Guillel. Postilli De cosmographica disciplina et signorum coelestium vera configuratione libri II : ex museo Joann. Balesdens ..

발행: 1636년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

241쪽

LAudabo ut sint illi duo pis

ces quibus s. millia hominum satiavit Christus , si quis illic figuras vivas quam Geometricas vel lineares pingere malit. Caeterum aqua cum manu

Hydrochoi & primus piscium

occupant signi quadratum, Triangulus complexus Pegasi corpus , viam lacteam , cum Cygni cauda pergit ad polum , attingens Cesei manum . Ad meridiem attingitur a signi quadrato, una cum Aquarii fluvio aut aquς fluxu , cauda Ceti. Hinc triangulus stellis vacuus fere pergit una cum cauda Ceti & aquae cursu ad suum polum. Olim

2 I. erant Occidentali ora omnia.

242쪽

Dι significationibm quum se

omnium, maxime

signorum duodecim.

Hoc saltem Solem & Lunam

virtutis habere, ut ille sit caloris, haec autem humoris vitalis dux, si quis velit negare, ille manifestae rationi repugnabit. Deinde quod vehementia qua dam corporum a vi Martis, pigritia a Saturno soleat immitti, id est etiam clarissimum. Quod Iupiter, Venus de Mercurius sint corporibus faustiora, hoc satis constat. Sed quun non sit nobis propositum de ipsis erraticis planetisque dicere, nos ad ea geΠera. lia quae duodecim signa efficiunt convertemus, potissimum ea dicturi quae ad primam pertinent triplicitatem, eo quod est omnibus aliis partibus dominatura.

Tria itaque sunt signa in toto coelo potentissima , Aries, Leo, Sagit-

243쪽

8 Sio No R. COELES Sagittarius, sive primum, quintum , nonum. Et ea de re Ignea triplicitas , uti omnium victrix, est nominata. In primo enim est virtus albae vitar, sive Cerebri &capitis, unde sensus Sc motus. In quinto Cordis & vitae vitalis naturalis animalis rubra Origo fons que sanguinis. Tertium in triplicitate, quod nonum est, radici motus localis & progressivi pro basi datum est. Sic sunt tres primi articuli vitae a Deo his tribus signis concessi in singulis hominibus. Facta autem quadrU-plici universi divisione super Chaldaeae Babyloniaeve meridia no , quadrans ille qui ad Cauros

seu Magistralem ventum , ut Vocant, pertinet, & excellentiam totius mundi continet, primus in ordine est, & continet illorum trium signorum virtutem. NO-mine autem generali Celtarum vocant antiqui, Ptolemaeo teste,

244쪽

qui in hac re plane cossentit cum Iosepho gravis limo authore. Iapetitas enim in sua parte in divisione orbis accepisse hanc parte quae postea Europa dicta est a fabulatoribus, affirmat. Primos autem totius Europae incolas Celtas sive Gallos fuisse, adeo in Romanae verissim que historiae monumentis certum est , ut etiam

ipsi Umbri & pluviis diluvii ge

neralis superstites, & ipsi diluvio conjuncti, se esse Gallorum Celtarumve genus glorientur Scprobent. Ideo convenit hoc soli Celticae genti , ut sub tribus illis signis specialem influxum habeat. Sed particusares regiones sunt singulis tribus assignandae. Siluasubsunt arieti primovesigno.

IN orientali influxu, qui prior

& nobilior est occiduo, uti masculus foemina, est Iudaea, Palest iii a , I d u m ae a, & C ce l e syri a. I ia de factum ut primus locus sacer sived teli in

245쪽

religiosus ibi sit, origo q& basis potentissimae religionis inde sit

orta, quς ex eo tempore toti terrarum orbi imperat, & cum Pontificio magistratu regnabit in aeternum , donec ejus authori totus orbis pareat. Ea de re pro securissima possessione illam occupaverat suis quartogenitis Cham , tanto stabiliendi Regni cupidior, quanto magis erat ex- haeredatus. Inde ab Abrah manibus Canaanei sunt dispulsi, donec ibi in propria venerit Rex Iudaeorum , alioqui universi dominus & religionis potestatisq; aeternae author . Elegit enim ibi caput Pontificii dominii, sicut in toto homine caput maxime simile est Deo,& illi proprium obsedem Rationis. Ideo electio &vocatio Abraham libidem fuit ex Chaldaea, ut per gratiam Restitueret & confirmaret Naturam

ccclesiis actionis dirinitus insti-

246쪽

vERA CONEI Gu R. si tutar. In Occidente habet Galliam, Britanniam , Germaniam, Bastarnas, hoc est, generaliter omnes Europae populos, qui necessario a Gallis orti sunt , eo

quod antiquissimi populi totius

Europae , & suprema literarum memoria celebres Umbri, diluvio cojuncti sunt Gallorum propago, ita ut sit arternum humani generis nomen Gallicum , autialtem medio in diluvio natum. Britanni itaque & Germani &Bastarnae & omnes occidentis

populi sint a Gallis orti necesse est, postquam illi qui sunt vel

mille annis ipsis antiquiores, Scfidelissimis literarum occiduaru

monumentis celebrati, a Gallis Celtisve suas origines agnoscere coguntur. Nam & Brutus Origine Umber fuit. Germani autem ob morum corporumque similitudinem , Gallorum dicti sunt fratres germani. Quare necessed a est

247쪽

set. SIGNO R. COELE s T. est ut sicut una cum Religione aeterna Pontificatus authoritas

in Syria sancta nata est duce primo Capitalis signi aspectu sic sub occiduo & secudo ejusdem signi

influxu una cum civili seu tem porali potentia aeterna, Regni Ratio in ea regione basim ponat, in qua & hodie agunt,& suprema memoria literarum olim habuisse primas sedes Galli leguntur. Si quide aut ad illos, aut d eorum Epigonos influxus pertinens, necessario eundem in te poralibus effectum faciat necesse est, qualem videmus ex trium millium annorum decursu factu fuisse in Religioso sive Authoritativo Masculi nove jure Divinae legis. Si quidem Foemineam In feri orem ve & Secundariam potentiam aeternam Sacrae & Religiosς vindicem adesse in brachio seculari necesse est, ex secundo isto aspectu, ut in hac reddantur omnia

248쪽

vERA CONO Gu R. J omnia Caesari sive Regi ab aeterno ordinato , sicut redduntur Omnia Deo. Hic autem secundus&Foemineus temporalis effectus sit tanto ad suam executionem paratior & expeditior necesse est, quanto est a specitus fortior in occidente quam in ortu.Nam

Celtae sive Galli sunt & sub Ariete cum capitis virtute , & sub Leonis aspectu cum cordis viribus , &sub Sagittario cum mΟ-tus progressivi principiis , ut totus triangulus agit in Celtarum regionem. Nam licet Leo etiam Foenicem respiciat, quae pars Iudaeae est , ut in hoc cum Ariete consentiat, tamen Sagittarius in eam non influit. Iupiter autem

qui dicitur Zedela, hoc est Iustitiae splendorisq; signum, & Mars qui Maadim, hoc est violentiae igneae sydus, dominantes , ille potissimum spirituali & Pontificiae , hic autem temporali, & in-

249쪽

3 SIGNO R. COELE s T. feriori potentiae, dominantur in hac Triplicitate. Unde factum est, licet non sit adhuc dedu flade potentia in actum Monarchia Gallica , tamen nullius alterius gentis quam Gallicae viribus sit 1umrna spiritualis potetia in Ecclesia Christi conservata & defensia, & inde est factum ut quisquis fecit aut quovis modo obstitit ne jam ab octingentis annis Monarchia fuerit in Gallia, ille & divino & coelesti de humano decreto sit inter perduelles Rei p. Christianae habendus, &

contrarius Regi Iudaeorum aestimandus. Eo enim tendit coelum.

subsunt Leonis υe quinto I

gno, is in triplicitat ecudo,quoque t essectu consummanda.

ORientali aspectu fovet O

chenios Orchenosve Chaldaeorum philosophorum popu- 18S, regionemque ad sinum maris Persici pertinentem, unde eo

250쪽

vERA CONFIGu R. IIrum doctrinae in totum orbem terrarum pervenerunt, & in secundo post sacram doctrina loco sunt positae, & tanto in honore habitae, ut Rex Iudetorum voluerit a doctrinς coelestis Orcheniaeve professoribus Astronomis , Magisve ex Tharsensi regione juxta Seres posita advenietibus, manifestari, priusquam a suis, ut

eorum occasione etiam innotesceretRomanis non levi sed constantissima fama , idque non semel sed crebro perlata, oboriturum ex terra Iudaea hominem, qui modo omnino praestantissimo , Imperio totius orbis terrarum potiretur. Hic fuit summus Astronomiae seu verae Magiae e fectus a Deo praeordinatus , ut etiam Romani essent , si illum Regem Iudaeorum non cognoscerent, inexcusabiles. Demum

SEARCH

MENU NAVIGATION