Guillel. Postilli De cosmographica disciplina et signorum coelestium vera configuratione libri II : ex museo Joann. Balesdens ..

발행: 1636년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

251쪽

16 SIGNO R. COELEST. Leonis sydus, unde Monarchiarum orie talium vis S origo successusque, qui inter ipsos Chaldaeos, Assyrios , Babylonios veprimo , magnam quidem illam sed tamen infantem adhuc in inferendis damnis Monarchiam habuere Iso o. annis. Inde ad Medos & Persias traductus successus pervenit ad Graeco S, nec priuS agitari desiit, quam ad Romanos res ipsae pervenere. Sic enim erat alter & occiduus influxus , ut in Italiam summo & finali effectu veluti in quarta & senili aetate Monarchiarum satanae transferretur .Hac dere Noachus sapientissimus hominum, in Babylonia seu in Hur Chaldaeorum videns occupatam a Nemrodo tyrannidem,& sciens inde ad Phoeniciae influxum vocandu Abrahamum,

in ipsa Phoenice instituit Melchisedek summum aeterni ordinis spiritualis Pontifice filium suum

252쪽

secundoprimogenitum, ipse autem in ipsa Italia fixit aeternae sedis Temporariae Basim pro Gomeri primogeniti filiis , ubi factus est secundus inferior Temporalis Civilis & Foemineus locus sacer mundi , nunc ratione toti mundo demonstrandus. Et sic concurrit pro Gallis cum primo signo, ut sit omnino necessariu destructa ibi Babylonis quarta potentia , constitui & restitui ibidem sedem eorum populor tiqui etiam Umbrorum seu Gumbrorum paretes sunt. Ideo Christus qui est Abrahami Babylonici semen, reprobata ejus in Syria sancta sede venit Romam ponere eandem sedem summi pontifica tus, quam uni illi dederat qui erat unus ex duodecim & csset suos fratres pasturus PetruS. De Sagittario .

253쪽

num legitimorum imperio peperit mundo Ismaelitas variorum generum, sed clariores literis nullos habuere successus qua in Hispania, ubi est alter ejusdem signi influxus. Tanti fuit unius Abrahami languis etiam illegitimus. Sub ejus enim quamvis

salta religionis dominatu hodie ob Isahitarum pigram dispositionem, tota fere Asia, Africa,&tertia Europae pars est constituta. Sed quid erit legitimum imperium, si tantum est illegitimu 3 Occiduus influxus est ad duorum superiorum confirmatione.

Nam praeest Tusciae sive Eturi tusciae , quam Tyrrheniam aut Tuscaniam dicunt, in qua regi O- ne est Umbria, dc quicquid circa Tyberim est. Ea ratione olim

antequam contentio de regno faceret ex una civitate dua S,

nempe Ianiculum & Saturniam ex una Antipoli, erat summa pax in

254쪽

VERA CONO Gu R. J9 in eo loco, qui instar omnium civitatum mundi , mille annis antequam Romulus vetaret id nominis proferri toti mundo , sub patris Iani obedi entia erat. Hic primo nome Gallorum fuit impositum soli Gomerorum aut G umbrorum vel Umbrorum familiae, quum alioqui totius esset orbis. Sed faciamus nos nescire

Astrologiam , & ab effectujudicemus. Est omnino necessarium

ut illi populi, Patria,& gens, quae primo in toto orbe legitur & nomen habuisse & jus, & ad quam devolutum est quicquid summaeliteraturae, authoritatis & potentiae fuit, ut alibi demonstra i,illa omnino & sub primo coelestis influentiae cursu sit, & ut universi Potentiae in ejus jura concedant

Rationali & primo jure mundi. Sic est in fatis.

Humana Ratio pro coelestium rerum confirmatione necessaria.

255쪽

Sse in constitutione res Christianorum deducta S, ut licet ex decem partibus orbis vix ternas in libero teneant dominatu, tamen illas esse universo orbi

jus dicturas , facile quisquis usa

rerum humanarum aliquo pol leat, judicaverit. Sunt autem

omnino reduet ς intra primς triplicitatis limit . Nam licet multitudine gentium & amplitudine possessionis polleant Ismaelitae,

ita ut revera I . annos aut 13. saltem videantur in omni ratione

multitudinis & latitudinis habere contra unum ipsorum Christianorum sive Isaalcitarum , tamen & pietate qua victori axum largitor conciliatur Deus , &scientia tam literarum quam rerum bellicarum usque adeo sunt superiores, ut nullum sit dubium quantovis dispendio comparata victoriam ultimam penes nos fore,ita ut non tantum corpora,

256쪽

VERA CONFIGUR. 6 Ised maxime animos simus Rationibus subacturi. Quum enim Deus & Natura nil faciant, aut in appetitu naturali nil imprimat frustra, est omnino necessarium ut penes eos sit futura victoria, qui duce ratione cujus usum sicut & cognitionem Omnes appetunt , suadebunt, & divini & humani juris usum reducent, com-lellendo ipsa ratione duce omnes ut intrent ad Convivium universalis politiae. Quod si res ita cedet nam providentia ob arbitrii humani conservationem nil coactum praesinit particularibus lut sine ab Ismaelitis castigatione,& vehementi ad Imperium arripiendum collusione aut collisione potius, res deducantur adMonarchiam, ut omnino necesse est fore, nullo unquam alio in populo poterit duci principium quam in Gallia. Quum enim jam totis sexcentis annis videamus

257쪽

sola obstitisse Galliam, eo quod ut divinitus in decretis Ecclesiae praescripto sancitum est in non est sub Imperio, ne posset revera esse sicut dicitur Imperator, & ea de re summis Christianismi viribus, totis quingentis immo fere jam sexcentis aggressam, concutiam, oppressam , & quovis oppressionis genere lacerata Galliam fui

se cernamus, ut ipsa agnosceret Imperium, est omnino impossibile ut alibi quam in Gallia illi obsistente nascatur Monarchia vera & actu realis. Sive itaq; ipsi Coronae Gallicae affines , & veri

Gallicae legis conseruatores, tan tum proficient, ut ipsi ad Imperium perveniant, sive aut socordia, aut quovis alio impedimento, istis cessantibus, tamen ut re Sin Gallia ipsa ortum ducat necesse est. Nec enim Germanicus Electoriusve aut quacunque alia

via in Christianismo electus vel

258쪽

vERA CONFIGu R. 63 intrusus Imperator unquam &esse & haberi poterit, priusquam Galliae obedientiam in sua iura

traxerit. Divina enim virtus, in Noachi benedietione data suo in Temporalibus Primogenito, tanta est, ut sit omnino necessarium, consensu populi illius qui ab eo descendit Imperium Sc

Concordiam universalem nasci.

Nec est in principum Sanguine hoc juris positum , sed in Rei p. Gallicae solius Consensu tam in Gumbriae quam in Gallic finibus

futurum . Inde Videmus quam merito dicantur ab antiquis tria igneae Triplicitatis signa incumbere in Gallias. Sac enim ratIO ne humana duce setiamsi nec sacru, nec coeleste nec humanum pro

suae primogeniturae jure decretuliaberent) videntur Gallicae res esse constitutae, ut sit impossibile alterius populi consensu Sc votis formari, fundari de defendi Imperium

259쪽

6 SIGNO R. COELE ST. perium verum & Monarchicum, quam Gallici. Nunc aute quum jure Divino, coelesti influxu, humana sanctione confirmetur hqcratio humana, in sensu & experientia omnium constituta mortalium, est omnino colligendum quod sit impossibile aliis quam Gallici populi viribus consensu que nasci Imperium verum. Est itaque necessari uin ipsi Caesari Germanico , si quod avertat

Deus ; Nam filii imperarent patribus ) vellet ad verum , &non tantum Tatularium Imperium pervenire, ut Rex Galliae fiat, dicatur, habeatur. Nam aeterna dis positio hac de re universalis Monarchae dignitatem in sacris no

mine Regis & ejus qui est populi

Basis aut factor procuratorque& non imperator, vocari voluit. Hic nervus rerum totius mundi est. Nam Lusitania, Anglia, Polonia,& Moscho via, atque si quid

260쪽

vERA CONFIGu R. 6Jest inter Christianos Romano aut Germanico imperio nondum sub) ectum , ne ad momentum quidem duraret si imperator Rex Galliae esset, aut si, quod est ut facilius ita expedientius,&magis praedestinatum , Rex Galliae esset imperator. Haec est non solum coelestium influxuum, sed multo maxime diviniIuris & humanae cujuscunque constitutionis decisio , ita ut mundus inferior , coelestis & superior sicut alibi ample tradidi cum Ipia consentiant experientia, in cujus rei fidem imagines coeli, Gallico j uri in toto orbe quandiu mundus durabit inservituras, sine fabulis restituere volui. Finalis rerum coelestium usu

satis ctio. 'AD id comparatam esse summam veritatem duce natura a nobis cognoscibilem, ut per eam deveniatur in divinae dispo

SEARCH

MENU NAVIGATION