Guillel. Postilli De cosmographica disciplina et signorum coelestium vera configuratione libri II : ex museo Joann. Balesdens ..

발행: 1636년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

261쪽

εέ SIGNO R. COELEST. sitionis & voluntatis cognitionem, certissimum est. Sicut itaq; Deus olim verorum & non improbor u Abrah manum sive Magorum qui sunt Orientis & Abrahami filii, ex concubinis nati,

ut & filii Iectani, filii Heberi, filii Semi 1 ea Melchisedekij ad hoc approbavit scientiam , ut in qua Ioseph , Mo ses, & Salomon laudabiliter excelluerunt, ut finaliter serviret summae veritati D1vi nae, Quae est AGNITIO VERA REGIs Iu DAE O Ru M, scopus est , ut illius ipsius doctrinae verItas eo sit comparata , & in hanc usque diem servata, ut rursus , illa cum divinis & humanis legibus duce, AGNOSCATUR VERus CAESAR, ipsius Regni assertor. Quum enim sit necessa rium utrimque, & ut Deus verus in Christo, & ut verus & ab a terno stab Deo pretordinatus Rex cognoscatur, ne possit uspiam

262쪽

vERA C o N F I G u R. 6 T. aut Idololatria, autTyrannis veluti jure avito regnare, est omnino necessarium ut Coelo, CCelestive doctrina suffragaliae , hanc

Dei, alioqui obscuram, voluntatem cognoscamus , Ut vero Deo& non alteri, veroque Caesari &non alteri , quod suum est reddamus. Finis itaq; Apoteles ma- tum Coeli in hoc est , ut demonstretur in Gallica gente esse furiamum jus mundi , ad Divinum Caesiarem ex suo Rege costituendum: ita ut pro asseredo in mundo Monarcha Rege suo, ta quam

pro ipso deo sint illi in spem aeternae vitae omnia sustinenda patiendaque. Quod autem aliqui in posterum sint fors an agitaturi meam de observatione stellarum sententiam, quod non conveniat cum observatione Appiana, non admodum laborabo ; quum ex ipso Almagesto aut magna constructione Ptolemaei exemplari V eneto

263쪽

68 S 1 G N o R. C OELE S T. Veneto Illam acceperim, & cum

tabulis Alphon sinis ad nostra tepora repositis correctisque , una cum Sch oneri, Syrigatae & Alba-tegnia observatione contulerim,& rationem illam interim ex verissima teporis sub Christo transacti supputatione. Certissimum

autem est Ptolemaeum olim falsissimam temporum ratione habuisse, ita ut in ejus supputatione a Nabonassaro ad Alexadrum sint Iso. anni erroris, cujus tameobservationi multi consentiunt.

ipsi viderint.Non est mihi scopus sinalis nisi in detractione rerum fabulosarum a Coelesti doctrina, dc in verissima summi Apoteles .matis Coeli demonstratione, qua exAuthoritate do string filiorum Orientis & AEgyptiorum,&GI corum, & Chaldaeorum adfero, eo quod veritatis testimoniu aut ab inimico, aut ab eo qui illum,

de quo laudabilia & opta da scribita

264쪽

vERA CONFIG u R. 69bit,ignorat, certissimum & irrefragabile omnino est. Hostes Gallici primique nominis, sunt Graeci. Nullus Orientalium aut AEgyptioru, Gallus erat, ut posset in suis Astronomicis scribere aut gratificando dicere, totius prim Triplicitatis Coeli influxum in Iudaeam gentem mundo exosissimam & in Galliam Celticam ve entem pot1ssimum tendere. Est autem hoc toto in orbe traditum coservatumque, quod luasisse satis habeo, alioqui omnino, qui id e meis observationibus judicet

egregie contempturus,& ut meliora dent expectaturus.

Sed omissa satisfactione, quae

non est necessaria: ad finale causam contendendum est. Nam mihi authoribus omni exceptione majoribus, contra falsam Appiani observationem constat. Gem ma enim Frisius in globprum ultima editione, Alba tegnius in su a

265쪽

observatione, Syrigatus in suo diario Asteris move de ortu &occasu signoria, ipse Schon erus, qui instar multorum est, observatio super Alphon sum, & ipsa experientia docet, quod jam ab anno IJo O. erant stellς ΣΟ. gradibus& 11. minutis orientaliores qua temporibus Ptoleman: unde 66.

annis fit gradus unus. Quare fieri

nulla ratione pote sit ut Io o. anni Suno tantum gradu moveantur. Postrema Ratio. SAtis autem sum habiturus haec ad 4 di disse, quod praeter illa Primi Apotelesinatis effecta, quae sunt a me in opere de literis Phoenicum , dc in opere de Monarchiae jure em j ssa , hoc unum est maximum: asis Consortium illud in quo merito a nomine Iesu nomen habent. quo duce tot us Oriens in mari timis est ad fidem Christi fere jam conversus, non potuit etiam sub homine Hispano ibique sanctissimis opibus claro alibi quam in Gallia nasci. Eo vero- duce, admirabilis illa Christianae politiae Ichnographia, quam propediem in lucem sirimpostquam mei Proteuangelii

266쪽

v IRA CONFIGun. 7 Ilii emi mo ex Germania prodi ii, publice

expositurus, est Christianis occiduis in orbis concordiam manifestata, in qua res dictu, sed magis auditu visuque mirabilis cognoscetur in aeternum: Quod licet nec de Christo, nec de Maria virgine matre, nec de Evangelio qui cquam unquam se accepi sse sciant aut fateantur, tamen ex e epta Idololatriae omnia devastantis opinione, ea omnia, quae o lim inter Christianos observata dc jussa ut maxima parte sunt, inter ipsos observentur. Licet autem ob regni aeterni Occasionem, illud idem mihi Romae inter patres in Gallia primum de Parisiis in nomine Iesu congregatos contigerit, quod in t tr ipsos Apostolos Ioanni Marco, postea Evangelista, coni: git, ut vi det icet ipse tanquam externus a regno Dei actuum is . repudiaretur a Paulo, eo

quod ab eo in Pamphylj a discessisset, a

ctuum m. tamen sum certissimus non tam ratione Coelesti quam Divina, fore ut in Ierosolymitani Regis gloria promovenda nunquata cessatura sit utravis pars. Nam licet in opere practico, ut vo- eat, sint in extremui usq;. orbem sum Ini,& longe in promovendo Christi Evangelio, si vita nescio, certe in docendo, locorum intercapedine, Apostolis ipsis

sunt aequales, tamen ego in opereTheorico & Doctrinatio nolo esse si potero vel

267쪽

et S I GN. CONFIG.

vel ipso Marco ante reprobato inferior; cui in suo Evangelio addidi, non a me, absit sed ex Graecis vertendo quid tum agerem in hunc finem incogitans in Coronidem ι & Evangelii Iaacobi fratris domini filii Iosephi contextum, ad Iosephi illius putativi patris Regis regum& ipsius Regis virginisque illius matris

memoria, ex Orientali Ecclesia adjunxi. Hoc vero quicquid fuerit, c*rte in Galliae Apotelasma referetur, Tanti est Iapetus, Gomerus, samotes, Drius, Saron: Tanti Caesar Imperator, Constantinus Christianus, Clodo vetis Victor :Tanti Caroli magni Corona , nominis Christianissinii gloria : Tanti successus Magdalenae, Marthae, Lazari, Marcialis, Ceta, Dionysii receptio: Tanti Riternae fidei conservatio, summae Authoritatis& scientiae summae clavis concessio 8c verus usus: Tanti demum dc ordinis in

toto terrarum Orbe summi origo de prima poenitentiae Ignatianae acceptatio, inque totum orbem terrarum sui con

sortii & viviradicum Galliae transplantatio. Tantus demum & incogitantis Portus Galliae cum sua prima origine

consensus. Τanti est aeterni Regni in terris compositio & Restitutio. sic, ubi fata urgent, & divina coelestibus humauisque consentiant necesse es .

FINIS. .

SEARCH

MENU NAVIGATION