De Catullo Alexandrinorum imitatore commentatio philologica

발행: 연대 미상

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 시학

2쪽

Corale

3쪽

Corale

4쪽

Corale

5쪽

liber das

Gymnasium Carolo - lexandrinum

vonisterii 1882 bis Ostem 1883. Inhali:

I. is Catuli Alexandrinorum imitatore commentati philologica Scripsit Gulielmus Henhel. II. Schulnachrichten vom Direhtor.

Corale

6쪽

Corale

8쪽

Corale

9쪽

scripsit

Cum a. h. s. LXXV itinere in Britanniam suscepto cum Joanne Classen, viro summa pietate a me colendo, Oxonii essem ibique uilelmo Herlaberg, qui tum mihi praesectus erat, iubente in Bibliotheca Bodleiana munere quodam ungerer, H Coxe doctissimus bibliothecarius, quem nuper diem obiisse supremum lugeo, certiorem me secit, Aemilium Baehrens, academias Jenensis doctorem do Catullo summopere meritum, non multo anto me adfuisse, ut codico Canonicianum 30')a Robinsoni Εllis primum diligentius tractatum inspiceret. Itaque cum antea multus suissem in poeta Veronensi, ita tamen ut saceta eius poemata non tam acerrimo studio perscrutarer, quam oblectationis causa perlegerem, excepto vexatissimo illo carmine LXVIII quod accuratius tractavi, Occasione illa oblata sacere non potui quin ad litteras quoque in arte critica versantes propius accederem. Atque ut quanta codicis Oxoniensis auctoritas esse videretur, ipse, si possem, diiudicarem, sacultate liberalissime data nonnullos si dies in B. Bodleiana tribui et carmen LXVm totum descripsi, cuius partem huic dissertatiunculae addidi pocimen Ex illo igitur tempore id potissimum egi, ut quaecunque do Catulli carminibus recensendis et in Germania et

in Britannia scripta atque in lucem edita essent, inspicerem quoniam vero quaestionibus criticis operam Mare non meum est, cum magis ad litterarum cognitionem rationemque ipsam animum advertere soleam, imprimis id mihi inquirendum proponebam, quo vinculo poeta Veronensis eum Graecis coniunctus esse videretur. Quae res etsi in libris de litterarum historia con-horiptis aspe adumbrata et dissertationibus est tractata, tamen sacere non potui quin, quod meum de Catullo iisque quos imitatione expressit esset iudicium, aperirem. Qua in re cum antea praeter Theocriti idyllia poetarum Alexandrinorum opera legissem nulla sateor ea ipsa re quod in Catullo peram collocabam, animum meum ad doctos illos poetas esse conversum ita, ut quae ad memoriam nostram pereenemini ipsa legerem. Ceterum cum ad hanc commentationem accederem, id maxime spectavi ut eorum sententia refellerem, qui mirum esse putarent Catullum poetam tam divino spiritu inflammatum institisse omnino talium virorum vestigiis, quibus omnia natura praeter ingenium vere poeticum dedisse videretur. Nonne enim constat neminem sere, ne hahespeario quidem Oethiove summis poetis exceptis, secundum legem quandam homini natura insitam ad summa pervenire potuisse

t A. Baehrens, Cat. d. 1876. irael. p. XIV.

Corale

10쪽

nisi imitandi quasi gradu antea superato Nam ut tota genera, ita singuli pendent ex iis qui praecedebant. Summum autem hoc est, poetam his exercitationibus perfunctum et in se ipso positum nova proferre valere atque ingeniosa. Neque enim pro imitationibus habemus quas nobilissimi nostras aetatis vates egregia Graecorum et Romanorum exempla secuti procreaverunt. Aliquo tamen iure contendere possis, ad nimium in imitando aliquem progressum esse, si id liuod in Catullo et Alexandrinis vides, modicum temporis spatium inter exemplaria et imitatores intercedat quam rem ad poetae ingenium iudicandum atque intelligondum haud levis osso momenti per se patet. Nam ut omnium quae vivunt natura recte percipi intelliove non potest, nisi quomodo orta, aucta, nutrita sint perspexerimus, ita ad opera cuiusvis poetae examinanda compertum habeas oportet, quales fuerint eius institutio, disciplina, ingenii primitiae. Atque ut cum Catullo comparationem instituamus, haud scio an aptius e litteris summopere politarum, gentium exemplum afferri possit quam a Britannis, quorum litterae aequabilius constantiusque quam nostrae excultae sunt ac progressae Georgium Byron dico, qui Thomam Oore Hibernum tam sincerum diligentemque vitae scriptorem invenit, ut ne minimam quidem rem mitteret, quae ad summi viri ingenium penitus cognoscendum aliquid proficero videretur. Videmus autem eum non modo Homerum oschylum Euripidem, Tibullum Catullum i), summo studio imitatum esse, verum etiam, id quod in eo qui pulcherima illa carmina DonJuan et Childe Harold composuit, vix credibile esse videtur, Alexandrum ope, qui optimo iure princeps habetur poetarum illius sodalicii quod Artificiat Schoo vocatur. Is cum Iliadem otOdysseam suam anglice versam, qua magnas sibi paraverat divitias, Ricard Bonus misisset, ut quid de suo Bomero sentiret, sibi rescriberet, memorabile tulit responsum: isti is a very preti poem, r. Pope, ut o mus no cati it Homer . Quoniam igitur constat, Prometheum illum Britannicum, quem pluris facimus quam multos Catullos, per complures annos Vestigiis institisse tantuli Alexandri, atque, ut e Francogallis quoque et Italis exemplum petam, etiam a Juli Caesare caliger, assone, humo, Montanio, summa admiratione cultum esse On8Rrdium, quem Galliae Callimachum nomino, quid mirum est quod Catullus iuvenis ex Alexandrinis maximeque ex Callimacho pendet γQuaenam autem inter Romanorum et Graecorum litteras intercederet ratio quo tempore haec in illas transire coeperint, vel ut de hominibus dicam, quo Veronensis poeta cum Cyrenensi coniunctus sit vinculo, haec ita inquirere, ut et totius saeculi et singulorum poetarum ingenii indolem spectes, magnam habet delectationem. Itaque hanc quaestiunculam, quam non μεμυημένων, sed tironum gratia suscepimus, ita, si placet, instituemus, ut primum quae in universum dicenda esse videantur, deinde quae ad Callimachum, postremo quae ad Catullum pertineant disputemus. Restat ut commemorem, quibus maxime scriptis praeter magnam dissertationum copiam, qua enumerare longum est, ad rem nostram spectantibus operam oderim:

Ch. G. Heyne, De genio saeculi tolemaeorum. Opusc. vol. I. p. 76sqq. L. C. Valchenaer, Callimachi elegiarum fragmenta cum legia Catulli Callimachea, ed: Joh. Lusa Lugd. Bat. 1799.1 Praestantissima haec sunt Hour os Idleness, qua io Jove that ouin must e etc. . l. Ille mi par esse deo videtur. - Oh might d is inose yes os fire te C. VII. Quaeris quot mihi basiationes. Y Cupids, droo eaeli litile head etc. c. III. lugete, o Veneres Cupidinesque.

Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION