장음표시 사용
11쪽
sa sanguine turgida, seu mariscae quae saepius sanguinem fundunt, disrumpuntur, mitigantur symptomata, atque sine ullo sensu molesto plerumque e siluit sanguis: Sed non semper ; nonnulli enim aegri pessimis mulciantur cruciatibus, ac, de mente haemorrhagia, sensum aliquem molestissimum circa exitum intestini recti percipiunt, ac si pruni, vel fructus cujusvis majoris, nucleus, vel aliud quoddam corpus durum atque rotundum, an o inhaereret. Ad amovendum hoc impedimentum, omnis nisus intenditur, spiritus retinetur, musculi ab dominales magna vi contrahuntur. Tantis vero conatibus non cedit pertinaX hoc malum, sola evacuatione, atque animi corporisque quiete, sublevandum. Sanguis floridus, atque optimis dotibus praeditus, plerumque eXcernitur ; illum Vero quandoque atrum, spissum, atque in frusta coactum esse, testantur Ho annus atque Junckerus. Notari vero meretur, quod in quibusdam aegris, post praegressa fluxus haemorrhoidalis symp-
tomata, loco sanguinis sinceri, materies quaedam albicans atque mucilaginosa e Xcernitur, quae congestionem localem, atque alia quae inde sequuntur mala, solvit: Tales vero aegri haemor-hoide alba seu decolorata laborare dicunt Ur. Monet
12쪽
Monet quoque Junckerus, muci excretionem interdum ipsum sanguinis fluxum antecedere, interdum vero eundem sequi ; in priori enim casu, disrupta seu dilatata vasoru in orificia, non adhuc satis patula sunt, ut sincerum sanguinem fundant ;sed jam sublata, per praecedentem haemorrhagiam, congestione, necessario contrahuntur vasa, vi sua resiliente atque fibrarum muscularium ope, particulis rubris exitum denegantia, solum mucum donec integre obturantur CX cernunt. Copia sanguinis amisit, quandoque licet rarius, libram unam duasve aequat; in plerisque vero aegris vix totidem uncias excedit. Quando aute in
oppido magna est sanguinis jactura, universi corporis debilitatem, lipothymiam, imo ipsam mortem, inducere valet ; vel saltem ad hydropem et
anas arcam, ascitem, aliosve morbos qui ex debilitate oriuntur, viam sternit. Sanguinis enim rubri jactura difficilius reparatur in corpore subita hac evacuatione debilitato. Deficit lympha coagulabilis, quae debitam sanguini spissitatem,
atque solidis tensionem, indeque pendentem tonum, impertit. Humores Vero justo tenuiores, per vasa laXata, neque ut decet resistentia, elabuntur, atque effusiones se rosas in tela cellulosa, vel in majoribus corporis cavitatibus, esiiciunt. Va-
13쪽
sa autem absorbentia, debilitatis quoque partici pes, ad propria sua munera CXercenda, vel huic vitio auxilio esse, haud valent. Fluxus haemorrhoidalis per plures dies, imo etiam hebdomadas, quandoque perdurat. Quia vero sensim atque per vices effunditur sanguis, vasa propria sua vi contrahente arctantur, atque humori intra cava sua collecto se facilius accommodant. Hocque modo plura praecaVCntur mala, quae aliter oriri debuissent; et, si vasa sanguifera hac facultate caru ssent, vix intelligendum foret, tam raro lethalia esse illa effusiora sanguinis profluvia, quae in hac, non secus ac in aliis haemorrhagiis, contingUnt. Celeberrimus Statilius qui novam in medici. na, non secus ac in chemia, epocham effecit) ejus que sectatores affirmant, fluxum haemorrhoida lem in plerisque aegris stata tempora, silve menstrua sive anniversaria, observare. Sic Junckerus, qui praecepta Statiliana collegit, ac juris publici fecit, haemorrhoides in periodicas et in vagas distinguit, sequentemque aegri historiam enarrat: Sic notus est vir, qui per plures anno S, die cujusvis mensis decimo-octavo praecise haemorrhoides experitur, non obstante quod menses numero
dierum impares sint V p. 67. Ad hanc quoque
14쪽
sententiam accessit Cullenus, in absoluto illo oopere, quod ultimo anno evulgavit . Sed, in praelectionibus suis, solito candore fatetur, se ad hanc sententiam amplectendam perductum fuisse,
ex aliorum medicorum fide dignorum observa tionibus, potius quam eta proprio eXperientiae penu, quae alteri atque plane oppositae opinioni magis faver t. Neminem, scientia medica leviter etiam imbutum, latet, eruditi stimum Me ad multis atque speciosis argumentis demonstrare conatum fuisse, Solem praecipue vero Lunam mirum atque latuin imperium in corpus humanum exercere. In illa enim opinione haerebat, ac si omnes spontaneae sanguinis effusiones, tum in viris tum in foeminis
contingentes, Lunae actioni ignotae quidem atque inexplicabili) parere debuissent. Hodie etiam non desunt multi, nec infimi nominis medici, qui plures in corpore effectus ex eo te in fonte oriri, sibimet ipsis, aliis persuadent. Lubrico vero si ullo fundamento nobis inniti videtur haec opinio. Quamvis enim Luna verticalis ex. gr. eandem actjonem in aerem atmosphaericum, ac in maris aquaS CXerceat, tamen non
15쪽
inde sequitur, aeris ambientis pressionem in corpus humanum minui. Sublato enim aeri S a C quilibrio, columnae hujus sui di vicinae, in locum rarefactum ruunt, atque pressionem HUS aequabilem reddunt. Insuper, ex Ramagini observationibus baro metro institutis, ipsoque egregio Mead citatis, patet, nullam observari poste notabilem mutationem, circa hydrargyri altitudinem, neque quando prima Lianae cornua apparent, Vel quum totum jam orbem impleverit. Omnibus ideoque perpensis his argumentis, ut X aut ne VjX quidquam Lunae actioni tribuere possumus ; potius vero cum illustr. Monro cui tantum debent medicina atque anatomia) asserenius, omnino ab normem atque irregularem esse hunc suxum. Quando vero menses per aetatem cessantes excipit, vel quando suppressae sequioris sexus evacuationi menstruae vicariam quasi Opem gerit, post intervalla menstrua quandoque, licet rarius
Notari quoque meretur, quod, si ex sola sylle inatis sanguiferi plenitudine oriatur hoc sanguinis prosluvium, certum temporis intervallum posse requiri, ut sanguis accumuletur qua decet copia, ad superandam vasorum resistentiam ; et nemo ignorat, consuetudinis legem multum valere, tam
16쪽
in dirigendis, quam in promovendis haemorrhagiis semel ortis M. In viris haemorrhoide laborantibus, ingens
sanguinis copia, per urethram aliquando, licet rariu S, excernitur. Sanguis hic ce nunc liquidus pleno rivo emuit, nunc vero tarde exstillans, dum in urethra haeret, in concretiones vermi forme. cogitur. Vesicae enim vasa, propter vicinitatem, membranarum continuitatem, sed praecipue ob crebras in osculationes cum vasis haemorrhoidalibus, iisdem morbis patent. In illis quoque sanguis accumulatur, et ex iisdem causis illorum la tera disrupta illum fundunt. Host annus jure
η Quamvis vero asserere ausi sumus, haemorrhoides nunquam, vel saliem rarissime, statas periodos observa. Te, nos tamen non latet, quod tempore vernali quam saepissime occurrant; et plures sunt homines, qui solo Vere per nonnullos annos hunc fluxum patiuntur. Vel iquia novus calor corporis humores Plus rarefacit, , quam vasa continentia larat, hocque modo plethoram lspuriam ad volu rhen dictam essicit, vel potius, quia grato suo stimulo cor atque arterias in fortiores frequentioresque contractiones ciet, sanguinisque circulantis impetum adauget. Humores solito majori vi per vasa impulsi, illorum resistentiam tandem superant, . maxime in illis p rtibus, ubi idoneo renixit carent. Et si quis partem aliquam imbecillam habuerit, exinde plerumque emuit sanguis.
17쪽
celeber. inter varias mictus cruenti species, sanguinis effusionem, ex distentis cervicis vesicae vasis, enumerat ν. Et in eodem loco, ut majorem auctoritatem huic opinioni afferat, Caelium Aurelianum citat. Hic enim speciatim asserit, ε Etiam in vesica haemorrhoides generari, qua C fluorem sanguinis praestant, quibusdain inter- vallis variatum :' Haec accumulatio sanguinis in Vesticae vasis, rationem reddit stranguriae, atque
doloris lancinantis in perinaeo vel pubi, quibus
aegri saepiu8 torqUCntur.' Cum vero nimis notum sit, vias urini feras mira sympathia inter se conjungi, solosque renes laborasse docuerint cadaverum sectiones, dum morbi sedes, communi medicorum consensu, in vesica haerere statuebatur ; verisimile quidem videt Ur, ren CS quoque in Congestionem proclives esse, et aliquam sanguinis per urethram effusi partem ex illis derivari. Jam monuerunt Junckerus atque Hosta annus,
renum functiones ab haemorrhoidibus saepius turbari ; nec improbabilς est, horum propria munera insigniter depravari, vel etiam integre deleri, repetitis illis congestionibus. Interea autem totum corpus exhauriunt atque debilitant nimiae sanguinis
18쪽
sanguinis est usiones, vasa debilitata in humorea contentos minori quam decet vi agunt, neque debitam cras in illis conciliare, neque in propriam hominis naturam mutare, valent. Sed humores crudi atque indigesti, parum vel nihil mutati, per laxa et vix renitentia renum vasa es abuntur. Saltem his causis originem debere videtur illa immedicabilis diabetes, quae effusiorein fluxum haemorrhoidalem quandoque caccipit, et quae morbo vita que finem brevi imponit.
Praecipua symptomata quae hunc morbum comitantur, et quae ejus naturam indicant, oriri videntur ex sanguine congesto CXitum moliente, vel ex ple thora universi corporis, vel denique, sed maxime, ex alvo pertinaciter adstricta. Ventriculus enim inde male se habet, totumque corpUS, praeter modum mobile, a levioribus etiam causis 1li mulantibu insigniter commovetur. LX eod misentet quoque Oriuntur, dolor capitis, vertigo, spirandi dissicultas, acris extricatio, et per gulam eruptio ; denique, illa anxietas vix toleranda, quae miseros
19쪽
nyiseros aegros fere exanimat. Intestina quoque distenta atque irritata, insignes dolores, viscerum subjacentium affectiones mentientes, inducunt. In morbo quoque graviori mirum commercium, ad inexplicabilem sympathiam nervosam forsan referendum, inter intestinum rectum atque ventriculum obtinere dicetur. Et, ob hanc causam forsan, arthritici in quibus fere semper ventriculus male se habet haemorrhoidibus adeo obnoxii sunt. Observavit enim celeber. Cullenus, artuum inflammationes arthriticas, atque tumores haemorrhoidales se mutuo excipere, saepiusque alternari. Sed notandum est, quod alvi durities, podagricis adeo familiaris, multum hic conferre videatur ; nam ex hac causa saepius oritur haemorrhois, quam ex omnibus aliis simul junctis.
Homines plethorici, quorum vasa nimio sanguine turgent, in hunc morbum proclives sunt. Illi, nempe, qui lauta atque plena dieta utuntur, qui somno vinoque indulgent, et qui desidiae nimis dediti, omnia fere corporis exercitia spernunt. Nec a ratione abhorret, homines, temperamento sanguineo- melancholico praeditos, haemorrhoidibuS
20쪽
bus maxime obnoxios esse. Illi enim habent venas magnas atque capaces, motum sanguinis languidiorem, et omnes corporis excretiones solito parciores. Illis quoque tubi intestinatis torpor quasi proprius est ; ideoque saepe male concoquunt, alvum pigram habent, et viscerum abdominalium obstructionibus haud raro veXantur. Illi quoque qui in juventute narium haemorrhagiis, et in provectiori aetate, pulmonum congestionibus atque hae inoptysii laboraverunt, huic morbo obnoxii sunt ; et foeminae uterum gerentes hoc profluvio saepius affliguntur. Qui vitae genus sedentarium colunt, in quo, corpUS erectum, atque motus fere experS, per longum tempus manere debet, haemorrhoidem haud raro patiuntur. Testantur Hosi marinus atque Junckerus, labem haereditariam, a parentibus in liberos transmissam, huic morbo quandoque viam sternere. Et ad hanc opinionem stabiliendam, sequentem historiam enarrat Hos mannus η : M Non ita pri-- dem accessit ad me quidam hujus loci causa- ruin patronus trigesimum aetatis annum su-
perans, gracilioris quidem, sed fibrosi corporis habitus, qui mihi apperuit, quod per quinde
