장음표시 사용
31쪽
25 Sanguis effusus saepe absorbetur, tumoresque subsidunt, dum cutis, quae, ob nimiam distensionem, tonum Vimque suam renitentem amisit, rara atque pendula, novae congestioni apta, manet. Quando autem per longum tem PuS perduraverunt illi tumores, materia lymphatica effusa sensim cogitur, atque teXturam organicam induit, non secus ac in illis polypossis concretionibus, quas multum referunt , quae in naso et utero quandoque observantur. Neque majoribus venis praediti sunt illi tumores verrucosia, quam aliae corporis partes. Verissimile est sanguinem effusum ex arteriis plerumque derivari. Quamvis enim sanguis justo majori copia in solis venis haemorrhoidalibus primo accumuletur, eXinde vero, impedito sanguinis ex arteriis transitu, in his quoque con jestio aliqua obtinere debet. Distenta vero atque stimulata vasa haec arteriosa, fibris muscularibus instructa, atque vi resiliente pollentia, in fortiores et frequentiores contractiones cientur, totumque systema arteriosum, per consensum, in similes motus rapiunt. Humorem primo tenuem atque serosum, per oscula nonnihil patefacta exprimunt, postea vero sincerum sanguinem fundunt. Ne que aliter rationem reddere possumus sitis, calo-
32쪽
ris aucti, pulsus frequentis validi atque duri, aliorumque pyreXiae symptomatum, quae hunc fluxum antecedunt vel comitantur, et quae ex causis localibus originem ducunt. Notari vero meretur, quod, si venae varicosae in immanem molem distendantur, illae quoque sanguinem fundere possint; et non desunt etiam medici qui credunt, inversam Venae portae actionem ad hunc quoque finem conspirare; talem vero effectum omnino vetant circulationis le
Cum vero fluXus haemorrhoidalis congestioni locali, atque universi corporis plenitudini, subveniat, malaque symptomata, quae illum praecedunt, per aliquod tempus saltem sublevet, in illa opinione haerebant omnes illi medici, qui illustrissimi Statilii sententiam amplexi sunt, ac siI fluxus iste semper salutaris esse deberet, et nunquam cohibendus, ViX etiam morbosus censendus, sed potius naturae beneficium, nisi diutius insistat, functiones corporis laedat, viamque ad
33쪽
chronicos, sternat. Junckerus atque Hosta annus, qui opinioni nunc recensitae plenissimam fidem adhibuerunt, totam praxim eo dirigebant, ut fluxum haemorrhoidale in nimium intra debitos limites compescerent, suppressumquz iterum revoca
Multos quoque morbos recensent, quos iterum enumerare non minus taediosum quam inutile foret , in quibus haemorrhoides fluentes vel integram solutionem, vel saltem insigne levamen,
Certe sanguinis per sedis venas secessus congestiones abdominales sublevare, atque diathesin phlogisticam tollere, potest. Satis quoque notum est, jecinoris atque renum inflammationes hac evacuatione quandoque solvi. Sed non inde sequitur, haemorrhoides faustum evenisi tum semper sortiri, atque continuo promovendalene illarum molimina, sicut multi voluerunt. Et contra, jam docuerunt experientia atque mor- borum exempla, auctoribus supra memoratis ej tiam relata, solos fere levatos fuisse illos morbos,
qui haemorrhoidi suppressae originem suam de
34쪽
Sed, si venienti morbo occurratur, non tantum praecavetur assectio haec molesta atque inJucunda, sed ejus sequelae, quae vitam ipsam in discrimen aliquando inducunt, nunquam supervenire possunt. Ad minuendam ple thoram jam prae . sentem, vel futuram praecavendam, summis quoque laudibus effertur haemorrhois. Sed breve, imo etiam fallax omnino levamen, in hac corporis conditione praebet. Depletio enim partium ssolidarum tensionem, cui praecipue innititur tonus, imminuit. Vasa laXata parumque resistentia justo majorem distensionem facile patiuntur,
atque congestioni idonea manent. Praeterea, dum lente evacuatur sanguis, cordis arteriarumque actio sensim minuitur, humores minori quam decet impetu in vasa exhalantia impelluntur, et, propter Vis Vitalis defectum, excretiones parum promoventur, sic ut humoris amis. si copia retentione hae insolita non tantum brevi compensetur, sed etiam ple thora magnopere augeatur. Et ex binis his causis simul conspirantibus, vasorum nempe laxitate, per hae morrhagiam inducta, et excretorum retentione, facile
intelligitur, quomodo sanguinis amisit dispendium, modo ne corporis vires multum labefactentur ,
35쪽
29tur , intra paucos tantum dies in integrum restituatur, sicut demonstravit illustris Dodari. Praeterca, haemo rhois, quamvis ex causis localibus primam originem duxerit, tamen saepius repetita cum reliquo corpore arctissimum nexum adipiscitur, et acerbos dolores, pessimasque molestias, uti ex praecedentibus patet), in illo indu
cit. Sanguinis jactura ipsam mortem quandΟ-que arcessit, vel ad morbos fere immedicabiles viam sternit: Haemorrhoidem, circa septuagesimum aetatis annum cessantem, excipit apo plexia vel paralysis: In illis etiam morbis quibus sub . venire dicitur, salutares ejus effectus semper incerti, nunquam vero stabiles sunt. E contra, corpus in posterum iisdem malis magis obnoxium reddunt. Et, si nimiae vasorum plenitudini obviam ire necesse sit, non desunt certa atque tuta auxilia, quibus hoc perfici positi. Omnes istac rationes nunc recensitae saudent, semper praecavendam esse primam hujus morbi invasionem Sed, si diutius jam perstiterit haemorrhois, ple thora universalis tollenda est ; et, si causis occasionalibus sedulo occurratur, in plerisque fluxus moderari sensimque cohiberi potest.
Vid. cel. de Haen, de haemorrhoid. utilit. ac damno, c. 3. Par. 17. et a I. &c.
36쪽
Sed fatendum est, minime tutam esse integram hujus evacuationis suppressionem, in illis quibus vitiata partium structura jam obtinuerit, vel in quibus haemorrhois saepe repetita arctum
commercium cum universo corpore acquisiverit; perpauci aegri adeo morigeri sunt, ut severum vitae regimen servare, atque idonea medicamenta adhibere velint, ut ex hoc morbo liberi mane
Si cuivis morbo criticam solutionem asserat haemorrhois, illo sublato, nemo inficias ibit, supervacaneam, idcirco cohibendam esse debere
Ex praemissis, duo tantum medendi consilia
oriuntur. Imo, Plethoram universi corporis tollere, futuramque Praecavere.
etdo, Congestionis localis causis occurrere. Ut priori satisfiat, oportet talem rationem inter humores ingestos atque egestos obtineri, ut hi majori copia excernantur, quam illi ingerantur. In hunc finem quam maxime inserviunt exercitium atque victus imbecillis. EXercitium omnes CXCretiones, praecipue VeroeYhalationem per cutim, adauget, Vasa quoque roborat, et, debitum tonum illis impertiendo, facit,
37쪽
cit, quo minus ultra modum distendantur, vel congestioni obnoxia sint. Ambulatio atque Vectio in rheda, omnibus aliis exercitationibus anteponi merentur. Quamvis enim equitatio sanguinis circuitum in visceribus abdominalibus expedit, tamen, si paulo vehementior fuerit, repetitae corporis succussiones sanguinem in vasa haemor
rhoidalia impellunt, imprimis in illis, qui hunc morbum saepius passi sunt, et in quibus haec
vasa debita atque idonea renitentia carent. In super, multis alvum siccam reddit, et saepe etiam calorem, irritationem, et intertriginem, circa intestini recti finem, inducit. Cujuscunque vero generis fuerit exercitatio, ad levem lassitudinem tantum, non Vero ad fatigationem, protrahi de
Uictus mediae materiae esse debet. Farin cea, legumina, atque fructus horaei praecipue commendantur ; quia, pro rata parte, minus nutriunt quam caro animalis, ideoque plethoram minime adaugent; et cum necesse sit, ut majori copia ingerantur, mole quoque sua intestina distendunt, eorumque motus naturales cient, alvumque lubricam reddunt. Lac quoque optimum alimentum praebet, nisi forsan constipationem inducat. Saccharum vero
38쪽
illi adjectum, ejus coagulationi obsistendo, hoc
impedimentum multum praecavere solet. Cibus animalis minori tantum copia sumendus non vero omnino ex landus, nisi maxima
fuerit plethora, vel fluxus ipse jam instet: Caro enim majori stimulo pollet, et motum peristalli cum intestinorum e Xcitat. In illis quoque, qui
huic morbo obnoxii sunt, ventriculus quasi re l-vitur, concoctio dissicile perficitur, et sola vegetabilia ingesta in acidum ruunt, rudium, Vomltum, pyrosim, aliaque vitiatae coctionis symptomata, brevi inducunt, nisi his occurratur modico cibi animalis usu. Sola haec vivendi ratio plerumque lassicit, tura ad praecavendam pletboi Zm, tum ad alvum solutam reddendam ; sir vero aliquando minus respondeat alvus, istae purgantia leniora usurpanda sunt, ut cremor tartari, infastam tamari Adoram, manna, sulphur, iniugi esstis, Oleum ricini quoque, nisii ventriculo minus gratum vel rancidum fuerit; Quando enim in pbarma poliis venale prostat, raro hoc vitio integre caret. Sedulo autem vitanda sunt omnia Calliartica fortiora seu agria, quae, doctibus etiam re ins exhibita, ob rationes supra dicta8, quam maxime nocent.
39쪽
Jam vero, sublata vel saltem insigniter imminuta plethora, medicamenta roborantia tonica quorum praecipua sunt cortex Peruvianus, et chalybs praeparatus optimos effectus edunt, ma-Nime vero, si ex laxitate atque atonia tubi intestinatis primam originem duxerit morbus. In aquas frigidas quoque descendere debet aeger ; sed, si hae inorrhoidum molimina jam percipi tur,
non omnino periculo vacat haec immersio, et tutius est ab illa abstinere, dum imminentis fluxus quaevis suspicio adhuc superest. Paroxysmo haemorrhoidali nunc saeviente, perfecta quies animi corporisque aegris concilianda est . Sedulo vitandi sunt spiritus fermentati,
calor eXternus, cibus animalis : Et omnis generis acria vel stimulantia fluxum effusio reni reddunt, doloresque adaugent. Diluentia aquosa, acido limonum, vel potius cremore tartari acidulata, atque serum lactis, quod alvum lubricam reddit, multum juvant. Tentatis autem his auxiliis, si symptomata febrilia adhuc urgeant, vena perduntenda esst. Et, si non respondeat alvus, frequens vero sit ad dejiciendum stimulus, enemata oleosa seu mucilaginosa, quatuor vel sex unciarum, saepius injicienda sunt. Faeces enim induratas diluunt, Viasque
40쪽
per quas exire debent lubricant; per longum etiam tempus retineri possunt, quia intestinum
parum distendunt, neque ejus contractionem, neque desidendi stimulum, excitant. Situs corporis recumbens ad moderandum profluvium multum confert. Sed si vasa disrupta ingentem sanguinis copiam fundant, non sine mortis vel syncopes metu, ad fortissima adstringentia, interna atque externa, confugiendum est. Et, si haec vasa oculis patent, vitriolum Calcinatum, vel talia remedia, illis admovere sine noxa licet. Huic vero non secus ac aliis effusioribus
haemorrhagiis, animi deliquium supervenisse, optimo remedio est ; idcirco nulla arte impediri de
Aliquando pars quaedam intestini recti per sanum elabitur, constringensque sphincter intestinum pendulum intercipit, Vasaque, imprimis venosa, comprimit, congestionem, imo inflammationem, quandoque inducit. Intestinum quanto. cyus in locum priorem atque naturalem reponi debet, aeger supra lectum extendendus, atque
sensim et per vices tentanda est reductio, digitis oleo inunctis, incipienda ex illa portione quae ultimo excidit. Si vero inflammatio jam adsit, hirudines atque cataplasmata emollientia partibus