De necessaria secessione ab ecclesia romana, disputationes: disputationum ...

발행: 1848년

분량: 867페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

11쪽

INTER Omnes, quae Nobis cum Pontificiis intercedunt, Controve fias, nullam dari, quae momentosior sit, nullam, quae majori animorum contentione, et jam antea agitata fuerit, et nunc etiam agitetur, ea quas Secessionem nostram ab Ecclesia Romana spectat, apud omnes debet osso in confesso. Cum enim alias circa singularia quasdam doctrinae Capita versentur, in quibus ab invicem dissidemus :Haec vero omnia in universum complectatur, quae causam huic nostrae Secessioni praebere potuerunt Nemo non videt, quantum intorsit accurato eam expendi, ut primariam et capitalem, a qua caeterae

omnes pendeant. Constat sane nihil osse, quod ab illarum partium mnibus, vel stoquentius objectetur, vel exagitetur odiosius, quasi non modo temeraria, sed et injusta et chismatica fuerit, quae Pacis, quam tantopere Christus nobis commendavit, sacratissimum Vinculum impio abruperit, et communionem Corporis Christi mystici nefario lacerarit. Cui perniciosissimo malo remedium aliud afferri non posse clamitant, quam si eo unde exivimus revortamur, et cum Ecclesia sua, a qua per Schisma voluntarium divortium fecimus, in gratiam redeamus. Nostri vero vicissim, ne veritati ac sibi de soni, in id otiam sedulo laborarunt, ut falsitatem et injustitiam istarum criminationum demo trarent, et subdola eorum artes retegerent, qui sub insidiosae pacis obtentu, hoc unum agebant, ut conscientias, semel a Christo liberatas, sub durissimae servitutis jugum acάστακνον reducerent. Quod ab eximiis Dei Servis a solertia et soliditato praestitum, ut nihil habeat suprestitio quod cum rations

reponere possit. Demonstratum quippe non una ratione, Ros, jores nostros non sine gravissimis causis post tentatam saepius et

expetitam frustra Rosormationem in Capite et Membris Secessionem

12쪽

viu PRAEFATIO AD DISPUTATIONEstandem fecisso, vel potius ad eam faciendam Adversariorum furore adactos fuisse : Nec amorem pacis, ad quem nos toties Christus hoditatur, a pio hoc proposito avocare eos potuisse aut debuisse memores ex praescripto Dei, pacem indissolubili cum veritate sociandam esso

vinculo, nec ullam unitatem probari posse, quae veritate non nitatur omnem aliam consociationem pacis nomen non mereri, sed exitialem esse in errore et mendacio conspirationem, quae a De veritatis et pacis auctore nos separat, nedum ut ad ejus communionem nos adducat.

Sed quamvis hoc argumentum a magnis Viri Dei non semel occupatum fuerit, et solide pertractatum non desinunt tamen Adversarii identidem illud reponere, et ad ravim usque urgere, novissimis imprimis hisco temporibus, quibus Clerus Romanus nihil non molitur, ut opus suum, purioris scilicet Religionis, quam infami haeresis nomino injustissime notat, excidium promoveat, et si potest absol M. Hinc ut immani persecutionum antea inauditarum crudelitato grassatur ad fidem piorum penitus dojiciondam alandis etiam et ad fallendum compositis verbis incautos inescare, et in retia sua portrahere conatur. Quod visum nuper in Admonitione Pastorali, a Ciero Gallicano ad Reformatos per Galliam data, ubi dum Fratribus Secessionis in

innianos, uti loquuntur, correctionem, reditum et Oricordiam Gomtant, impia sub dulci mello venena latent, verbis meram charitatem spirantibus, et piam malorum oves perditas requirentium sollicit dinem, prae se serentibus, utentes, sed quae reipsa malum animum et dirum virus satis produnt, dum odiosissimis titulis, quos ad se amico revocare se Velle profitentur, traducere non erubescunt, quasi te gionis trans γε militio veteris desertores, chlaminatico8, i iras, qui fugas suas flagitiosas, et socossionis rationem nullam reddere pοSsint. Quod ideo acerbo insectantur et Oxprobrant: mos ideo,' inquiunt, 'Clerus omnis Gallicanus, etc. Vos convenimus, et qua legatione

pro Christo desungimur, tanquam Deo per nos hortante, Quaerimus a vobis, Currachisma soceritis i Excusato si potestis apud Patrem, apud Matrem, apud Fratres, sugae tam flagitiosos, tam abruptas et praecipitis infamiam, divisionem Christi, roscissionem Sacramentorum Christi, criminationes in Conjugom Christi, negationem promissionum Christi, etc. Hoc adversus vos nominatim expostulamus, hoc ex vobis quaerimus indesinenter, Cur Schisma soceritis Ad hoc nisi re ponderitis, quantumcunque in aliis dicendo aut scribendo contendatis, superflua loquimini.' aec vero si iam vero dicerentur, quam conss- denter jactantur, non equidem repugnaremus, qui jure in nos o nata sit omnis illa invidia, qua nunc immerentes obruimur. Sed si rem ipsam, detracta verborem inanium pompa, penitius attendimus,

liquid apparebit, nihil iniquius, nihil salsius adversum nos vel e cogitari vel dici potuisso. Undo colligore licet, quam necesse sit ad

13쪽

DE SECESSIONE AB ECCLESIA ROMAXA. ix

justam bonae causas et innocentiae nostrae defensionem, calumniarum istarum vanitatem in aperta luce collocare, ne simplicioribus imponant.

Quod ab iis potissimum requiri nemo negabit, qui ad bella Domini d certanda vocati, et aliis praepositi, prospicere debent, ne quid Religio patiatur detrimenti, caeteris fidelibus ot Juventuti inprimis sacras ipsis

commissae λογρι καὶ ἔργμ praeeundo Quae effecit ratio, ut o Muneris mihi demandati ratione, pro more in Academiis recepto, de hoc argumento nonnulla disputationes, publici juria ante aliquot annos facerem, quibus probandam suscepi Secessionis nostras ab Ecclesia Romana necessitatem, et Syncrotismi cum ea impossibilitatem. Quae cum supra spem meam cum aliquo applausu exceptae nierint, et brevi quotquot supererant Exemplaria distracta sint, do illis denu sub prelum mittendis cogitare coeptum est, ut eorum desiderio foret satis, qui illas avide requirebant, persuasi hoc opusculum fructu suo non carituram, hoc praesertim tempore, quo Quaesti ista non minori servore quam antea renovari coepit, Pontificiis nihil intentatum reli quentibus, ut sive vi sive dolo, sive promissorum dulcedino sive calumniarum acerbitate et persecutionum omnigenarum diritate, et inprimis odioso isto schismatis praejudicio, fideles a vera de avocent, et in Partes suas pertrahant. Ad quorum votum facile passus sum Velit tiones istas Academicas, quae mei juris amplius non remi, denuo evulgari licet multa in iis, ut in tumultuario opere desiderari non

nesciam, quas in pleno et accuratiori tractatu observari potuissent. Interim ut paulo excultiores prodirent, secundis curis non parum auctas fuerunt, et illis additamentis locupletatis, quae novitia Αὐversariorum exceptiones et objectiones discutere, et veritatem Sententias nostras contra Sophistarum cavillationes sortius asserere possunt. Quod an assecutus fuerim, Lectorum erit judicium. Exindo saltem, ut spero, patebit vanitas Postulatorem, quae tanto cum verborem Paratu αετὰ πολλῆς φαντασίας a Clem proposita sunt. Patebit non sine gravissimis et urgentissimis causis Patres nostros ab Ecclesia Romana secessisse, et nos cum illa, dum insallibilem se jactat, et irre- formabilis manet, omnem Syncretismum respuere. Causas istas non

fuisse, ut illi perperam, et contra propriam conscientiam fingunt, Vel statum Ecclesiae depravatum, et mores Cleri correptissimos, de quibus Scriptores ipsi Pontificii mariter conquerentur, quamvis non leVe Praejudicium inde advorsus eam oriatum Sed errores capitales et fund mentales multiplices tum in Doctrina, tum in ultu, tum in Rωmine, quos vel errare vel profiteri nefas esse duximus, et sine praesentissimo salutis nostrae discrimino non potuimus Patebit iniquissimo postulari, Cur ab ipsis secesserimus ' Cum constet nos non tam fugisse, quam fugatos fuisse diris ipsorem persecutionibus et anathematis, quae secedendi necessitatem nobis imposuerunt. Sed nos justissimo vicissim ab

14쪽

X PRAEFATIO AD DISΡUTATIONES

ipsis postulare posse, Cur nos a seipsis tot Excommunicationibus et proscriptionibus durissimis separarint i Qua tandem de causa tanto furore in nos exarserint, ut sermo ubique terrarum diras saces belli sacri in nos accenderint 3 Imperatores, Reges, Principes Populos adversus nos concitarint, qui lanienis, cruciatu, serro, igne, et nullo non suppliciis tormenti genere grassati sint ad nos internecione delendos, tanquam scelestissimo mortalium, atheos, impios, detestandarum haeresium reos, indignos qui lucis usura fruantur ' Licet convicti res debeant, nihil nos credoro, quod a Christo et Apostolis non sit traditum, et quod ipsi se nobiscum credere non profiteantur quoad Articulos assi mativos Et unum crimen nostrum esse, quod nolimus papali jugo,

quod antichIistianum censemus, nos mancipare, et haereses ac cultus

superstitiosos et idololatricos ab ipsis praeter et contra Dei Verbum invectos, admittere. Patebit odiosum Sehismatis crimen, quod nobis falsissimo impingitur, qui a fido semel tradita, et vera Christi

Ecclesia, quae vocem ejus audit et sermones retinet, nunquam rece

simus; in ipsos vero recidere, qui a fide Christi non uno modo recesserunt. Ut ab ipsis longe meliori jure quam ipsi a nobis, quaerere possimus, Cur a Veritate ipsis tradita dosocorint ' Cur fidori datam Christo fregerint, ut in castra Antichristi transirent Cur Sacramenta Christi corruperint ' Cur veram, puram et Catholicam Ecclesiam reliquerint, ut salsae et idololatricas se adjungerent ' Cur

Scriptura non contenti, quae in unicam fidei morumque regulam nobis tradita est, voluerint sapere πάρ ὀ γέγρα πται, et Traditione αγραφους credendas nobis obtrudere, contra expressum Dei mandatum ' Ad

haec nisi responderint, Quicquid de Insallibilitato et Antiquitate sua,

do Successione non interrupta, de Unione embrorum sub uno Capite, et do aliis, quae ab ipsis afferri solent, Auctoritatis suae firmamontis, et Ecclesiae suae criteriis dixerint, suporfluum erit et inutile. Nam si certum est eos a Christi fido defecisse, nos vero semper in ea mansisse, ut statuimus, et parati sumus ex Doctrinas ipsius examine, ad quod provocamus, probare, quo jure possunt Sponsae Christi nomen sibi arrogare, et nos schismatis reos peragere, cujus ipsi manifeste tenentur' atebit ulterius tantum abesse, ut Secessi nostra infami fusos flagitioso et principitis nomine traduci debeat, quas divisionem Christi, restassionem Sacramentorum Christi, bellum impium in ejus Membra, et negationem Promisgionum ei a induxerit Ut contra non alia de causa ab ipsis secesserimus, quam ut Christo indivulso adhaereremus ut in vera Ecclesiae communione

maneremus, ut Sacramenta pura et incorrupta retineremus, ut

genuinis ejus Membris conjungeremur, et ut Promissiones soli voras Ecelosias factas, falsae et adulterae tribui non pateremur. atabit denique conciliationem omnem et syncretismum, ad quem adeo blande

15쪽

DE SECESSIONE AB ECCLESIA ROMANA. xi

nos invitare videri volunt, sub spe Res mationis alicujus mera esse verba, et sucum, hihilque aliud quaeri sub staudulentae pacis praetextu, quam errorum semel receptorum non correctionem, sed i crustationem, et conscientiarum sub Ecclesias Papalis jugum solicitor excussum, reductionem ; a qua reformationem ullam expectare, dum

so insanibiis jactat, nihil aliud est quam suaviter delirare, et seipsum sponto decipere. Absit vero ut tale quid vel cogitemus unquam vel praestemus Absit ut pacem cum mundo, pacis cum Christo et veritatis ejus coelestis dispendio, eamus redemptum. Sod ista fusius in Disputationibus exponentur, ut pus non sit diutius in iis immorari. Hoc unum Lectorem monere debeo, additam hic fuisso Docadem Disputationum iacellanearum quae, ut multiplici Armmentorum quas in iis tractantur varietate, et Quaestionum quas ibidem agitantur gravitate, Sacrorum Mystis sponte se commendant ita nec ingratas nec inutiles illis lare speramus. Quod si contigerit, voti mei compos sum futurus.

17쪽

LECTORI S.

SI, quas hic vides, Disputationes, LECTOR Amice, eo consilio prinium conscriptae fuissent, ut in volumen aliquod collectas publici juris fierent, et justi tractatus loco esse possent, major foris in eis ἀκριβεια, in us certo ac diligentius paulo adhibitum fuisso studium, ut opus accuratius, excultiusque prodiret. Sed cum nihil minus in animo haberem quum ab initio do illis parandis cogitavi; et id in

tum apud me statuerem, ut studiosa juventuti nobis commissa informandae, et exercendae pro more in academiis vulgo recepto insedi

ironi mirum tibi haudquaquam videri debet, si non pauca in iis jure desideres plura sorte et ipse requiro, quae nisi ris major obstitisset ab omni editione procuranda deterrere me obuerant: tam cum in immensa illa qua sermo obruitur orbis litoratus hodio Scriptorum copia, tam rari occurrant libri qui usquequaque lectombus placeant, tot contra reperiantur qui tristia experiuntur fata, sive quod novitatis lenocinio quo plerique allici solent destituantur, sive quod per summum quod ubique serme obtinet scribendi cacoethes cruda et indigesta a variis in publicum propellantur studia, et ea

promantur quas vel penitus premonda fuerant, vel nonum certe aut

decimum in annum condenda. Quis tenuitatis suas sibi conscius satius non judicet latere, et serio expondero quid valeant humori, quid serro recusent, quam in medium temere prodire, et lectori negotium facessores Ego certo hac potissimum ratione ab ista scriptione, ut ab omni alia, alionum, hactenus fuisse libens profiteor, quod non ignorant qui me norunt Accedebat et altera, quod cum perspectum

18쪽

XIV PRAEFATI AD DISPUTAΤΙΟΝΕSesset, quamplures viros celebemmos et veteranos theologos hoc a gumentum ita solide pertractasse, ut post eorum messem vix ulli spicilegi locus osse possit Non ita mihi Sustenus esse potui, ut arbitrarer ex opere hoc tumultuario, et velitationibus istis academicis, quae nec excultas ingenio, nec elaboratae sunt industria, multum utilitatis et fructus ad Ecclesiam redire posse. Verum cum a Variis non plane improbatos fuisse hosco nostros conatus intelligerema nec amplius mei juris essent quae jam in publicum emissa erant effecerunt amicorum et eorum qui apud me plurimum possunt hortationes et desideria, ut primum hunc ingenii foetum, et hoc quicquid est operis petenti typographo quamvis aegre permitterem. Non est porro quod quaeras cur hoc argumentum potius quam quodlibet aliud sesectum merit. Praeterquam quod enim non sponte a me susceptum, sed a piis studiosis ad συζητησιν propositum; si rem ipsam expendis, facile mecum sat oris nullum aliud in tota thoologia nostra momentosius esse, et cujus cognitio fidolibus magis sit necessaria Nullum sano quod majori impetu Satan hostis ille μονδος salutis nostrae evertere semper sit conatus novissimisque imprimis hisce temporibus, per pestilentissimos haereticos, qui ut religionem christianam pessundarent, duo primaria ejus fundamenta diuinitatem Domini nostri Jesu Christi, et ejus satisfactionem convellere omni ope sategorunt. Optandum equidem herat, ut hujusmodi monstra ab ipso ortu necarentur, nec tam infausti scelus nanciscerentur qui obstetrices manus illis porrigerent. Sed cum nimis lato venenum hoc serpere jam satis constet, et exitialia haec scripta plurium manibus hodie terantur; Equum otiam fuit alexipharmaca subindo parari, quibus juniores adversus luem istam estiseram praemunirentur, et animi piorum in veritate magis magisque eonfirmarentur. Hoc consili viri doctissimi, quos Deus subinde excitavit ut o ,ο-doxas veritatis in Ecclesia essent πρόμαχοι fortissimi, in eo hactenus operam suam utilissimo collocarunt Horum et nos prementes vestigia licet non passibus aequis, haud abs re nos facturos sumus arbitrati, si in propugnanda ista veritate advorsus ignita Satanas tela nostram qualemcunque explicaremus industriam. Cum autem tria vulgo de SATISFACTIONE CHRIST quaeri possint, 1 An nec saria fuerit, . An vera, . An perfecta, De tribus istis quaestionibus distincto agendum nobis esse duximus In duabus prioribus cum Socinianis In postrema cum Pontificiis manus conserendae horunt. Sed ita tamen in iis sumus versati, ut primam et tortiam do necessitate et perfectione brevius absolverimus; secundam vero do eritate quae ampliorem explanationem requirere

videbatur, quamque majori molimino impotunt adversarii, sustus Paulo simus persecuti, et nihil quantum quidem a nobis fieri potuit

19쪽

DE SATISFAcTIONE CHRISTI. Vox iis miserimus quae tum ad veritatis confirmationem, tum ad Erroris confutationem sacero poterant, non modo objectio a contr-ria solvendo, aedis argumenta orthodoxa a suoptis et cavillis νῶν ἐξ ἐνα-ίας vindicando, additis etiam variis current prelo quae ad argumenti illustrationem pertinere idobantur. Si quid porro a nobis hic sit praestitum tuum erit, candide lector, judicium; nobis sat suorit, nostrum hac in parto tibi in agerendo gravissimo hoc religionis nostras mysterio probasse studium. Η ergo aequi boniquo consulo, et conatibus nostris in posterum cive. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION