Guillel. Postilli De cosmographica disciplina et signorum coelestium vera configuratione libri II : ex museo Joann. Balesdens ..

발행: 1636년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

8 GuI L. POSTELLI citarunt: tamen quia & tempo- tum simul & loci rationem opus est a vero Cosmographo repete re, necesse iudico, ut vera primorum habitatorum origo ante Omnia tradatur. Quotquot itaque mutationes Regnorum, statuum, gentium , & rerum in toto orbe fuerint, necesse est ut ex unius Noachi domo, ex Syria, circa Libanum montem habitantis,& in arcam re ipsa vera lignis cedrinis aut aegre corruptibilibus factam , cum sua familia

septenis ad ipsum octavum personis constante, introducti : &post Diluvium revera universale

in septentrionalibus As Uae ,

qua Armeniam contingit ,. finibus relicta in Carduchorum montibus arca, egressi, totius orbis terrae habitatores prodierint, ita ut sint ius trium eius

filiorum filii: aut si ut aliqui volunt) post Diluvium, alios prae-

52쪽

ter tres in sacris expressos genuerit, ut de Thuiscone Germanorum parente & aliis vult Berosus : fieri non potest quin per quemcunque filium eius sint ex eo prognati, quotquot faciem terrae ubivis inhabitant. Iosephus in hac re omni exceptione maior testis, cui omnes sacrorum libri penes Christianos, Iudae OS, Ismaelitas & Chaldaeos vel uno Beroso teste in consentiunt , tradit , eam terrae partem quam fabulae Asiam dix ore, fuisse ipsi Semo , quiδε Melchisedeli dictus

est, ordine patris concessam: sed ita, ut Iapeto jus esset ad eandem possidendam. Huic autem Iapeto ea pars , quam fabulae

Graecae Europam vocarunt, Una cum ea Asiae parte quae ab Amano monte procurrit in occasum. Cham es autem , sive Chamo , cuius nomen calidum sonat, cessit ea pars quam Aphri eam Grae-

53쪽

1o Gu II. Posae Laci ut antiquissimas in suis literis

memorias habere videremur , primosque in toto orbe possessores posuisse suorum nominum aut religiosarum fabularum argumento putarentur) vocaxere,

afferota primi huius po si e storis

significatione. Nam revera calidam, vel saltem 1ine frigoris rigore regioncm notat. Quum autem constet totum ha bitationis terrenet orbem ex NO-achi Ianive institutione , fuis duobus tantum filiis probis , Iapeto & Semo cbncessam : quia apse Cham esses fuit a patre tacite caeco minunicatus , & saltem in sua quarta generatione maledictus , & non solum fratrum suo ram , sed & servorum illorum

servus constitutus: opus est, servitutis jure I PsE SERVuS DOMI Nus, ut de non sibi acquisivisse videatur, quicquid totis 37oo annis ad nos usque a Di - :

54쪽

Cos MOGRAPHIA. SI

Iuvio exactis per se vel per silos acquisivisse probatus fuerit. Hic itaque finis & scopus huius Cos mographici compendii est , ut

clarissime per Regnorum celebriorum loca , variis alterationibus mutationibusque concus sa & eversa , demonstretur par ticularis Providentiae Dei actus toto in orbe, ad hoc intentu S, ut quicquid Regnorum , potentiarum, statuum & memoriarum fuerit ab his maleficis Saturni Chamesisve alumnis institutum, illud omnino mediante aeterno Domini & moderatori S Omnium Christi Pontificatu & Regno ita destrui videatur , Ut cedat in Iapeti &Semi alumnos , duce suprema Auctoritate & Ratione mundi in vera Religione&vera Politia fretos. Sed quaacpmpendium non plura patitur, ad Dispunctionum tractatio

nem caetera remittentur.

55쪽

2G v I L. PosΤEL C A p. XII De Chamesis, ct filiorum nepotumque in terra possessionibus eligendis antutissimorum occupatione, 9 qum proviu- classibi elegerint.

QVoni in aequum est, ut servi

dominis pareant δc acquiram commoda , sicut forma &perfectio educitur de corruptibi- lis materiae potentia, & de rudimentis imperfectis: ideo ante alios duos fratres nobiles tradere visum est , quid aut proprium , aut ex perversa occupatione Chamesitana isthoec prosapia habuerit. Chamesia ab hoc impio& nefario gigante loco Aphricae nominanda, circumscriptionem habet, ut supra posui. LI su autem vulgato Cosmographorum, V ersus mare no strum habet Mauta tantas duas , quae cum AEthio

piae

56쪽

Cos Moo RAPHIA. J3 piae voce per Gr cam furtivamque etymologiam Chusii , id est nigri, filii primogeniti Chamesis

significarionem servant. Numidia est a re pastoricia, quam etiam quosdam suorum docuisse credibile est , ut non minusquam Semii vel Iapetii , qui rei pecuariae primam operam dabant, justi viderentur perditi silii. De Aphrica proprie ex generali nominis ratione constat. Sequenti in ordine erat Cyrenaica, juxta AEgyptum. Sed expositis filiorum nominibus & eorum successione, clarius omnia videbuntur. Primogenitus eius Chus nigro colore ex albis , ut jam dixi, parentibus, summo certe aliquo Divinae vindictae signo sic ob parentis scelus tinctus. Se cundus Mitaraim, qui AEgypto hoc nomen hactenus ibi asserva tum dedit. Phuth tertius est , a

quo Phutei Agminis ad Maurita-D 3 niam

57쪽

14 GRI L. PosTELLIniam Tingitanam accolae, Phutei. Canaan quartogenitus , cumulum maledictionis habebat:& ideo non in Chamesia, sed in primi juris prina et influentia: dc primae benedictionis mundi solo in Sentia posuit sedem, in terra sancta videlicet. Unde demonstrandae penes Noahum, Verae in exheredando hoc nebulone prophetiae gratia , Deus post Melchisedela ibi collocata sede confirmatum , eo Abrahamum cum suo semine vocavit. Chussi nigri des hiopis filii: Saba, unde regnum Reginae famosae. Chavitali secutidus filius, occiluis nigris, qui Getuli alias, quasi Che-Vuli dicti sunt, Iosepho teste, dedit nomen. Sabbatha, Regma&Sab thaca , sunt in Arabia populi , ubi item nigerrimi fuere propagati: sed Ismaelitis adhuncti, longe quam ante nigriores.

Chussi autem huius nigri Ethio-

58쪽

Cos Mo GRAPHIA. Is pis , omnium pessimus filius Nemrodus fuit, in loco tota in semia post terram sanctam praestantissimo , & unde Abrahami procellit corpus, Monarchiae Satanae & Babylonicae fundator et unde hactenus praecipui Ecclesiς oppugnatores processere. Principium ea de re eius regni Babylon dicitur: unde, quia haec Monarchia Babylonica secundum statuae a Daniele intellectie & explicatae tenorem , tribus ad aureum caput additis metallis constabat, prς ter fictiles pedes , tres civitates sunt illi quartae additae,

ut quatuor repullulationes malorum in hac terra Sinearintelligantur , huic primae potentiae adnexae , nempe Media , Graecia, Roma, ubi consummata est Babylon. Dicunt autem

linguae sanctet periti, Sinnear dictam fuisse basin huius regni Ba

59쪽

3ς GuI L. Pos TE LLI ibi excitati sunt, qui disciplina egent, pueri. De filiis autem filiorum s praeter IO. Cananaeos qui erant destruendi a fidelibus lnil est dicendum : quia quas pos-lessiones aut ubi illas habuerint, praeter Lydos , Cappadoces &Libyes, qui ex Mitzraimo AEgyptio sunt nati, non est notum. CAP. XIII. De Iapeti, eiu ue posterorumposessionibus, o populis ab eo fundatis. Non est quod repetatur, eam partem teme, quam fabulae Europam dixere, Iapetia debere dici , ob primum illum Iapetum non tantum illius , sed universi orbis principem institutum. Sed videndum esti , quinam populi sint primogeniti mundi , quod ad temporalia dominia attinet :& qui secundi, qui item ter

tii ,

60쪽

Cos MOGRAPHIA. STuti de exhaeredando Cham esse dictum est. Gomer primogenitus Gumhros in Italia, qui suppressa G litera postea Umbri

nuncupati sunt: & postea GImros, sive Cymbros & Cymerios , Scythasque omnes edidit , qui

postea Germanorum nomine interposita litera , vel potius suo loco mota uti ex gravi voce corn pro cron proferunt in sunt appellati. Sed ante alios, testibus omni exceptione maioribus in hac re Iosepho & Beroso , adstipulantibusque Solino , Catone, Bocho Mauro, & Marco Antonio, Gomeritae Galli sive Galathae, ex Noachi Ianive institutione debuere vocari: hoc est, avito& iam in arca instituto ob fluctuum Diluvii memoriam voca

bulo , ita ut ipsi antiquissimi Iapetiae in Italia habitatores Umbri, sint Gallorum propago : dcut Ianus sit scriptus a Catone in

SEARCH

MENU NAVIGATION