Acta Sancti Victorini episcopi amiterni et martyris illustrata atque de ejusdem ac 83 ss. martyrum amiternensium coemeterio prope Aquilam in vestinis historica dissertatio cum appendice de coemeterio S. Saturnini ... auctore Joanne Marangoni

발행: 1740년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

viii.

JUssU Reverendissimi Patris Fr. Aloysii Nicolai Ridolsi ordinis Praedicatorum Sacri Palatii Apostolici Magistri legi Librum, cui Titulus,

Acta S. V ICTO RIN I Episcopi, Maruris Amsit ensis IlisArata ero. Auctore Joanne Marangoni Presbsero incentinocte. nihilque in ea te mone mihi occurrit, quod Fidei Catholicae,vel bonis moribus adversetur: nihil prorsus, quod insignem pietatem non sapiat, selectam eruditionem non redoleat, & Ecclesiasticam antiquitatem non illustret. Abscondita pandit, vera a falsis secernit, summaque Reipublicae litterariae utilitate, multa sacra vetera Ecclesiarum, atque Coemet criorum monumenta temporis edacitate jam iam interitura conservat. Quantum ergo Fidelis quisqtie, pius, ac rerum praesertim Ecclesiasticarum studiosus, in editione id genus Librorum exoptare debet, tantum Ego, sine ullo adulationis fuco, dignum Τypis hunc Librum censeo. Romae ex Domo S. Hieronymi Charitatis. Idibus Novembris Anno

Christi MDCCXXXIX. JOSEPH C TAL ANUS Congregationis

Oratorii S. Hieron mi Charitatis Presbter .

AD iniunctum mihi a Reverendissimo P. Fr. Aloysio Nicolao Rodulfio Sacri Palatii Apostolici Magistro munus explendum , diligenter perleoi Historicam Dissertationem in Acta S. V ICT ORI NI Episcopi, O

Mar ris Amiternensis a Clarist. Uiro R. D. Jo: Marangoni conscriptam rcumque haec pietatem undequaque redoleat, omnigenaque, ac praecipue sacra eruditione referta sit, & nihil in ea a Catholicae Fidei dogmatibus, bonisve moribus absonum invenerim, quin potius Religionem ergactos Martyres fovere, ac excitare valeat, evulgandam Typis censeo die 1 o. Octobris I 739. a GR ANCISCUS UA LESIUS. RATIO Disi tiros by GOrale

12쪽

ΑΤQUE ALIA NONNULLA,

HAC DATA OCCASIONE, EXPLICANTUR.

DECI MUs ferme elapsus est annus Lector benevole di in Hi quo , dum Autumnalibus feriis , sacris incumberem Missionibus in Castris S. Anatoliae, &Corbariae Reatinae Dioecesis in extremis finibus Provinciarum Valci iae , atque s Marsorum, una cum Admodum Rev. P. D. Luca Monti Pa tritio Senogalliensi Piorum operariorum Congregationis Presbytero; nec plus quam xii. mille passibus distraremus a celebri Urbe Aquila in Vestinis posita, incessit animum ardor eo usque procedendi, ut S. Bernardini Senensis Corpus adhuc incorruptum coram veneraremur; postmo dum vero ad oppidulum S. VICTOR IN I nuncupatum, quod IV. tantum mille passibus ab ipsa Urbe distat, accederemus, ut Coemete rium, in quo S. VICTORI NI Episcopi Amiternensis, & Martyris Sepulchruin, nec non, & aliorum octoginta trium aliorum CoronatOrum sacra pignora asservantur, oculis lustraremus . Hujus namque Coe- meterii diu antea, in opere de Coemeteriis C. V. D. Marci Antonii Canonici Buldethi Sacrarum Reliquiarum , atque Coemeteriorum Urbis Cum stodis, mentionem fieri curaveram pag. 6o3. Aquilam igitur, per excelsa Apenninorum iuga, cum pereenissemus , votis ad Aram D. Bemardini persolutis, commendatoriam Epistolam ad Admodum R. D. Philippum Clavola memorati oppiduli Archipresbyterum a Reverendissimo Vieario Generali absente tunc Episcopo accepimus . Archipresbyter vero eximia qua benignitate donatus est, novos Hospites, nulla Epistolae commendatoriae habita ratione , quam nec aperi. re, aut legere voluit, ingenti ac singulari excepit Urbanitate. Cumque ad pervetusta sacra illa monumenta lustranda nos perduxisset, statim admiratus fui, tam praeclaris thesauris obscurum locum illustrari, atque decorari, animumque subiit, si unquam daretur occasio , illa omnia publici Iuris facere. Breves itaque inter illius noctis, atque sequentis diei morulas, tum vetustae illius Ecclesiae, ejusque Confessionis, tum quoque Sacri Coemeterii Ichnographiam rudi ter delineavi, ac antiquas Inscriptiones intra , extraque Ecclesiam astixas exscripsi: vertim cum in pariete Templi duo extarent afixi lapides anaglyptico opere sculpti, Sancti VICTORI NI Episcopi reserentes Martyrium, quorum delineatio

13쪽

rc. RATIO OPE Ris

peritiorem operiebatur manum , ab hoc me abstinere opus fuit . Romana subinde regressus, cum plura animadverterem ad contexendam Historiam mihi deesse, & praecipue memoratorum Lapidum exemplaria , subsidium per Epistolas imploravi ab eruditis Viris Admodum Rev.

D. . . . . Antilaorio Aquilano Presbytero, atque R. P.Mag. Luchesi Ord. Minorum Conventualium : quorum primus nonnulla contulit in re litteraria monumenta, alter vero pretiosorum marmorum illorum exemplaria,

periti pictoris manu, juxta prototypon, adamussim delineata. Hisce instructus, operi manum admovi; sed statim non levis occurrit dissicultas ex confusione Actorum hujus S. UICTORI NI Episcopi Amiternensis,& Martyris cum Actis alterius S. Victorini Eremitae, & Confessoris germani fratris S. Severini Episcopi Septempedani, ab Adone primum peracta in suo Martyrologio, ubi ex duobus unum Victorinum conflavit. Hisce igitur ambagibus facilius extricandis necessarium duxi ob oculos ponere Acta primum Martyrologii Romani, quae coeteris omnibus sinceriora, ac veriora sunt; postmodum ea, quae apud varios Scriptores habentur, e quibus inter se comparatis, sole clarior micat aequivocatio. Opusculum itaque contexui, sed pluribus distentus, tamdiu illud edere distuli, donec Anno MDCCXXXVII. 8. Calendas Aprilis, Deo sic permittente , cum ab artifice quodam in inferiori aedium nostrarum parte, fortuito ignis fuisset excitatus , hicque per totam sere noctem latenter serpsisset, circa auroram tam violenter erupit, ut subito occupatis superioribus partibus, &mihi, & memorato D. Canonico Buldethi vix evadendi fuerit locus, quin nihil penitus flammis, undique erumpentibus,subtrahi potuerit. Ex pluribus autem Manuscriptis nostris operibus pauca tantum opuscula fatale hoc incendium declinarunt, quorum alterum est haec ipsa de S. VICTORI No Historica Dissertatio, illam enim legendam tradideram Adm. Rev. D. Venantio Michaeli Camerinensi Presbytero Sacra Poenitentiariae Apostolicae Scriptori, ut videlicet, & judicium suum , &aliquod monumentum circa indicatam controversiam proferret. Hujus itaque, nec non , & alterius amici videlicet Admod. R. P. Bernardi Gentili Patritii Septempedani Congregationis oratorii S..Hieronymi Charita tis de Urbe quem saepissi ine lustrandis Sacris Coemeteriis, exscribenditaque, repertis in iisdem, Inscriptionibus , atque extrahendis Martyrum Corporibus, una cum D. Canonico Buld ethi comitem adhibuimus persuasionibus adactus, haec a flammis sic servata Monumenta Typis evulgare proposui, cum non parum profutura putentur studiosis Melesiasticae

Historiae, & ex his evidenter appareat utriusque Sancti UICTOR IN I

14쪽

RATIO OPERI s xii

Hac etiam data occasione, visum est Appendicem illi subiicere, de is

Coemeterio SS. Thrasonis, ac Saturnini Via Salaria, nuper detecto, una cum Inscriptionibus tum in illo , tum etiam in aliis Coemeteriis Sacris Urbis repertis ab anno r7 I9. quo prodiit opus de Coemeteriis memorati C. V. Marci Antonii Buldethi, cujus familiaritate, & contubernio ultra triginta annorum spatium gaudeo, atque in ossicio Custodis Sacrarum Reliquiarum , & ejusmodi Sacrorum Locorum societate. Ab illo namque tempore plurima alia deteximus in iis vetera Monumenta nscriptiones videlicet , pictasque Imagines, quas diligenter exscriptas , atque delineatas in Volumen collegeramus: sed haec omnia, memorato incendio absum pta, deplorabili porro jactura, perierunt. Quamvis autem spes nulla affulgeret jam deperdita omnia reperiri, & instaurari posse, nihilominus, cum plures ex Inscriptionibus marmoreis , diversis Ecclesiis, tum intra , tum extra Urbem, fuerint concessae, aliae vero, ut ingentis molis, setiponderis, vel quod adhuc a fixae suis loculis habeantur, in ipsis Coenae teriis derelictae fuerint, atque multarum exemplaria eruditis Amicis variis communicata, eas non sine labore,veluti racemos post vindemiam, studiose duxi colligere , & ne alio infortunio depereant, in eadem Appendice hujus opellar inserere visum est. Addam hic, & in eodem incendio periisse Tom. III. mei operis Thesauri Parochorum , cum jam absolutum illum praelo subiiciendum aptassem t nequis eum expetat amplius, praesertim cum mihi, deflexa jam aetate, monumenta tot annis jam collecta perquirere sit impossibile . Praeterea, cum

in nostro SS. Angelorum Custodum Libro jam Romae Italich edito, pagiana 397. Exemplum quodam attulerim desumptum ex Collectaneis Vitae Servae Dei Euphemiae Serarchangeli Fundatricis Monasterii Carmelitarum Civitatis Camerini, in fol.scriptis a Fabio Aresti Congregationis Oratorii illius Civitatis ejus Consessario in quo Volumine plura quoque erant adnotata de virtutibus,ac de gloria Ven. Servi Dei Dionysii Pieragostini eidem Euphemiae pluries,post illius obitum ,revelata ) atque dixerimus,eum dem librum a nobis fuisse dono datum Sanctimonialibus oblatis Cister- ciensibus SS. Cosmae, & Damiani Civitatis Anagniari Id testamur omnino verum fui se; sed cum Exemplum illud, quod operi S S. Angelorum erat inserendum, nescio quo casu , solutas inter paginas, e manu unius ex Revisoribus excidisset, Patris, nempe, Romualdi a S Iuliano, necesse fuit,ut totum Librum ad me Romam ipsae Moniales transmitterent: Illum vero postea apud me retinui hoc animo,ut instantibus quibusdam Camertibus satisfacerem, atque Compendium saltem Vitae ejusdem Euphemiae, ex eo desumerem: Sed noc interim, subsequuto incendio, & ipse cum aliis S S r. absum-

15쪽

RAT io OPERIS.

absumptus est. Et hoc etiam annotatum volui, ne tale M. S. perquiratur. Neque silentio hic praetereundum duco, in miserando ipso incendio,

inscrutabili Dei judicio combusta quoque fuisse plurima SS. Martyrum

Corpora ex sacris Urbis Coemeteriis caetracta, quae in eadem nostra domo, tanquam in custodia ad hoc deputata, & Christifidelibus ab Eminentissimo, ac Reverendissimo D. Card. Vicario dispensanda asservabantur. Nec non alias diversorum Insigniorum Sanctorum Reliquias, quae ad ornatum Altaris in magna hyeroili eca decenti si md habebantur. Et hic, ne ignorantium hominum mentes, scandalo, vel dubio aliquo circa veritatem eorum Sanitorum pignorum afficiantur, quamvis importune, non tamen abs re, &absque utilitate notandum censeo: nihil Sanctorum exu viarum veritati, aut identitati officere, si Deus Sanctorum suorum, etiam ex Insignioribus , Oisa, & Corpora ignibus absumi, in Cinerem redigi, immo, & Cineres ipsos dispergi, aliquando permittat. Mirabilis porro est in Sanctis suis, multos namque corum invisibiliter de manibus impiorum eripuit, tres Pueros in Bahlonis ardenti camino illaesos omnino,& intactos ab igne servavit: sed, & multos etiam per durissimos temporales cruciatus transmisit ad Regna Coelorum, illos quidem misericorditer protegens , istos autem occulto judicio cruciari permittens, qui videbantur oculis insipientium mori, illi autem in pace transferebantur. Ingenti quidem miraculo S. Polycarpum Smyrnensem Episcopum ardenti maxime pyrae impositum servavit Omnipotens Acta graeca apud Ruinari. edit. a. pag. I. cum ipse ignis Fornici periem praebens,lanquam naυis velum a vento repletum, atque Iinuatum undique circumdedit Mart is Corpus, quod auro clarius micabat: At cernentes impii, Corpus lassus ab igne non posse comburi, jusserunt confectorem propius accedere, pugionemque capulo tenus abdere ; quod cum ille fecisset, egressa est columba, item rarita υis Sanguinis, ut ignem extingue ret. Illaesa quoque legimus Corpora SS. UV., &M M. Flaviae Domitillae ejusque Sodalium Euphrosinae, ac Theodorae reperta fuisse in medio incensi cubiculi, in quo inclusae fuerant concremandae Acta apud Sur. r r. Maii nec non SS. Adriani, & Sociorum ejus ibid. 8. Sept. atque S .Restitutae V., de M. Africanae, quae comburenda ardenti in navicula pice,ac stupa reserta imposita fuerat. Plurima aliorum Martyrum Corpora vel a fluminum, marisque vorticibus , vel ab Avium , ferarumque unguibus, vel a dispersione servata , passi in in Historia Ecclesiastica reperimus , cum Dei voluntati omnia simulentur, etiam invicem discocilantia clementa . Verum quoque habemus, alia a Deo ipsis Pignora Sanctorum, & comburi, & dispergi non raro perinissa. Quadraginta namque Sebastenorum Militum Martyrum

16쪽

RATIO OPERIS. iii

apud Sur. sic innumerabilium 1 M. Caesaraugustanorum , quorum Cineres conglobati Masae Canditia appellati fuerunt: Mar res. Hisp. 3. Nov. , O B aron. in notis ad Kom. S. Ioannis Baptistae pariter Sacra Ossa sub Iuliano Apostata concremata filisse, Sanctosque Cineres pulveri immixtos, per agros, S rura dispersos tradunt Rufinus ac Theodoritus ex his Baron. ad anu: 36 a. num. 33. In Gallia igni data Martyrum Corpora fuisse a Ge tilibus testatur S. Eucherius Episc. Lugdunensis in hom. de S. Blandina, ac Cineres in Rhodanum fluvium disper1bs. Hanc autem antiquorum hostium Christianae Fidei cevitiam renovatam ab Haereticis Calvinistis in Gallia Leculis nostris accepimus, permissaque

sunt a Deo Samstorum suorum plurima Corpora non tantum concremari,

sed, & in favillam redacta omnino dispergi, ut docet Andreas Saussayus Episcopus Tullensis in suo Martyrol.Gallicano. Ea fuerunt SS.Francisci de Paula, Gebclini primi Episcopi Lugduncnsis, Symphoriani Mart. Augustodunensis , Theodorici Abbatis , Evurtii Episcopi Aurelianensis, Ste phani Episcopi Diensis, osmannae Virg., Patientis Episc. Lugdunen. Hilarii Episc. Pictaviensis, & Doctoris, Martini celeberrimi Episcopi Turonensis, Aniani Episc. Aurelianensis; Desiderii Episc. Caturcensis, Flosculi, & Euspicii MM., ac tandem sub die I . Novembris recenset Corpora SS. Mamertini Uiennensis Episcopi, Baudelit, Scubiculi, Dorothei M.

Restituti, Monitoris Sampsonis Episcoporum , Euspicii, Ebrulphi, Agiae

Matris S. Lupi Senonensis Episcopi, ac denique ita concludit: Asiaque innumera Sanctorum Pignora,ctc. Addam quod tradit Bollandus in Vita S. Sabae Archiepiscopi Serviae. Acta SS. Iq. Ian. Hujus Corpus, cum ab anno

Christi 1aso. singulari miraculo incorruptum omnino mansisset, anno tan dem I 07. a Sinano Turcicarum copiarum supremo Duce, mortali in sanctum odio furente, quod acceptas clades a Christianis, ad ejus intercensionem referret, extractum e tumulo, in ignem projelium fuit, & in cinerem redactum. Insigniori quoque prodigio legitur apud continuat. Βομιandi Funii) clarificatum fuisse Corpus S. Triphilli Episcopi Nicosiensis

in Cypro. Uixit hic aetate Magni Constantini, cumque in pace quievisset,

ad annos CCC. Sacrum ejus Corpus omnino incorruptum, atque intactum una cum suismet vestimentis perivanserat, quiescebatque dormientis ad instar. Cum vero, sub Heraclii Imperio, Insulam Cypri Saraceni invasissent, sacram pignus suos supra pedes erectum, Capite truncarunt, erum pente ac profluente , ac si viveret, Sanguinis copia . Rapientes inde Cadawr ante Templum ; ct pyram incendentes , conabantur ipsum flammis combureret quod non fuissent ab igne obtenturi , nisi amantium barbarorum

aliquis inclamasseti In Nomine Jesu Christi tui patere te comburi. Auctor

17쪽

RATIO OPERIS. historiae testatur, combustas ab igne hujus Sancti se vidisse Reliquias.

Quorsuin vero tanta in Sanctos suos hostium saevitia, & sacrorum inccndia pignorum a Deo permittuntur, sic explicat S. Augustinus in suo Libro de Cura pro Mortuis gerenda cap. 6. Legimus tu EcclesiaIlica Hisoria, quam graecὰ scripsit Eusebius, ct in Latinam et retit Rufinus, Mar rum Corpora in Gallia Canibus exposta , canumque Reliquias ,'Ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata : eosdemque cineres Fluυio Rhodano, nequid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos. PMd non ob aliud eredendum en d initus Dissepermissum, nisi ut discerent Christiani in confitendo rinium, dum contemnunt hanc vitam , multo magis contemnere sepulturam. Hoc enim , quod ingenti Dialia de Corporibus Mar rum factum est, si eis quicquam noceret, quo minus beate reqωescereui, non utique sineretur . Rei a ergo declaratum es , non ideo dixisse Dominum : Nolite timere eos , qui Corpus occidunt, & postea non habent quid faciant, quod non eset permissurus aliquid eos facere de suorum Corporibus mortuorum. Sed quoniam qui ρι facere permissi essent, nihil, quo minueretis Chrissiana d functorum fetiarita eret, Ubil inde adsensim poj I mortem visentium perveniret, nihil ad δε- trimentum saltem Vforum Corporum, quominus integra resurgerem, pertineret.

Ita D. AuguHinus de Corporibus I . incensis, atque dispersis ab hostibiu Fidei. At quid dicendum de Sacris pignoribus, non ab hostibus Fidei, sed sortuita ignium accensione combustis ξ Nisi: O Altitudo Dicitiarum Sapientia Deil Incomprehensibiliasunt Iudicia ejus, o i estigabiles viarius Rom. II. Τrevirensi in Urbe, fortuito incendio, Monasterium , & Templum Samcti Matthiae consumpta fuere : Reliquiae, & Ossa Apostoli, miro modo, servatae; S. Agritii vero primi Episcopi Trevirensis, & aliorum combustae. Senis dum Templum ordinis S. Dominici aliquando conflagraret, Caput S. Catharinae Virginis,miro modo, ereptum flammis fuit; Beati vero Ambrosii Sansedonii Epist. Crassetiani, aliaeque Sam torum Reliquiae in cinere redactae. Ibid. uuis enim cognovit sensum Domini εῶ aut quis ejus consiliariusfuit Adoranda igitur sunt haec Dei judicia, non investiganda : Dubitantibus vero de veritate hujusmodi Reliquiarum, quas Deus permisit,& aliquando comburi permittit, cum docto, ac pio ViroIoanne Bollando sub die 18. Febr. ubi de Translatione Corporis S. Matthiae, ac de com-h ustione pignorum S. Agritii agit ducimus respondendum: Gotidie quoque videmus , pro peccatis Populi, ab Insidelibus tarisianis Corpus Dominicum cum Eccle is comburi, quo nihil unquam Sanctius Aci, ini excogitari potes . Secundo autem hujus rei dubitationibus respondemus, pro peccatis nosris hoc evenisse ; nec nos ignos fuisse , quos majori Di indicio Dominus aegnaretur uti, care quippe nobis de dissis , O male viventibus , nullo usis conversationis me

18쪽

RATIO OPERIS XV. oris merito, jussum fuit adbiberi iaetam correptionis acrioris, ut suscipiendo gnata, qua fecimus recogitemus , recogitando setibus diluamus, diluendo praeterita, futura caυeamus.

Ad proposituin itaque nostrum revertentes, Martyrum Ducentorum, &lius Ossa semiusta,una cum XI.eorum Cineribus onustis plaustris a nobis diligenter collectis, me humiliter supplicante, Eminentiss., ac Rev. D. Card. Jo: Ant. Guadagni SS. Clementis Papae XII. cx Sorore Nepos, ac Uicarius Generalis Urbis, perbenigne concessit Uen. Ecclesiae S. Hieronymi Charitatis de Urbe, hisce praecipue permotus. Primum, quod in ejus Domo olim S. Paulae Matronae Romanae illius discipulae, aliquando habitaverit S. Doctor, qui & sacrarum Martyrum Reliquiarum acerrimus fuerat contra Vigilantium Haereticum propugnator, ac Sacrorum Coemeteriorum nostrorum eximius cultor, ut ipsemet testatur in Ezechielem cap. 4o. Secundo, quod SS.Martyribus addictissimus fuerit, diuque in iisdem Coemeteriis , ante illorum Sepulchra orans pernoctare consueverit S. Philippus Nerius: qi ad annos 33. hujus Ecclesiae ardes inhabitavit, Miraculis plurimis illustravit, in iisique Congregationem oratorii anno Iss8. instituit: quo super argumento, Institutionis videlicet Congregationis ejusdem, si quid aliquando, aliorum testimonio deceptus, in contrarium scripsi,

nunc plurimis alictoritatibus, ac monumentis melius edoctus, penitus revocatum volo, juxta ea, quae anno superiori,pro rei veritate,Chyrographo meo istis explicui. Tertio, quod certo sciret Eminentissimus idem Cardinalis Uicarius, haec sacra Martyrum pignora, non solum a Presbyteris illius Congregationis jugiter debito cultu observanda fore, sed, &ab ipsa nobilii sima Archi confraternitate Charitatis, cui suprema illius sacri Templi imminet cura, summo honore esse excipienda, & illustriori in loco collocanda. Id porro illa praestitit in Ara majori magnificentius,

ad hoc recens constructa, Sacra Ossa, & partem Cinerum intra marmoream Urnam deponendo . Solemnis itaque translatio perae a fuit xviii. Kal. Octobris subsequentis anni MDCC X XX VI II. cum interventu Eminentissimi D. Cardinalis Georgii Spinulae Protectoris, totius Illustrissimae Archi confraternitatis Charitatis, omnium Patrum memoratae Congregationis oratorii, & Constatrum quoque Secularium, qui ibidem oratorium frequentant,ac insuper ultra Quadraginta Romanae Curiae Praesulum, necnon omnium Collegii Anglorum Alumnorum, qua pompa magnifica, sacra pignora honorifice exornata delata sunt per proximas Vias, ac Plateam Farnesianam, concessa a Pontifice omnibus huic Processioni intervenientibus Indulgentia Plenaria . Haec omnia latiori, atque eruditiori ca.

Iamo descripta sunt ab Admodum Rev. P. Iosepho Catalano ejusdem Con

19쪽

RATIO OPERIS.

gregationis oratorii S. Hieronymi Presbytero in Tomo II. sui Pontificalis

Romani, eruditissimis Commentariis, ac Notis illustrati pag. 326. Reliquas vero incendii hujus ruinas, terram, ac rudera , & ipsa referta Ossi. eulis, ac Cineribus SS. Martyrum, ac etiam plurium insignium Confessorum, quorum Reliquiae, ut diximus, in Altari decentissime in magna hyerotheca asservabantur, annuente pariter eodem Eminentissimo Card. Guadagni, ac pergratissimh acceptante Reverendissimo P. Iosepho Maria Bonagente Vicentino, Tertii ordinis S. Francisci Ministro Generali, amico nostro, translata sint ad Basilicam SS. Cosmae, &Damiani in Foro Boario, ibique in ejusdem inferiori parte collocata in vacua Cappella sita sub Sacello SS. Crucifixi superioris Ecclesiae, eaque muro conclusa, atque hac Inscriptione, marmori ex Gemeterio Praetextati delato insculpta. Fidelium devotioni indicata. HIC TERRA SANCTA EsT PLURIM. SS. MARTYRUM E Τ CONF. CINERIBUS OSSIBUSsti. REFERT A. EX INCENDIO DOMvs IN QVA ASSERVABANTVR VC DELATAE SUNT RELIDIAE

ANNO D. M. DCC. XXX UII.

20쪽

ACTA

SANCTI VICTOR IN I

ILLUSTRATA.

S. I.

Actoram utriusique S. Victor isi , Amitemmyis Episcopi, G Martyris, G Camerinensis Eremitae , ac Consebseris, coufus nis causa , atque origo.

Axivis Romaol Ponistinces in Urbe , coete rique aliarum Ecclesi, rum Praesiiles in eam

curam maxime incumis berent, ut Acta Sanctorum Martyrum, per Diaconos, Subdiaconos, atque Notarios

fideliter colligerentur, & in Tabulas referrentur ; certum est nihilominus, plurima eorum, nalitia 4yrannorum excidiisse . Cum enim animadverterent Christiani noni inis holles, ejusmodi scriptis, fidelium animos in sua Religione confirmari, eorum libris bellum indixere, ut notat Arnobius lib. q. adversus Centes, multo etiam ante Diocletiani persecutionem rIn hac velao, quae omnium aliarum saevissima censetur procella, tam ingens in Sacros Codices fuit excitata, ut magnus eorum numerus, numquam satis depi rando naufragio, perierit. Crudelissimus

nainque Caesar, amis ubique Edictis c ut refert Eusebius Caesariensis Hist. Eccles.

lib. 8 cap. 3. jussit, ut Scripturae absumerentur igni: & ad eas tradendas, exquisit infimis etiam tormentis adigebantur Christianir quod ii quis faceret, execrando Traditoram nomine a fidelibus vocaba

tura

Nihilominus eum sere apud omnes Ecclesias moris ellet, ut praeter Acta ipsa, quae unaquaeque servare studebat, ultro citroque. & Sacrorum pugilum nomina , de certaminum Epitomem, ac Natalis e rum dies, per Encyclicas litteras inter se communicarent, hinc factum est. ut longinquiores etiam Ecclesiae indicem, sed Catalogum haberent SS. Martyrum aliarum Provinciarum , in luo mortis genus, ae dies triumphi pro Christi Fide descriptus erat. Spartis itaque per orbem sereuniversurri lius usmodi monumentis, adliis bitaque eximia Episcoporum diligentia, ac Diaconoruet studia, cuncta Martyrum ficta, di memorias penitus abolere non

SEARCH

MENU NAVIGATION