Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

361쪽

Li R. VIII. CAP. II. 3i lybem a rubigine custodit si singulis mensibus eo

lethel ungantur. Similiter si ferrum cum Arsienico fixo liquo fiat & aliquoties fluant, ita renouari dc fixari poteli, ut in perpetuum non contrahat rubiginem, sicut argentum. Cuprum vero conse uari e reseruari potest , si solummodo cum Mercurio sublimato nil sceatur, aut oleo Salis inungatur, ita ut In aeternum nullum vitriolum, vel viride aeris ex se praebeat, aut virescat. Plumbum melius conseruari nequit, quam in terra frigida,& in loco humido, qualis est ipsius natura.' tr. Destruuntur autem se corrumpuntur m

talia ab iis, quae cum metallis nultim habent affi-

ratem.

Quicunque ergo metallorum destructionem bene intellig re cupit, hostes eorum considerato,& explorato. Sunt,ait Paracellus paulo ante incitato libro, praecipui metallorum hostes omnes aquae fortes, omnes aquae regis, omnia corrosi ua&sulphur crudum. Aquae fortes autem & aquae regis aliaque corrosiua suam inimicitiam in eo iostendunt, quod omnia metalla mortificent. dirusoluant, calcinent, corrumpant, & in nihilum

redigant. Sulphur crudum suam inimicitiam ostendit suo fumo: nam suo fumo adimit Veneri suum colorem & rubedinem, & albam reddit. Metallis albis, ut Lunae, Iovi, Saturno & Marti aufert suam albedinem & rubefacit ea vel colorem russum ipsis inducit. Auro detrahit pulchram& amabilem suam flauedinem & aureum colorem, & nigrum reddit, & plane deforme, ut de formius

362쪽

18 PMYsic AE HERM g Ticiformius esse non possit. Antimonium omnia metalla, cum quibus in igne liquefit. & cum quibus miscetur, spoliat, aufert,& praedatur, & praeterea non abii militer sulphuri, suo fumo metallis genuinum& naturalem colorem furatur& alium substituit.

e spes citam,aliud imperfectum.

a) Differentia haec est accidetalis:Differunt enim metalla inter sese gradibus puritatis & impuritatis. Quaeritur an specie differantὶ A nonnullis nega ur:&recte si specie differre idem est, quod essentia materiali differre. Una enirn &eade materialis essentia est omnium metalloru: Sin vero specie differre, est differre secundu rationem accidetis alicuius, metalla inter se specie differunt: Quare Philosophi recte hactenus statuerunt,metallica corpora inter se pro ratione maioris vel minoris decoctionis discrepare. Si quoq; differre specie est differre forma, metalla etiam inter se specie differunt: Metallorum enim diuersae se

mae & naturae sunt. Vetum ex his ne nega metatulorum transmutationem. Vnam enim speciem malterani

363쪽

Iteram transite in propatulo est : Triticum saepe

mutatur in lolium et Vermis in auem: ut ex apum generatione cum i Spatet e potest.

I. Perfectum metallum eo,cuius Elementa ex quibus constit,adeosunt ada quata,vt alterum ab ' altero non superetur, sed omnia ita in aequilibrio posita sint, ut nec ab aqua corrodi, neci Ierra exedi , nec ab aere alter ara . nec ab igne consumi pos '

Haec est ratio ob quam antiquiores Philosophi inperfecto metallo magnam quadam medicinam quae si uertit: id enim quod corruptioni obnoxium est, & ab Elementis facile costumi potest, . nihil constantiae, nihil pei seuerantiar, nihil sanitatis afferre serest. Quod vero haud facile suae ipsius iubstantiae corruptionem admittit, illud fa- cili me alias substantias a corruptione praeseruare& liberare potest. . Eiusmodi perfectum metallum eis aurum. Compositio enim Elementorum in auro adeo adaequata est, ut a nullo Elemento corrumpi&destrui possit: In defit, ut altissimus rerum conditor sapient: bus inspirauerit magnam illam &incomparabilem medicinam in auri carcerib .latere:ac proinde Sapientes in id unice incubuerui, vi ex auro vulgari aurum Philosophicu &viuuin coficerent,illudq; a suo copede liberaret, adeoq; spirituale & animatum redderet, quo nostro bal samo, qui de spiritus datura & statu maxime parai ticipat,facili me uniri,eumque instaurare, tamque exigua dosi unius aut duorum granorum ad vitio in mam

L 1 v. VIII. CAP. III.

364쪽

31o PHYsICAE HERMETICAE mam usq; vitae petiodum conseruare possit. Huincit illud, quod Sendi uog.tra 2. deSulph. p. 4.in medium producit consa derindum, ubi lic ait: Si homo in Paradiso mansisset, in loco illius naturae

conuenienti,ubi Elementa incorrupta omnia virgo sunt,in aeternum immortalis esset. Certum enim est, quando Elementa pura in aequalitate virtutibus contim sunt, subiectiim hoc incorruptum esse, & talis debet esse Lapis philosophorutati creationi humanae a veteribus illis Philosophis assimilatus: sed moderni Philosophi omnia ad literam intelligentes ad huius seculi generationem corruptam Intendunt. Haec immortalitas

principalis fuit causa, quod Philosophi hunc lapidem quaerere ingeniati sunt: Sciuerunt enim hominem ex talibus Elementis integris creatum esse: Meditati sunt igitur de creatione ista, quam

cum naturalem esse cognouerint, coeperunt scrutari, an talia Elementa incorrupta possint haberi, aut in aliquo subiecto coniungi: Quibus ipse altissimus Conditor rerum inspirauit, compositionem talium Elementorum in auro esse, quoniam in animalibus fieri est impossibile, cum ex Ele mentis corruptis vitam sustentent: in vegetabilibus etiam non est seiusmodi Elementorum adaequata compositio O quia inaequalitas Elementorum in illis inuenta est: Et cum omnia creata ad multiplicationem in clinata sint,proposuerunt sibi Philosophi in hoc regno minerali hanc naturae possibilitatem experiri: qua inuenta, alia innumerabilia arcana inesse auro viderunt de quibus vide

365쪽

LIE. VIII. CAp. III. 31 Iut de secretis diuinis parcissime sdisseruerunt &nobis reliquerunt.

F. t urum eis metallum perfectam, quod ex argento vivo constituitur , ct ab insito sulphure adeo excoctam eis, ut eum mago expentia

constantia tincturam omnium perficii simam opurisiimam adeptum fuerit.

Itaque aurum est metallum e Mercurio maturissimo purissimoque vi sulphutis praestantissimi

constitutum , citrinaque tinctura exornatum. Dum aurum citrinum dicitur, externus vultus,

qualis est post excoctionem, respicitur. Illa tammen citrinitas igne caementi & in opere Philosophico summa rubedine permutatur. Aurum est omnium metallorum praestanti stimum, ela virtute dignitateque omnes lapides, quamuis pretio si stimos antecedit. Quamuis autem gemmae quς dam, ait Crollius in basii. Chym. pag. 2D2. auro praeferantur, non tamen hoc fit, quod auro sint meliores, sed quia rariores & pauciores inueniuntur : Αuro enim Natura non contemptibiles indidit virtutes, quas qui scit eruere, &arte tractare poterit, comperiet aurum, quod mortuum& sterile videbatur,viuum adeo esse & praegnans, Ut germinet, ac de se nouum aurum nouis&iliadem infinitis progeneret incrementis. Quod autem metallorum generatio non adeo ut in Vegetabilibus &animalibus ad oculum patet, in causa est crassa illa terrestris moles, per quam spiritus vegetatiuus veluti carceti inclusus impeditur,

x quo

366쪽

quo minus officio suo fungi. sibique similia generare possit: Hic si per artem a terrestri illa domo de

sepulchro liberatus & ab omnibus inquinamentis exsolutus fuerit , sine dubio aeque ut omnes aliae ereaturae, virtutis generativae particeps erit, fructumque suo semini correspondentem proferre poterit: Sicque metallum producet metallum,aurum generabit autum. Inde verus Philosophus mirabilem & omnibus expetendam concinnabit medelam, quae & metallorum imperfectorum & humanorum corporum morbis incu rabilibus a fia ctorum omnia vitia tot set. paulo post: Aurum in quo est Elementorum adaequatio, est uniuersale subiectu ad mineralia , animalia & vegetabilia vita rerum omnium. Et vicum Sole coelesti singularem concordantiam habet , sic et amcum corpore humano sua forma interna magna possidet affinitatem &harmoniam. Quemadmodum a me Sol coelestis se habet erga reliquos Planetas tanquam Rex enim sedet in meditullio aliorum planetarum, luce, magnitudine, pulchritudine omnes excelles,omnes illuminans, virtutemq; illis ad inferiora quaeq; disponenda distri, buens: Ita etiam Sol Philosophicus, seu naturale aurum erga reliqua metalla: Metallo tu enim purissimum est aurum, in quo splendor Solis ignisq; coelestis radius est, & in cuius corpore persectissimo quatuor Elementa conueniunt. Rubinus habet in se e Tectu omnium lapidu pretiosorum: Sic etiam haber aurum in se virtutem omnium lapidum ductibilium, metallorum scit. quia continet in se omne metallum, & ea tingit & vivificat. Et

sicuti

367쪽

si titi superiores coelestes Planetae suum Iplendorem & lumen accipi ut a Sole & Luna coelesti: EO-dem plane ac simili modo accipi ut terrestres Planet ς seu corpora metallica suum splendorem vim& radios ab auro, utpote a Philosophico & terrestri Sole. Hinc videre est cur antiquissimi Cabalistae & Sapientes Magiae naturalis periti metallis characteres dc nomina coelestium Planetarii impertiti sunt, videlicet propter singularem corre spondentiam, & quia se inuicem sine magno di L. crimine interpretantur. Auro metallorum regi ct capiti secundum Hermetem corpori videlicet perfecti stimo & purissimo a nullo Elemento: una domabili, &a Deo, & a natura perfecte secundum materiam & formam elaborato no solum omnes coelestes vires Planetarum , aliorumque corpo rum metallicorum ac mineralium, sed& vegetabilium & animalium infusae siunt. Ideo hanc temperatam Elementorum desponsationem &coniunctionem non potest ignis violentia se

parare , nec terrae foeculentia vitiare , nec a- 'quae limositas contaminare , nee contactus ae-xis obumbrare aut corrumpere. Haec Crollius: Caeterum probe notandum est, quod veteres Sapientes Solem& aurum uno charectere hieroglyphico, videt. integro circulo & visibili centro de Icribere&praefigurare voluerunt; ut significent, in utroque tam superiorum quam inferiorum vires

contineri. Centrun .denotat terram; circulus vero seu circumferentia coelum. Quicunque auri centrum ita dilatare potest,ut eius radii ad circumferentiam actualem & virtuosam deueniant, illam

X a me di

368쪽

3a PHYsICAE HERMETICAE medicinam adeptus est , qua non tantum metallorum, sed etiam aliorum omnium imperfectorum corporum defectus tollere, & id, quod iis deest, adimplere potis fuerit. Aurum est caeterarum rerum mensura, &paruum DEI pharmacopolium, in quo omnes coelestes adeoque dc sub coelestes vires lunt concentrarae. Hic forsitan ais, aurum esse corpus compactissimum, Elementaque eius adeo esse adaequata , ut vix dari possit illud instrumentum& medium, quo internae eius medicinae, virtutes eximiae e centro in lucem de

duci & promi queant. Verum scias Plutosophos fuisse, δc adhuc in vivis esse, qui aurum suis compedibus extimere, atque inde nobilissimas essentias , praestantissimaque medicamenta per medium debitum & conuenientissimum sine omni corro suo producere sciuerint & adhuc sciant: Nihilominus tamen verum est, ideo diuinitus in tam bene munitum dc preciosissimum scrinium tantos thesauros& innumerabiles diuitias depositas &inclusas esse , ne adeo facile ad indignos redundent, &ad usu vilescant, sed ut circumspe- et i rerum aestima orcs ingenti labore & inde feoso studio thesauros istos vestigent, solique iis potiantur, DEvM difficultatem apertioni arcae au

riferae superaddidisse. Quod Philosophi veri

ponderantes D Eo feliciter annuente & iuuante, medium&clauem , qua bene munitae portae auri recludantur, atque ex ipsius abditissima arce infinitae gazae eruantur, non sine labore inuene-

Memorabile est illud, quod Michael Ma

runt.

ierus cap. . lib. de Circulo quadrato affert, ubi sic

369쪽

sc ait: Creator aurum tam arcte non conclusit, ut auertat curiosos ab eius inspectione solummodo absque causa; imo potius ideo abscondit,' ut aperiatur & perlustretur: Quae enim pulchra&Joptima sunt, nunquam natura vilescere Voluit , aut ante pedes iacere, sed semper sudorem η ante virtutem posuerunt Dii immortales, ut Hei sodus inquit: Quae rara, cara, δυ.κολα. Castaneae nuces amygdala, & fere omnesi fructus meliores vel duris putaminibus teguntur , vel spinis armantur acutis , aut quocunquCν ci alio modo, ne omnium libidini pateant, defenduntur. Sic res pretio is & thesauri gazophylacio, claustris & arcis seruantur, vulgares vero ipsi populo prostant , nec absconduntur Vnquam. Hinc non frustra aurum sapientiores ita seratum aut conclusum autumant, sed id insigniores virtutes. praeter colorem visibilem in essentiae suae latibulis abditas habere, quas indignos scire aut ac

uJ Citrinum est pertincturam . quae proprie citrina est. Tincturae autem voce ne intellige accidens aliquod, nempe simplicem illunt colorem apparentem, sed quintam essentiam materiae meis quirere non deceat. Axiomata.

X 3 tallicae

370쪽

316 PMYsic AE HERMETICAE tallicae & Mercurii duplicati ex utriusque naturae firmissima coalitione, collisione & summa unio ne prodeuntem. Excellens haec substantia in aliquo delectabili colore se ostendit: in auro citri-THIm in argento album colorem fundit,&est verum metallorum semen. Quod si in ipsis metallis diutius excoquere, ex iis digestione Philosophica

extrudere. ac deinceps in multitudinem regenerare sciueris, tincturam tincturarum tibi comparabis, qua omnia imperfecta metalla in aurum vel argentum pro medicinae diuersitate permutan tur. bὶ Inter omnes res corporeas, qu aequalem cum auro loci amplitudinem occupant, nulla res grauior & ponderosior est; quia Mercurius in auro magis est compactus & fixus, quam in alio cor pore. sc) Per tenuitatem aurum est mirum in mo- dum dilatabile, adeo ut una uncia superficiem licuius corporis inaurare possit, quam decem a genti unciae vix in argentarent: Causa huius tenuitatis in auro est puritas humidi maxime defc

cati. d) Ac proinde humidum&siccum,auri eo

sentiales partes igne non dissoluuntur, nec secernuntur. Huic colli quatio auri saepius igne rei texata fidem facit: Nihil enim ex eius pondere de cidit. Memini, ait Castor Claueus, me superioribus annis unciam auri purissimi testaceo vasculo inclusi , & alteram unciam argenti pari etiam altero vase separatim inclusi loco, quo Vitrum vitrariorum fornace liquaxum est, perpetuo col locasse, thique ambo fusa & liquata duobus continuis mensibus permansisse, iisque transactis&a vasculis & fornace utraque exemptastateris librasse,

SEARCH

MENU NAVIGATION