장음표시 사용
21쪽
, comitem habuit,Petrum Stoinium qui tanquam prae stitutum quoq; jam vitae pensum exegisset, Socinum le-cutus est vix quadragenariuS. Curricullum vitae ejus e mensi,per quod compendio festinavimus,restat ut in dispiciendo quid gesserit,quid
prestiterit, paululum figamuS vestigium. Nemo memoria nostra de toto Christiano olbe, sed inprimis de Ecclesiis Polonicis melius meruit. Primum enim genu, nam sacrarum literarum mentem, tot editis lucubrationibus, innumeris in locis aperuit. Deinde seiarentias
de Dei atq; Christi persona, quas jam in Polonia vigen
tes deprehenderat, solidis argumentis confirmari,&a subtilibus cavillis atq; sophismatis perite defendi unus egregie docuit. Mox quasdam impias, alias pro-
phanas sententias,quarum exitiabile virus furtim in Ecclesiae gremium irrepebat,selicissime extinxit. Nemo acrius ludaizantes repressit: idem Chiliastarum opini nem: idem multa praeterea alia fanatica somnia explo. sit.Errores autem,qui a reformatis Ecclesiis hausti magno adhuc numero in ea Ecclesia regnabant, mira felicitate extirpavit.Talia erant, de Iustificatione, de placanda justitia Dei, de praedestinatione,deservitute ambitrii, de peccato originis, de Caena quoq; Domini, de Baptismo,& alia sinistre intellecta dogmata. Denique sublatis perniciosis erroribus, ne quid ineptiarum quoque in Ecclesia relinqueret, superstitiones plurimas
circa res indifferentes exterminavit. Ex hoc genere
suit nimia vilis vestitus ambitio, deinde capessendi ma-
22쪽
gistratus, aut etiam citra vindictae studium sui juris persequendi relligio,&si quos similes naevos primi servorisi inconsideratior relus asperserat. Vitae ordine atq; rebus gestis expositis, reliquum est,ut de animi & corporis habitu pauca addamus. In- .genii & judicii laudes memorare,superfluae est Operae, cum tot ejus monumenta in promptu sint. Eruditionem autem quo pertinacius occuluit, eo se prodit impatientius. Serior tac, verum solidior accesserat. Nec desunt se in ejus scriptis selicis quoq; memoriae vestigia.Vnum Lpsius specimen praeterire nequeo, quod in disputatio- ne cum Christiano Franchen edidit. Hic in consessit nodi Chmelnicensis, doctrinae atq; ingenii specimen ostentare cupiens, tumidius quam par erat pastores illos ad disputandum provocaverat, medioCrem singulorum eruditionem despiciens. Et quo magis disputatu-
.rum ipsa copia percelleret,atq; obrueret, meditato apparatu quinquaginta simul argumenta contra inVOc - tionem Christi proposuit. Turbaverat ea res nonnullos, & Socino,licet ab Ecclesia toties repulse, respondendi provinciam mandaverant. Is hominem improviso iniquam disputandi rationem ingressum, & uno pene
spiritu tot praeparata spicula effundentem, attente au- . . f diens, monebatur,ut saltem capita rationum quibus respondendum esset notaret. Sed memoriae saucia ca-
23쪽
mox eodem plane ordine longam argumentorum tariem retexens, adeo ad singula solide respondit, ut . vix quicquam adversario superfuerit quod contra mutire posset. Itaque se minus in ea materia promptum ac paratum professus,&, stupentibus omnibus, cons sus abiit. Et quoniam naturae eius dotes attigimus; si quem sorte ea cura tangit, ut figuram quoque corporis cognoscere aveat , sciat illi non defuisse formam indole sua dignam: statura justam quidem non excedens, sed procerae vicinior fuit. Habitus corporis gracilior, intra modum tamen. In vultu porrectae frontis dignitas, & oculorum masculus decor vibrabat. Ven stas& gratia oris vigorem & majestatem nihil minuebat. Cibi somniq; parcior, & omnium voluptatum Citra ambitionem abstinens, in una valetudine curanda
scrupulosus,&Lepe nimius suisse videbatur. Qua ta-mςn prospera plerumq; usus est, nisi quod interdunt calculi doloribus , & passioni colicae obnoxius esset. Lippitudinem quoq; nimiis lucubrationibus contractam jam senior querebatur. Lenis vitae atq; insonsgenius. Mira simplicitas in moribus, quibus ita gravitas inerat, ut abesset supercilium; & hominem facilius revereri velles, quam posses timere. Alloquio facilis, honorem cuiq; ultra modum exhibuit,& si quid damnare in eo cuperes, nihil fuit viruperio propius, quam nimia sita contemptio. Modestus corporis cultus,sed tamen
comptu α elegans, tametsi a saltu longe recesserat, iaciles
24쪽
ficiles minus aspernebatur munditias. Ossiciosus in amicos& in omnibus vitae partibus diligens. Principes quorum in ministerio partem aevi posuit, ita demerii
rat, ut nec desiderium ejus diuturna absentia, nec favorem manifesta offensio extinxerit. Patruos, fratreS,
gnatos, omni officio prosecutus, Laelium praecipue su-ipexit & coluit. E propinquis mulieribus, praeter Camillam aviam matronam lectissimam, Portiam a mutam, & Phyllidem sororem, suo utramq; merito vehementius dilexit. Quarum illa dum vixit laudatissimae pudicitiae exemplar, prudentia simul & comitate morum incredibili, adeo Lailium Beccium maritum, Virum insignem sibi devinxerat,ut is saepe cum lachrymisse tali tantaq; conjuge indignum fuisse diceret: Haec morum atq; in regenda domo disciplinae sanctitate,vLro probata, is fuit CorneliusMarsilius nobilissimo loco natus) immortale sui moriens desiderium reliquit. Et qu iam pridem a naturae dotibus ad ea quae sua sibi opera quaesiverat bona delapsi sumus, non sunt prem endae silentio nonnullae e virtutibus ejus, quibus supra multos eminuit. Non facile dixerim,in tam vehementi indole plus ignis, an ingenii suerit; adeo antequam impetus suos ratione composuisset, praecipitem ad bilem natura sermaverat. Quam tamen ita fregit ac domuit, ut quae postea in homine eluxit mansuetudo, plerisq; isa fuerit naturae laus esse, non industriae. Patientiae quoq; commendationem, cum sortimae & injuriarum
25쪽
sine exquinto doloris sensit; neq; adeo mirandum est, Mod saepe plus capere possit tristitiae ingenium capacia lus. At ille in hoc quoq; certamine sortis & naturae suae
victor apparuit: postquam tot calamitates ab alienis,
tota suis injurias, pericula ab hostibus, ingratitudinem ab amicis, invidiam a doctis, odium ab imperitis, infa- miam ab omnibus, pauperiem a sortuna, deniq; ab ipsi
illa quam unice ornavit Ecclesia,jugem nec sine igia minia repulsam, Christiana animi magnitudine tulit ac nunc non culpam ejus accusavi, sed indicavi statum: quem Socino evadere per fortunam forsitan licuit, si
tenuissimo semptu conditionem suam tolerare potuit, adduci nequibat ut munera ultro oblata caperet. Vltro quin etiam in egenos facultates suas erogabat. Nec tanthm eleemosynae, sed & liberalitatis nullum genus omisit: ut agnosceres flagrantem promiscuo omnium amore caritatem. Sumptibus quoq; suis nonnullos libros in lucem edidit; ut ad ardentem promovedae divinar veritatis Zelum, nihil sibi faceret reliqui. Hanc toc
scriptis, tot epistolis, tot privatis publicisi disputatio-
26쪽
nibus,tot informationibus eorum quos mentissice pasi. sim habuit interpretes, tot longis, plerisq; ab extrema Silesiae ora in intimam Lith vaniam,susceptis itineribusrvaletudinis,famae, fortunarum dispendio, sui deniq; capitis periculo, sibi sumpserat propagandam. In tantis
laboribus,&discriminibus,quo uno se sustentabat solatio, idem toti Ecclesiar,unicum ad vitam sanctius aget dam remedium inculcare non destitit. Spem enim immortalitatis jugem sollicite ac delicate fovendam ce-suit. Adeo ut cuidam senecioni in argumentum pietatis tumulum sibi constructum ostentanti,ac subhcienti, mortem seperpetud meditari:rectius facturum responderit, si resurrectionis rationem meditaretur. Sane nomnibus vitae partibus, sed maxime in rerum spiritualium judicio, prudentia ejus eluxit. Quae veluti fructus quidam fuit humilitatis 'atq; modestiae: virtutis ita ingenio sto insitis ac peculiaris, ut in caeteris alios, in nacteipsum aemulatus fuisse videatur. Neminem unquam contempsit, nullam rem nisi consulto ac circumspectEaggressus est . In studiis quoq; adeo omnis sui si uciae
aberat, ut nihil scribere auspicaretur, nisi longa & matura meditatione concoctum. idem in lucubrationibus ius non difficulter deprchendas. Quoties is persale-0ras quas alii securo gradu calcasent, suspenso incessit veri igio ut ne rhoiic alieno, quemadmodum is prOprio iudicio diffisusfuisse videatur. Quod singularis ejus modestiae, ut diximus, tunc suit praemium, nunc est
27쪽
4ndicium. Sed praecipue fides eius mulitim inter caeteras laudes enituit. Nemo post hom num memoriam m
mnibus praesidiis instructior fuit,qL bus ad famam,atq;
opes,&altissimum vitae istius apicem ascenditur: nobilitatem generis,amicitiarum spledorem, gratiam principum,opes ingenuas, valetudinem, ingenium, eloquium, eruditionem & maximarum rerum capacem indolem, Natu ra, Fortuna, industria deniq; certatim cumulaverant. Tantarum illi rerum jactura constitit vocat iis obsequium Dei, & concreditae veritatis Fidei commissum. Parum erat destituisse tot sumnas spei pignora, nisi se ultro infinitis miseriis, egellati, discriminibus, inimicitiis, omnium despicatui, probris & contumeliis,&execrabili ubiq; su i nominis memoriar, veluti devotam publicis odiis victimam, sciens prudensq; objecisset. Neq; vero respexit ulla praesentis, aut saltem propinquae mercedis stipendia. Longe ille sua vota, ultra vitar quoq; suae limitem, imo ultra labentis tunc seculi curriculum jaculatus est; adeoq; bona fide spes ejus in coelum erigebatur, ut in nullo terreni solatii fulcro recubuerit. Non detraho debitas aliorum meritis laudes: manet singulos suum decus. Verum pace omnium duxerim, tenta vere sorsitan illustrium virorum aliqui, ac tam sublime fidei specimen eniti, sed nescio an quis o vaserit. Pleri : enim non caruere subsidiis quibus e
rum virtus cito sublevata est, ut non diu creditoressummi Dei existerent. Lutheri& gliorum animi magniti
28쪽
do plausit mox &studiis principum ac populorum excepta est. Quot alios, inopes alioqui&obscuros,cauta Dei defensio, ad opes ato; potentiam provexit P Quos tamen haec vicissitudo a fidei laude non excludit,si quae ipsos provexit cause,una cum iis demum ipsa adolevit.: Sed illi in hunc numerum non temere veniunt, qui sorentemjam & adultam Dei causam sive illa vere talis, sive praetensa sit) etiam non exiguis rerum suarum impendiis demerentur. Habent enim quod sperent in terris, etiam citra coeli respectum, &in ejusmodi pra lentium praemiorum expectatione non sempertacilla discernas, utrum magis Deo confidant isti, an industriae suae. At Laesius & Faustus, viri tanto judicio, tanta illiux quo vixerunt) aevi cognitione atq; experientia, quodnam sibi in terris dum viverent, imo & proximo post seculo,tot laborum atq; discriminum solatium despondere poterant, dogmata professi, nulla auctoritatis po- pa, nullo partium studio, nullὸ dissolutioris vitae conniventia, nullo alio lenocinio commendata; quin poti- us austeritate sua cunctis exosa atq; invisa. Nullam hic sane video terrenae spei latebram, quae vel minimum Ocerpat de nobilissimae fidei laude, quae quanta quanta fuit, omnibus terris exclusa, in coetam evolaVerat,i&in solius Dei clementia collocabatur. Ignatius quoq;, ut alios taceam, majoru nostroru mel moria,patria,agnatos, opes, honores& alias illecebras
29쪽
conlepserat, multos quoq; labores, multa discrimimoltro subiera zelum gloriae Dei&fidei militiaprofessus, Non despicio animi magnitudinem quae in eo aut nonnullis similibus apparuit. Neq; enim prorsus molli itinere ad gloriam contenderunt. Sed nondum hic video illud magis arduum, quod qua rimus, nobilioris fidei specimen. Non sumo mihi tantum, ne etiam in praesentia multum interest, ut de cujusquam mentis proposito sententiam seram, quam seret olim judex falli nescius. Itaq; nihil moror quid Ignatius in animo hab erit, cum ad praesens negotium sufficiat, quid habere potuerit. Videbat ille sane res Pontificum in quibusdam provinciis amictas; sed in pluribus quod; aut fautem potentioribus, adeo6; in patrii &ubi se m sol
Aut si Castrense vulgus displicet, quam coctus propatria non timicus mori
30쪽
sane quisquis in Ecclesia Romana aeternitatem nominis quaesivit, non stulte profecto elegit gloriae suae spatium. Nunquam enim Romana olim Respub. quamvis hac potissimum ratione adolevisset) tot aut tanta praemia periculis pro se susceptis proponebat, quot&quanta Romana Ecclesia repraesentat. Sero ill pulvinaria atq; aras, & Qtis tantum Imperatoribus posuit. Haec passim bene meritis praeter sempiternam nominiS venerationem, templa, & sodalitia,&honestam inter Deos indigetes sedem exhibet. Quid altius suspiret flagrantissima gloriae sitis P Quisquis igitur propositis
azprope manu comprehensis tam invidiosis stipendiis, quantumvis non sne aliqua rerum Larum jactura, militiam istam ingressus est, nihil est quod Fidena su in Deo imputet. Vbi opes Ecclesiae Romanae, tot principum potentia, atq; ipsius Hispanici imperii sparsa per
orbem moles,stetere inibsidiis,facile fuit etiam in maximo discrimine procurrere ante signa. Humanae istud erat atq; militaris sortitudinis specimen. Ad primaevae quidem Ecclesiae martyrum aut consessorum sanctiorem gloriam non assurgit. Ita illi sincere in coelum suspexerant, ut nihil sibi in terris quod sperare possent reliquum esset. Eorum exemplo ita Laelius&Faustus Deo crediderunt quae in ejus gratiam perdebant, ut nulla Prope terrena futurae mercedis pignora, nullam humanam divinae spςi fidejussonem, nullum solatium acceperint.Vnius Dei fidem atq; clementiam,eamq; longo