Dissertatio medica, inauguralis, de inflammatione

발행: 1784년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,D R

iNFLAMMATIONE.

UM leges hujusce acadentiae florentissimae unumquemque, summos medicinae honores adipiscendi cupidum, aliquod progressus, quem fecerit specimen edere, et materiem aliquam ad hancce scientiam spectantem exequi jubeant, his, quantum in memet est, obsequi, et paucis igitur de inflammatione disserere, statui. In dissertatiuncula autem, quam exarandam sus Leperim, ducem potissimum imitandum, illustris simum Professorem Cullenum mihi ob oculos

ponam .

12쪽

DE INFLAMMATIONE.

ponam, ad ea, quae primis in Lineis Praxeo Medicinae curaverit tradenda, animum UbiqU diligenter attendens.

DEFINITIO . Febris synocha; phlogosis, sive dolor topicus simul laesa internae partis functione ; sanguimissus et jam concretus, superficiem coriaceaB albam ostendens.et i

HISTORIA MORBI.

Inflammatio est externa vel interna. Illa modo sequente plerumque incipit. AEgrotus sensu frigoris et tremore, et, cum inflammatio nunquam gravis vel universa sit, quin systema totus eodem tempore laboret, an, tetate quoque, praecordiis oppressis, calore, sati, cibi fastidio, et vigilia asscitur. Cum sensus frigoris tremorqui primum invadunt, pulsus arteriarum sunpraeter consuetudinem eXiles, frequentes, et saepe abnormes. Prout Vero signa proxime me

e morat

vid. Culi. Synops Nosol. Meth. p. 82.

13쪽

DE INFLAMMATIONE.

morata decedunt, duriores, pleniores, minusque frequentes evadunt. Quinetiam in parte assecta insolita plenitudo et tensio semet ostendunt, et in eam invadunt rubor, calor, dolor, tumor. Si febris urgeat, omnis secretio et excretio imminuitur, cutis arescit, urina pallida est nonnun- quam, sed saepe subrubra, et sanguis, si hoc tem-3ore mittatur, aliam speciem, ac sanitate substan- te, prae sese fert, refrigeratuS et concretus Cruta albida, corium referente, te huS. CUm Vero non pauca inter eum detrahendum possint cavere, ne hanc sibi speciem assumat, ex ejus abseni ia non semper debet cogi inflammationem ab-sse. Insuper, si haec crusta exemplis in dubiis aliis signis adjungitur, inflammatio ponitur sub

Inflammationem internam subesse novimus, i una cum pyrexia adest: dolor partis fixus, et unctiones ejus libere et, uti debent, nequeunt

Fines inflammationis sunt varii. Hos Vero)ostea loco in suo aptius considerabimus.

EXPLICATIO

14쪽

DE INFLAMMATIONE. EXPLICATIO SIGNORUM.

Cum omnia signa, quae per decursum bujusce morbi possint accedere, fuse accUrateque exponere, ut limites quibus dissertatio hujusmodi circumscribenda excederem, faceret, nihil aliud, quam ea, quae semet plerumque ostendunt, etiigitur aliqua ex parte morbo sunt propria, illustrare aggrediar. In historia supra tradita, hunc morbum a sensu frigoris et tremore, quae calor brevi excipit, incipere retuli. Haec signa alii auctores aliter explicarunt. Quidam ea a vitio humorum ipsorum, Ut causa sua primaria, alii ab affectu vasorum quae sanguinem vehunt, proficisci contendunt. Non hic opinionis prioris argumentis convellendae morabimur, sed signa principiis, quibus posterior innititur, eXponere Pergem US. Inflammationes autem hinc plerumque proficiscuntur, quod partes nimis calefactae actioni frigoris subito objiciuntur, quod potestatem confringentem in vascula sanguifera culanea edit, et

15쪽

pli a partibus corporis extremis cor versus sanguinem repellit. Cum autem potestatis nervosae

excitatio a quantitate sanguinis, quae in praesens in parte qualibet adest, evidentissime pendeat, nihil quo minus ponas obstare videtur, hunc frigoris sensum a vi nervosa et sanguine, fonte caloris animalis naturali, in parte deficere incipientibus, proficisci. Sanguis hoc modo corversus repulsus, actionem ejus in tempus perturbat. Igitur pulsus arteriarum, dum frigus

febrile dominatur, saepe abnormes esse comperimur. Cum vero cor admodum sit irritabile, tales ejus motus brevi excitantur, quales molem sanguinis retro pulsam vincunt, et ut semet eavi, quae velocitatem sanguinis et calorem corporeum intendit, evacuet, faciunt. A qualicunque enim fonte oriatur calor animalis, velocitatem sanguinis et corporis calorem, quasi Vinculo fere indissolubili, inter sese conjungi videmus. Sub hoc inflammationis tempus, ictus arteriarum pleniores et frequentiores. Anxietas et praecordia Oppressa per eandem vasculorum extremorum constrictionem, et sanguinem igitur cor, Organa respirationis ventriculumque versus, retro actum possunt eXponi.

Quantum

16쪽

6 DE INFLAMMATIONE.

Quantum sitim spectat, haec, dum frigus febrile manet, a ductibus excernentibus, qui mu- cum in os et fauces, ne aer in hasce partes agat, cavendi consilio effundunt, spasmodice constrictis pendere videtur. Cum magnus infestat calor, hinc potest proficisci, quod partes oris fauciumque interiores, partibus muci tenuioribus exhalantibus, arefactae, et muco crasso et indurato obtectae, relinquunt Ur. Quod ad cibi fastidium attinet, talem cutem inter et ventriculum consensum intercedere notissimum est, ut sedantiae illi admota hujus debilitatem faciant, et igitur concoctionem cibi pravam fastidiumque moVeant. Corpus humanUm, quadam oeconomiae animalis lege, somno vigiliaeque alternis destinari videtur. Cum vero dolorem et irritationem facientia illum possint interpellare, ratio vigiliae, inflammatione urgente, manifestissima. Rubor, judicio nostro, modo sequenti facile potest exponi. Tunicae vasculorum superficiei corporeae tenues sunt, et, sanitate substante, tam parum distensionis habent, ut sanguis per eas non clare sese ostendat. Si vero impetus sanguinis adaugeatur, plus hujus in vasa irruit, et tunicae igitur illis magis pellucidae redduntur.

17쪽

DE INFLAMMATIONE.

Quinetiam eodem tempore forsitan error loci eousque incidere potest, ut sanguis in vasa, quae nihil aliud, quam humorem decolorem, ante Vexerunt, ingredi possit cogi. Supra posui excitationem potestatis nervosaea quantitate sanguinis in parte qualibet pendere. Igitur, inflammatione substante, cum impetus sanguinis intenditur ; et ob hoc cursus ejus ad certa loca major fit, sensilitas nervorum in hisce augebitur. Hoc autem, Ut gradus doloris insolitus in parte laborante, irritatione ei illata, sentiatur faciet. Dolor idcirco explicationem facilem recipit. Tumor vero a vasis sanguiferis tensis, et humoribus serosis in substantiam telae cellulosae

DIAGNOSIS.

Haec quidem vix necessaria. Cum vero in flammatio febrim et exanthemata referat, quae signa illam ab his secernunt leviter percurram. Quae

18쪽

8 DE INFLAMMATIONE.

Quae hoc praestant, ea sequentia esse videntur. Febrim plerumaue antecedunt lassitudo et debilitas, et per ejus decursum remissiones et exacerbationes semet evidenter ostendunt. Nihil autem hujusmodi in inflammatione reperitur, quam, Contra, comitatur dolor siXus, unoque loco circumscriptus, functionibus partis laboran tis interpellatis adjunctus. Supervacaneum se rei signa, quae inflammationem externam abi aliis morbis secernunt, commemorare, Cum Obi oculos obversentur, et igitur per se satis evidenatia et manifesta sint. Quod exanthemata ab aliis morbis distinguit, id est eruptio qRae febrem semper subsequitur. In inflammatione, contra, febrem excipit affectus, loco proprius.

CAUSA PROXIMA.

Inter omnes fere hodie convenit, impetum sanguinis adauctum in vasis partis laborantis subesiste, et hunc ab actione vasorum ipsorum intensa,

19쪽

DE INFLAMMATIONE . , s

tensa, magna ex parte oriri. Proximum igitur est, ut causam hujusce actionis adauctae investigare, et hanc pro causa inflammationis proxima habendam esse ostendere, pro virili contendam. Non raro opis est nostrae plane videre, inflammationem a stimulantibills certo loco applicatis oriri, quo in exemplo nullam aliam morbi causam quaerimuS; cum vero hoc non semper facere, nec cUm ratione gravi justaque rem ita sese habere ponere possimus, aliquam Ca Usam

magis universam reporire conem Ur Oportet.

CZUsam autem actionis adauctae alii medici alitor explicaverunt. Viri celebres Eellini etBOerhaavit1S, Opinionum, quae nuper ab omnibus fere fuerunt receptae, auctores praecipui theoriam inflammationis sua in ab obstructione deduXerunt, et hanc igitur pro omnium signorum, quae per totum morbi spatium accedunt, Causa habuerunt. Quinetiam existimaverunt, tot Vasis sanguiferis hoc modo imperviis redditis, velocitatem sanguinis in iis, quae aperta manent Et

obstruectione carent, praeter consis et adinem magnam este Oportere, et tantam quanta cor stimulet, febremque, quae inflammationem plerumque comitatiar, faciat, evadere posse. O Uanquam haec doctrina primo intuitu probabilis es

20쪽

io DE INFLAMMATIONE.

se videatur, obstructionem tamen, quatenus incidit, non causam inflammationis primariam esse opinor. Namque, si obstructionem oriri concedas, impetus sanguinis in vasculis extremis adeo imminutus est, ut quodlibet obstaculum offendens motum retrogradum facile subeat, donec ramulos obstructionis expertes, per quos libere possit transire, reperiat. Hallerus illustris affr- ,

mat, naturam hoc ipso consilio magnum ramorum in vasis minutis, qui inter sese conjungUntur vel anastomos es faciunt, numeriam Comparandum curasse. Idem auctor addit, vasa cor

poris humani sanguifera adeo laxa et distensu facilia esse, ut eo usque possint dilatari, ut inusitatam sanguinis quantitatem per se transire patiantur, nulla irritatione, quae inflammationem Valet movere, subsequente. Quantum doctri- nam spectat, quae Velocitatem sanguinis in vasiis

apertis augeri ponit, principiis falsis innititur ;ndmqUE contrarium, dum vis propellens eadem

manet, incidere haud dubie probatur. Insuper notissimum est, arterias, dum haemorrhagiae a-neuris inique sanantur, ligatas sanguinis cursum in vasis minutis et in majoribus interpellare; sed nihilominus majorem inflammationem quam quae

SEARCH

MENU NAVIGATION