Dissertatio medica inauguralis, de haemorrhoide ...

발행: 1780년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE HAEMORRHOIDE.

IS- cim et ultra annos, singulis fere mensibus, san- guinis fluxum per sedem expertus fuerit ; ad ρ quem disposita tota ejus familia, ita ut non

tum pater et mater continuo hunc fluxum pasti fuerunt, sed etiam in liberos, imo ipsas foemi- nas, circa annum duodecimum et decimum quintum, mensibus licet fluentibus, idem iste M redundaverit.' In altero vero loco monet auctor nunc citatus, haemorrhoides in prima aetate comparentes, nunquam periculo vacare ; sic enim loquitur : Ego quidem permultis confir-ε malum habeo exemplis, haemorrhoides in in-- fantibus ac pueris jam prodeuntes, accedentibus ε pubertatis vel juventutis annis, raro alium quam ε sinistrum, ac uiplurimum funestum sortiri even- tum verisimile enim est talibus in aegris viscera abdominis infarcta atque obstructa esse. Inter varias hujusce morbi causas occasionales, primum locum jure sibi vindicat alvus tarda atque sicca. A faecibus enim induratis atque crassis, oritur distensionis stimulus, validissimus nempe, qui solido vivo admoveri potest. Sed non sola hac vi pollet constipatio, ad invitandum sanguinem in vasa quae intestino

' De febre tertiana, ad finem.

22쪽

16 DE HAEMORRHOIDE.

testino recto prospiciunt. Materies enim saeculenta diutius retenta, atque calori corporis ad promovendam putredinem quam maxime opportuno) subjecta, in ultimum fermentationis gra dum ruit; acrimonia sua partes vicinas stimulat, majoremque sanguinis copiam illic invitat ; mole vero in venas prem Cndo, ejus reditum impedit, iunde congestio localis oriri debet. Insuper, docet alvi siccitas, vasa absorbentia tubi intestinatis maxima vi pollere ; si vero augeatur chyli ingesti

copia, Cadem manente materia excreta, plethora necessario producitur. Viscerum quoque abdominalium, praecipue vero hepatis, obstructiones atque in rctus, quilfebres intermittenteS Comitantur vel sequuntur,

et quibus, febre jam profligata, nulla vel saltem

insuficiens medela adbibetur, inter haemorrhoi. dis causas recenseri merentur. Et, quando a tali causa oritur morbus, infausto eventu plerumque ter minatur, uti monet toties laudatus Host- mannus : - Εxitialis haemorrhoidum excedentium ς eventus certius imminet, sit tumor hepatis vel

lienis, hypchondriorum inflatio, cum alvo astric- tiore, incipiens cachexia atque hydrops hanc san- quinis effussionem induxerunt

23쪽

DE HAEMORRHOIDE.

Quaecunque denique sanguinis assiuxum copiosiorem ad loca haemorrhoidalia provocant, ejusque reditum impediunt, vel saltem commorantur, homines in hunc morbum proclives reddunt. Aloes, myrrha, gummi ammoniacum, galbanum, aliaque gummi resinosa, purgantia quoque acria, quae, viribus concoctionis parum vel nihil mutata, intestinis crassis integram suam acrimoniam inferunt, modo nunc dicto ad hae morrhoides disponunt, vel jam suppressas revocant. Impensiores corporis concussiones, inter saltandum, equitandum, &c. hujusci morbi prae- dispositionem latentem in actum aliquando deducunt. Vini,cerevisitae, vel fortioris cujusvis potus spirituosi, liberalior usus, calor eXtCrnus seu internus, pathemata animi incitantia, inter fluxus

effusioris causas eXcitantes enumerari debent. Frigus quoque corpori admotum cutis vasa constringit, sanguinem a superficie repellit, congestionibusque internis occasionem praebet ; nec aliter in praedis positis haemorrhoides, non secuS ac alias haemorrhagias, inducit. Misiis nunc causis praedis ponentibus atque occasionalibus, hujusce morbi natura atque indoles suadent, ut ad alteram atque magis generalem

C. causam

24쪽

causam antinum attendam US; Plethoram, nempe, seu nimiam vasorum plenitudinem. Haec quidem omnem haemorrhagiam activam scilicet, quae ex aucta Vasorum actione oritur comitatur, et vitiatae conformationis estedius magis notabiles reddit. Neminem medicinae, seu potius physiologiae gnarum, latet, omnia corporis vasa, a sanguine contento, distenta esse ultra illam capacitatem quam sui juris facta haberent. Nimis quoque notum est, totius corporis, omniumque ejus partium, lentum atque successivum incrementum pendere ab extensione systematis arterio sit. Dum crescit corpus, ratio quidem suaderet, arteriarum

plethoram cui praecipue innititur illarum eX- tensio) obtinere debere ; sed haec opinio non

solum rationi consentanea est, Verum etiam VCrsutissimis experimentis, a celeberrimo Wintring-ham institutis, suffulcitur. Docent enim haec tantamina, Omnium animalium venas, Cum arteriis comparatas, densitores atque fortiores esse in prima, quam in provecta aetate. Ideoque, transitu sanguinis ex arteriis in venas aegrius expedito, in junioribus animalibus necessario accum a. lari debet in systemate arterioso. Cum Vero arteriae An experimental inquiry on se me paris of the animal structure ; Exp. I. to IO.

25쪽

DE HAEMORRHOIDE.

teriae perpetuam pressionem experiantur, et vitia quoque muscularem exerant, et dum distenduntur, nova apposita materia quotidie firmiores at-l que validiores evadant, donec tandem VCndrum firmitatem vel aequent, vel etiam superent: Tunc quidem plethora venosa, priori contraria, obtinet. Et inter hanc, atque illam, probe distinguendum est ; quoniam arteriosa in prima, Veno sa autem in provectiori aetate occurrit. Putat Illustris Cullenus, qui tantam lucem huic rei attulit, plethoram venosam circa trige sinum quintum aetatis annum incipere, postquam corpus ad ultimum tui incrementi fastigium jam pervenerit, finemque ulteriori incremento ponit, arteriarum perpetua compressione induratarum rigiditas adeo aucta, ut amplius distendi nequeant. Postquam homo aetatem jam memoratam impleverit, revera venae magis capaces factat, supra cutim prominent ; praecipue in viris, quorum solida ab exercitatione magis rigescunt. Arteriae vero

ultimo senio in substantiam cartilaginosam, vel

demum in Verum os, mutantur. Plurima vasa minora Occluduntur, sanguis tardius cor versus

redit, ejusque pulsationes rarae atque languidaee incunt, jam deficere humorem distendentem,

26쪽

uo DE HAEMORRHOIDE.

qui ad propria sua munera illud organum ciet. Aucta haec arteriarum densita8, atque minuta CR- pacitas faciunt, ut sanguis justo majori copia invenis sodalibus accumuletur ; imprimis vero in illis, quae valvulis carent, quae in partibus laxis

et parum renitentibus haerent, et quae denique vix pressioni patent. Omnes hae causae nunc recensitae, congestionem in vena porta, praecipue vero in ramis ejus inferioribus atque magis pendulis, inducere debent: Causisque localibus simul conspirantibus, haemorrhois certo certius imminet. Et, quamvis prima morbi sedes in solis venae portae ramis haCreat, tamen, ob crebras in- osculationes horum vasorum cum Vena hypoga- sirica seu haemorrhoidali externa, in hac quoque sanguis accumulabitur. Et tumores haemor-lioidales externi, qui raro sanguinem plorant, ex hac causa oriri videntur. Pondus sanguinis, per venae portae ramo8 redeunti S, ejus motum quoque retardat, et forsan hanC Ob causam congestiones in vasis haemorrhoidalibus frequentiusquam in capite occurrunt.-Cur haemorrhoides, in provecta aetate cessantes, eXcipit apoplexi at An primo tonum amittunt haec vasa quae primo evolvuntur atque perficiuntur, sic ut majorem sanguinis copiam recipiant, quam illorum

27쪽

DE HAEMORRHOIDE. et r

si capacitati naturali respondeat i Fatuitas atque memoriae imbecillitas, senectute prorsus confectis adeo familiares, dum caeterae corporis functionesi adhuc vigent, docent verisimilem saltem esse hanc opinionem. Quandoque, licet rarius, haemorrhois homines invadit antequam plethora venosa obtinet. In his quidem, a solis causis localibus originem ducere videtur; tales vero sunt nimia alvi siccitas, procidentia ani, ex utero gravido in vicinas partes pressio, obstructiones Viscerum abdominis, labes haereditaria ; vitae quoque genus, quo homines utuntur, ad promovendam in vasis haemorrhoidalibus congestionem multum conferre potest. Non multum abfuit quin crederent omnes illi qui Illustr. Statilii vestigia presserunt, hunc

fluxum tales effectus in viris edere, qualeS catamenta in foeminis ; et forsan hac opinione innixi asseruerunt, priores in hunc morbum magis proclives esse η. Cel. autem Cullenus, praxi luculentissima per plures annos versatus, assirmat, se contrarium, in his saltem regionibus, observasse. Et, si nobis fas sit opinionem nostram interponeres Iuncker. P. 69.

28쪽

DE HAEMORRHOIDE.

re, quando medicinae principes, de re quavis intanus certa discrepant, nos quoque in sententiam Cullenianam, quippe rationi magis contentaneam, discedere lubenter fatebimur. Foeminis enim contingunt solida minus valida

atque firma, nec adeo promoventur CXCretiones,

corporis Cxercitationibus, ideoque in nimiam plenitudinem magis proclives esse debent. Insuper, sanguinis venosi reditus saepe languet, ob vitam 1edentariam qua utuntur. Et alvi durities, qua

magis infestantur, justo majorem sanguinis copiam in vasas haemorrhoidalibus congerit. Denique, Vitae etiam munera, quibus a natura destinantur, illas huic morbo obnoxias reddunt. Dum enim uterum gerere incipiunt, ple thora plus minusve laborant, ob retentum suXum menstruum,

qui parvuli foetus nutritioni, Vel incremento, totus impendi nequit; quum vero, ultimis graviditatis temporibus, uterus insignem molem jam adeptus fuerit, venas Vicinas comprimit, et, liberum sanguinis reditum impediendo, congestiones baemorrhoidales efficit. Totiesque laudatus Cullenus notavit, primam hujus morbi invasionem in foeminis uterum gerentibus observari, et per-Faucas esse puerperas, quae multos liberos pro

29쪽

DE HAEMORRHOIDE. ag

er averint, quae ex hoc malo omnino immunes

evaserunt.

Peractis nunc omnibus hujusce morbi causis, nunc tractanda est tumorum qui sanguinem fundunt natura, et quaerendus quoque sanguinis effusi fons atque origo.

Ex priscis medicinae temporibus invaluit opimo, tumores haemorrhoidales nil aliud esse, nisi

varicosas ejusdem nominis venas ; ruptis auten1 his varicibus, vel faecum induratarum abrassione,

vel sanguinis congesti vi distendente, fluxum haemorrhoidalem sequi debuisse, ac sii solutae continuitatis tantum sequela atque effectus foret. Ut hanc sententiam stabiliret Ves alius, hominis sectionem refert, cui lien atque jecur mirum in modum induruerant, et qui sanguinis ex haemorrhoidibus fluxu, per intervalla laboraverat) in quo vena haemorrhoidalis interna, sub coli latestini fine, et tota recti longitudine, pollicis fere a diem aequaret. Nimiruar, haud satis facile erat sangumem per jecur ejusmodi transire, sicut monuit Morgagnu S, et, ob ingentem hujusce venae longitudinem, in hac, potius quam in aliis V iuris venis, acetimulari debui M. Clarissimus quoque Morgagnus, qui morborumas non minus quam feliciter investigavit,

30쪽

gavit, sequentia quoque habet η. M Quantum au.

tem eae venae se expandant in viro quodam ani-- madverti, bono corporis habitu, et ad plenum accedente, quem ex vulnere sub axilla mortuum Bononiae secui. Huic extremum intestinum, quod haemorrhoidibus obnoxium fuisse appare- bat, cum esset intus varicosiis venarum nodis in-ε aequale ; majorem ex his perattente inspiciens, miratus sum, cum ipso, qui non modico alioquin ε distendebatur sanguinis grumo, non nisi tenuissi- ma sanguifera vascula communicare, ut evidens esset, aliquam perexilem venam in eam fuisse amplitudinem dilatatam.' Gravi adeo auctoritate muniti, nobis quidem vitio verti non potest, si horum medicorum, jure celeberrimorum, opinio. ni assentiamur. Quamvis vero nobis persuasum sit, varicosas venarum ani distentiones, inter tumores haemorrhoidales recenseri debere, ex hisque varicibus,

modo jam dicto ruptis, sanguinem effundi; lubenter tamen fatebimur, sanguinis effusionem, in illam laxam telam cellulosam, intestini recti finem obsidentem, hisce tumoribus frequentius

occasionem Praebere.

Sanguis

Epist. 32. art. IO. ad finem.

SEARCH

MENU NAVIGATION