Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

351쪽

transmutantis. b Mihi humidus extrinsecus dicitur Mercurius, quia humectat metalla : Sic. cus appellatur Quercetano extrinsecus, quia manum admotam non madefacit. c J Siccu propter Sulphur internum mihi appellatur. Quercetano vero humidus per accidens, quia in Salis naturam redactus in humore facile liquescit. Posset&Quercetano dici humidus, quia ab insito Sulphure perpetuum fluorem obtinet instar humoris Annotatio: l.

Crudum argentum vivum offendit cerebrum, heruos, articulos, ossa & dentes potissimum miroque effectu sialismum vel illitu & halitu concitat: Crudum, inquam, impurum & haud le-'gitime praeparatum ea mala in fort. At quando Philosophica manu ad summam puritatem est perductum, sulphureque naturae perfectiori ditatum,atque omnem vim venenatam, qua scate

bat, deposuit, immensas& intus latentes virtutes ostendit ; & in nobilissimum remedium conuertitur: cuius vires & proprietates sunt detergere,mundare , rectificare & repurgare , modo per aluum , modo per urinas totam sangui nis massam ; instaurare & corroborare balsamum nostrum naturalem , cum naturam

etiam balsamicam in se contineat. Hinc idcir- eo lepraei strophulis , tui Venereae, variolis ἐmOrphaeis, febribus putridis ac continuis inflammationibus internis . pestilentialibus affe-- ctibus oportunum auxilium est, ac tanquam

352쪽

3o 3 Pn Ysic AE HERMETICAE panacaea omnibus morbis profligandis idonea cuius ne ipsi quidem infantes nec grauidae mulieres usum refugiant: ut quod etiam omnis ge neris hominum tuendae ac conseruandae sanitati conducat, scrupuli unius do sit aut etiam maiore ex aliqua conserva, aut ex cochleari vini, alia utque congruentis liquoris.

Id est: Argentum vivum quia metallica est a. uua, in se metallica corpora recipit, ut perea inperfectionem, si perfecta fuerint, prouehatur. e. Sulphur, quo argentum vivum imp

lum in mineru interueniente, motu excoqui

a) Sic inst Comes Treuisanus pagi n. 793. oroxime post citati libri r Sulphur non est quiduet se seorsim extra substantiam Mercurii, ne-oue vulgare Sulphur: alioqui metallorum m teria non esset homogenea: quod pugnat contra omnium Philosophorum affertiones. Morienus & Aros nostrum, inquiunt. Sulphur non e ih vulgare, sed fixum, & non volatile, de natura' Mercurij,& non ex aliare quapiam, Ergo is non bene refutant sinceriorum Philosophorum decreta, qui ex eo, quia Sulphur est λ. ν, metalla constare ex Sulphure inficiantur, cum me-

353쪽

L1BER VIII. . CAPUT II. 3o 'talia non sint inflammabilia: Sulphur enim vul- gi φλογιι ν est , non Philosephorum Sulphur, quod est fixum, vimque coagulandi ex Sale naturae habet r ut vel hinc re ete Sendi uogius in - conclusione libelli de Sulph. aiat, Sulphur esse coagulum Mercuri j. μ) Bern hardus Treui sanus tertia parte libri sui de lapide pagi n. 792. ait: Sulphur non est quippiam a Mercurio diuisum aut separatum, sed est caliditas& siccitas, quae non dominantur in frigiditatem & humiditatem Mercuri j. Idem paulo post pag. 79 3. Sulphura liud nihil est quam purus ignis occultus in Mercurio , qui longo successu temporis in mineris

excitatur atque mouetur motibus corporum coe

lestium , digeritque frigiditatem & humiditatem in Mercurio pro varietate graduum deco Etionis de alterationis in diuersas formas metallicas. Gebro etiam teste, in profundo Mercurii est Sulphur, quod fit longo successu temporis In venis minerarum terrae. Mercurio huic, inquit Bern hard. Treuis . pagi n. 79 λ. inest Sulphur fixum de in combustibne , quod nostrum opus perficit. Et paulo post: Nonnulli perperam existimant in procreatione metallorum in te uenire aliquam materiam Sulphuream et sed contra manifesto patet Mercurio Sulphur inclusum esse se, quando natura operatur. Unde de Sendi-uogius recte & bene dicit sub finem sui tractatus de Sulph. Mercurium in se habere proprium Sulphur , quo ita

aurum coagula

354쪽

o. Sal natura Hy Spiritus utidus Sulphuri Mercurν indivisibisiter coniunctin, quo Sulphur koc potestatis obtinet , ut Mercurium ira metaclum coagulare possis.

Sal natura: metallicum cum ante c9agulatio. . nem Mercurij sit valde infirmum, Philosophi hoc consili j ex Dei inspiratione habuerunt, quo Salfirmum, praestans , perfectum, & valde purum si adiungere didicerunt, ut id, quod natura per mille annos vix praestare valet, breuiori temporiris acto ericiant, ac proinde aurum secundum. Daturae viam e genuinis erimordiis suis eroda

Ex dictis patet, esse xria principia singulorun

metallorum : posse tameo reuocari ad duo &ad unum. Ad duo, quando Sulphuri Sal naturae intime implicatum intelligitur: ad urium , quando: argentum vivum Sulphure S Sale naturae intime impraegnatum pro matexta metallica sum in

tur. Non ergo Philosophi sibi mutuo cod tradincunt, quorum alii unum, alij duo , alii tria statuerunt mς tallorum primordia. Ii qui obii ei-ynt, neque in fodinis metallicis semper aliquia Sulphuri & argenti vivi, similisque materiae ii-ue integiae siue aliquo modo immutatae reperiri, neque in venis Sulphuris & argenti viui semper aliquid veri metalli dari, nihil solidi afferunt. r. enim intelligunt Sulphur vulgare, quod ta

355쪽

inen nihil commercii habet cum vero Sulphure metallico, ut supra audiuisti. a. Falsum est, Sulphur vulgare in fodinis metallicis non inueniri In omni fodina ita scribit Libauius cap. I. Epitom. metall. p. 8.) Sulphur inueniri certum est, non tantum fossoribus indicantibus. sed etiam Philosophis metallicis. Idem coniunctum est venis & metallis excoctis: Refert Kent mannus experientia cognitum esse ex omni pyrite Sulphur excoqui; at in pyrite nascuntur omnis gς - 'neris metalla. Agricola pyriten coctum Sulphure stillare ait, &inargenti fodinis Bohemiae Bildertzi effodi Sulphur. Autor theatri urbium

narrat, in insula Sacra versu Septentrionem ru rem esse, ex qua effossa retra aurea, tusa, lota,

tosta γ separata aurum reddat perfectum , tantam Sulphuris quantitatem, ut hinc sumptus, qui in separatione impenduntur, facile com-liensentur. Alberti hoc est: Vidi in monte aeris igna viridia ad lapidem aeris appodiata statim cremari propter abundantiam Sulpburis& pinguedinis egredientis de lapide aei is. Matthesius Cadmiam argent feIam mςendi & comburi uti

Sulphur Darrat. s. Falsum est in mineris metallicis non inueni Ariargentum vivum: autore enim Agricula inmineris est quaedam lanugo, ex qua conficitur alias argentum vivii, alias argentum. Matthesius prodidit, in Ioachimicis album succum Mercurialem ex pendente specu destillantem concreuisse in argentu,& obduxi sse vias&ligna in eadem. Moul sertus docst modu-λο ex omni metalloru -

356쪽

fodina hydrargyrus excipiatur. Quod autem in Sulphuris vulgatis fodinis metallum non detur, ne mirare: Sulphur enim vulgare Sulphur metallicum non est . ut antea dictum. In argen- , ii viui mineris metalla dari ex eo patet: quia minerae metallicae ante metallorum elaborationem fuerunt minerae argenti viui , & dubio procul cortissimum est , argenti viui mine. ras si homines quiescere permitterent , ex iis post aliquot secula metalla produci. Metalla facile in argentum vivum mutantur tota: Ergo ex argento vivo constant. Totum cor pus si resoluitur in aliud , ex hoc constitutum est. Glacies ex aqua constat et tota enim glacies in aquam facile resoluitur. Ex illo quod proprietates Sulphuris & argenti viui non appareant in metallis, Sulphur & argentum viuum esse principia metallica recte non negant: principiorum & principi adorum e 1Ie diuersis mas qualitates& proprietates per se patet: Semen hominis est album : AEthiops tamen ni-. ger. Semen hominis non est durum , & ramen ex eo dentes & ossa dura prodeunt. Digestione qualitates alte tantur, ita ut quae antea latebant, postea patescant: &quae antea in semine se exerebant, in corpore, quod ex se-iuine produci um fui occultentur. 7. uaterra meιallorum explicata proximum est ut generatronem eorundem δε-Hay mis

i Generatio

357쪽

L i B. VIII. C Ap. III. δ. Generatio metasiorum,qua antea cap. I. hu

ius libri quodammodo adumbrata fuit, fit hoc

modo:

AEthereus mundi spiritus, quem animam ap pellitant, duo Elementa, aquam de terram inter 'le committit. atque ex utrisq, coniunctis spiritum,. quendam prolicit unctuosum, eumque incentIuterrae demittit,ut ex eo sursum eleuetur, in matricem deseratur debitam, ac in ea in argentum vis uum sulphure & sile naturae impraegnatum concoquatur. Ex hoc argento Viuo generatur me talium : Metallum vero generatur, quando tin ctura oeculta in argento vivo in lucem prodit,& nascitur: tinctura enim nata Mercurius in metallum digestus & congelatus est. Vbi non igno randum est, Mercurium esse tincturae matricem in humore suo sulphur,quo digeratur, excipientem & gerentem, atque sibi ipsi adeo lassicientem, Ut ad generationem tincturae non opus habeat extraneo aliquo nutrimento. Hic tamen Mercurius in locis mineralibus extranea combustibili natura, quam quidem Philosophi impurum sulphur appellant, infici solet: quae nisi Mercurio se im misceret, Mercurius omnis e se per insitum suum sulphur tincturam auream vel argem

ream tanquam florem, non tamen extra se, pro- truderet, ut ita omnia metalla purum aurum Margentum essent, nec quicquam metallorum im

puritatibus & imperfectione laboraret. Vnde impura hac natura superante metalla inferiora. ferrum, aes, stannum & plumbum generantur:

358쪽

3i4 PHYsICAE H E R M E T I quae propter eiusmodi accidentariam impuritarem in igne non fixa permanent, sed fugiunt. corrumpuntur . nec non siepe rubigine consumuntur : Natura vero , quae semper sui conseruarionem appetit , continuo eo allaborat & anna itur, ut e Mercurio & metallis imperfectis beneficio sulphursi puri ipsis insitis quod non sublatum, sed suppi essum est impuritates qua su spropellat & egerat: Dum vero e Mercurio inditum sulphur scorias & superfluitates impuras eiicit, sulphur, quia sibi lusticiens est, alterius extranei immixti auxilio non utitur nec in se admittit, quod suae naturae contrariatur, sed paulatim subsidio motus coelestis, qui excitationi sulphurisi seruit, se recolligens-confortans, id quod non est Mercurius foras protrudit Sc eliminat mon se cus ac balsamus hominis ad conseruationem suQ corpori conciliandam ex cibo & potu , id quod hominis naturae conueniens est, elicit, sibique a se similate reliquum vero quod virtutς nutriendi destituitur . excernit. Axiomata. '

Semen metalbcum , e quo metaliam proiluci-ebet, en ulphar argento vivo inditum: argentum vero vivum eis veluti matrix, in quaesiuL-phure metaltico metaliam generatur.

Ohur argento viso innatum eum sit --

Iclectum i nec se alieno calore persere qΠeas,

359쪽

L 13. VIII. CAP. III. 3 is ontinuamsiui motionem requirit, ut exinde lon-gθ temporis flacio excitι tur, o ad coagulationem Mercuri' seu argenti viui Pomoueatur, se sis

metallum producatur. Philosophi ut longinquitatem temporis mi nuant. breuiori temporis spacto e sulphure illo imperfecto metallum proferat,addunt ei sulphur perfectum tanquam semen masculinum, Ut ex eo sulphur argenti vivi perficiatur, & citius metallum proueniat. Sic quod Natura in mille annis Vix praestare potuit, ars cum natura citius uno anno imo spacio unius librae perficit. Illud,quod agit,ait Luli. test.theor. c. 67. calor Solis in mineris metallorum mille annis, ipse calor naturalis facit in una hora supra terram. i II.

Non vero argentum visum mouetur fines' ritu metallico vicem mascutigerente, gurub ad argentum vivum per motum suum naturalem

defertur, in resulphur tanquam sibi congeneum apprehendit, illudque iuuat, τι exinde argentum

vivum in metallum abeat. Ad generationem metallorum singulorum duo semina seu sulphura requiruntur, masculinum & foemininum. Foemininum Mercurionatura instum est: Masculinum extrinsecus ascedit: quod quia eiusdem natum est cum foeminino , facilius se ei adiungit, in Mercurio cum eo coit, & motu metallum producit. Quod si Iero sulphur in argenro vivo solun a xelinquitur ῆrge .

360쪽

3 is PRYsICAE HERMETICAE argentum vivum in liquore permanet, nec ullam coagulationem suscipit. Spiritus metallicus vicem masculi sustinens appellatur Sendi uogio pinguedo ubi sic ait: Longa destillatione purgatur terra : postea accesIu pinguedinis smetalla

generantur. Duo ex dictis cognosce. I. Metallorum semen esse duplex sulphur in mineris: v- num Mercurio innatum, alterum aduentilium, atque ex intima duorum illotum in Morcurio senione oriri metallum. 1. Mercurium vulgi solum non esse materiam metallicum, cum unicum, sulphur in se tantum habeat. Notabis praeterea, . quod argentum vivum utroque sulphure metallico impLegnatum vocetur Dionysio Zachariae Gallo argentum vivum animatum , & sit verus post intimam coniunctionem Mercurius Philo- - sophorum . . ino. Omne quod generatur, conseruatione opus

habet igitur se metasia conseruatione ut requi

Io. Construantur metalia ab innatosulphure in locis conuenientibus, mediis dehiIM.

Loca conuenientia sunt, dii quibus ea corpora 'dantur, quae cum metallis maxime conspirant, Mab hostib.metallicis aliena sunt. Perfecta metalla diutissime per se durant: imperfecta ad sui conseruationem poscunt subsidium ex aliis rebus. Ferri & chalybis,ait Paracelsus tib. 3. de Generata

rerum natur. conseruatiua & praeseruatiua optima & utilissima sunt recens lardum non salsam ex lue castrata, quod quidem omne serru & cha- .

SEARCH

MENU NAVIGATION