades hic puIuis, quae dulces ante Hymenaeos Excepta est nigro Persephones thalamo. Illius heu fato cunctae de Vertice amatam AEquales ferro subsecuere comam. ANTIPATRI IN HOMERUM e Graeco uersum. Troiam canens Homere flammis erutam, Vrbes graui liuore stantes concutis. AD GALEOTTVM PRINCIPEM FAVENTINUM. Cur promista tibi tuas poeta Nondum p raestiterit, rogas poeta est. IN PTOLO AMAEI GEOGRAPHIAM E GRAEco Si coelum er terra spectes, coelum omne uidebis: Si terram e coelo, ponitus tibi terra patebit. Nunc tcrram penitus cernis, coelum esse putato. IN HERCULEM ET ANTAEUM E GRAEco. Incaluere animis dura certare palaestra Neptuni quondam filius atq; Iouis. Nec certamen erant operoso ex aere lebetes, Sed quod uel uitam,uel ferat interitum. Occidit Antaeus, Iove natum uincere fas est:

Lstq; magistra pales Graecia, non Libya

IN NIOBEN LAPIDE M.

Hoc est sepulchrum intus cadauer non habens, Hoc est cadauer & sep ulchrum non habens, Sed est idem cadauer re sepulchrum sibi. IN MABILIUM NOUATUM INSVOREM. Quod uestes oleo geris perunctaS,Mucco Zc puluere sordidas Mahili: uod lardum madido fluit capillo, Pleno furfuribus Φ,uerinibusq; , Et cadaueribus pedunculorum:

Quod

610쪽

EPIGRAMMATUM Quod fuligine statet an a barba, Quam rodunt tineae,pulexq; fairans: Quod muccosa tibi seges pilorum Extat naribus usin pulypolis, Qua septem lepores queant latere: Quod gingiualibuxeiq; dentes

Sordent Ploxonio, ac putente in ala Educas olidae marem capellat: Quodq; unguis fame rubet cruenta Saepe ut lucifugam putem ella blaciam. Coenae relliquiasq; pridianae,

Incrementa manus habent voracis:

His te ex omnibus este quis poetam, Vatem, fatidicum neget Mabili Tales Caecilios fuissse credo, Plautos, Pacuuios Φ, Neuio Siu, Aut si quis Curium boues sequentem,

Traxit uersibus ulmeum in theatrum. - .

Coeli numina quod negas, deum*, Lucreti fuit hoc,& Euripidis. Paedicas,fuit hoc Maronianum. Paedicauit Anacreon Bathyllum. In fanis, Colophonius poeta eS. Iam iam phthiriasi scaturiente Semesus cadis di foraminatis Membris, hoc Pherecidat habes tragoedi.

De cunctis male dicis, hoc poeta CS.Ls mendax, leuis, insolens,ineptus,

Insulsis,petulans,& his poeta CS. Quid multis moror es poeta totu Possit in hoc indiciis probare centum. Quo uulgus negat esse te poetam, Id quiddam est minimum,ness adnotandum, Qtio direxas miseras subide chartas Plenis uersibus inficetiarum. IN E V N DEM NABILIUM OBII cIENTEM ANgelo Politiano, quod ne* curtum carmen, neq; longum

sciat componere, in quo responso Mabilium ludit, quod curtum et longum improprie usurparit,simulque obiicit . antepenultima produc ta posuerit Mabili. Quod me scirc negas uel curtum scribere carmen, Vel longum,falcor, ius utrun* facis. Nil breue, nil medium est, longum est, curtum' ue Mabili Quicquid habes, quicquid aut geris,aut loquetis. Proximus a primo tibi pes est tempore curtus, Quando expedivit insetis hexametro . Altera curta tibi solea est, curtumq; Mabili

Subliga erumpunt hinc digiti, hinc uerenum.

SEARCH

MENU NAVIGATION