Collectio dissertationum medicarum Marburgensium

발행: 1794년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

meracis, et a meraco Vini spiritu omni busque sic dictis tincturis, aut essentiis spirituosis r coa ulum hoc rubrum minui sensim mole et mora temporis et in vase serosum liquidum augeri, quod antea in interstitiis coaguli interclusum latebat, per moram et quierem, magis sese attrahentibus molleculis rubris, ex hisce interstitiis exprimitur, dum illae ad se propius accedunt; huic solum parti proprium esse ruborem, serum et lympham nunquam rubescere, nisi

admixtione cruori S. Hunc eundem cruorem eXsiccatum in totum inflam

mabilem esse; unde plus phlogisti ipsi,

quam aliis humoribus inesse, discitur, discitur etiam, eo profundius illum rubescere, quo plus de hoc participet,

et e contra minus, quo minus in se continet de hoc principio colorante. Per novissima enim chemica experi menta, evictum est, majorem aut mi

norem ,

22쪽

norem, qui eorporibus inest, calorem, a majori aut minori partis phlogisticae, his immixtae copia pendere et alium

atque alium exsurgere colorem pro ratione c0mbinationis et modificationis hujus partis cum aliis atque aliis corporibus; eundem combustum et in cineres redactum ferreas relinquere particulas, quae a magnere attrahuntur, eaSque

particulas cruori proprias esse, non Perinde in sero aut lympha deprehendi, nisi quantitate adeo exigua, ut fere pro nulla possit haberi; demum cruOrum hunc esse partem omnium nostrorum humorum crassissimam simulque densitate ac pondere reliquas humores superare; ejus autem specificam gravitatem increscere, dum refrigeratur, Ut frigefactus cruor calente densior sit circiter et 1r Parte; eX quo compressiles sanguinis molleculas esse quidam male

voluerunt; cum id aliis etiam liquidis

23쪽

et ipsi per certa experimenta incompressiti aquae comune sit, ut frigore in

minus Volumen redeat, quando antea

calore fuit eXpansa. Ultimo et id notandum est, quod licet adeo in coagulum pronus sit cruor, sibi tamen relictum in aere tepido, dum putrescere incipit, resolvi ipsosque etiam crumos attenuari, et in liquamen flavescens aut viri descens, acre foetidum Veri, et denique in auras dissipari, remanente solum rufo aliquo pulVere, VaS incrustante, qualis etiam post exsiccationem suta per est. - Putredo ergo sanguinem in liquamen acre, rubrum tamen illud, quod sanguini inest, elementum modificare, destruere autem nequit hinc intelligimus, cur sanguis rutilus quidem, sed dis lutus sit in morbis putridis er malignis. Atque haec solummodo cruorem, seu rubram sanguinis portionem spectabant, nunc de ser'

24쪽

dicendum est, qnod rubro coagulo

circumnatat.

q. 9.Liquidum hoc iterum simplex non est, licet videatur, sed parte alia glutinosa; parte alia exigua mucida aut mucilaginosa constat; parte demum alia mere aquasse, quae gelatinosae materiae vehiculum praebet. Hanc aquosam sanguinis partem lympham vulgo

dixerunt, non certe accurate, cum

lympha vasorum lymphaticorum pariter, Ut serum, gelarinosiae naturae sit; aquosus autem sanguinis latex nil gelatinosi habeat, nisi illud aliunde admixtum sit. Non est ergo realis differen tia inter serum et lympham, nisi lympham pellucido et mere aqueo sanguinis latice sumere velis. Haec aqua plus, quam dimidiam seri partem eiu-cit,

25쪽

cit, neque illa simplex est, quod jam sapor docet ; salem in se continet solutum, non illum modo, quem in cibis assumimus, sed alium praeterea ab hoc distines una, qui amoniacalis narurae et humoribus animantum PropriUS est. -- Proprietates autem seri sanguinis hae sunt: primo: specifice gravius est aqua circiter ς Parre, rubra autem, fanguinis massa parte levius; secundo: viscidulum et gelatinosum est, eoque magis, quo minori aquae portione diluitur ; tertio: fluidum passim manet, dum rubra sanguinis portio in coagulum abit ; quartor albumini ovorum simile, calore ebullientis aquae, imo et minore gradu Is Thermometri Faren-heltiani in massam albam, scissilem,

coincrescir et coagulum tenacius format, quam ipse cruor. Non Vero torum coagulatur serum, sed id, quod in eo gelatinosum et albumini ovorum,

simile

26쪽

simile est. Quintor etiam ab affuso alcohole et spirituosis liquoribus coagulatur eo meliuS, quo recentius serum et spirituosus liquor meracior fuerit. Inde intelligimus cur ex abusu potuum spirituosorum adeo pertinaceS viscerum obstructiones oriuntur, saepe non jam solvendae medicamentis; sexto in calore leni; qualis corporis humani est; fluidum non solum manet, , sed etiam re-

lvitur magis et sibi relictum diutius

in eo calore putrescit, attenuata omni gelatina et acri reddita, nec jam amplius attenuanda. Augetur vero saepe visciditas seri saepe ita, ut etiam more cruoris protinus coaguletur, edipsum, dum sanguis e vena missus coit, atque tum cruor concretus, pellicula alba densa ac renace regitur, quae ex sero viscidiore nascitur et crustae pleuriticae nomine insignitur, quod a calore

nimium adaucto repeti posse videtur, hinc

27쪽

. -- 13

hinc sero viscidiore reddito. - Satis nunc de sero. f. Ιo. Superest, ut videamus, quid chemica analysis de sanguine eliciat, aut producat. - Si itaque sanguis recenter e Vena secta missus rotus non separata seroa parte, leni ignis gradu destillationi committitur, primo nil nisi aqua stillat, insipida, aliquo tamen odore imbuta, nidoloso. Haec aqua admodum copiosa, partes sanguinis torius aequar, imo et superat. Residua portio igne majori si urgeatur, fundit spiritum acrem alca- linum, ex ambusto oleo coloratum rufum et inerentem; sequitur sal volatiris alcatinus siccus, exigua quidem copia; eodemque fere tempore et denique post salem, elevatur oleum sanguinis rusum, sensim magis nigrescens,

28쪽

ac ultimo lentum, piceum, vi ignis ambustum et mutatum. Simul vi ignis expansus prorumpit aer elasticus, qui in sanguine antea fixus ac dis lutus latebat; his expulsis rema net carbo sanguinis, qui in aere aperto fatiscit in cineres. Ex his per aquam calidam elutriatis obtinetur eXigua quantitas salis marini et minor portio salis alcatini fixi. - Reliquus cinis, qui ab elutriatione superes: te reum sanguinis elementum constituit, cui particulae ferreae sanguinis immixtae sunt, quas magneS, cineri huic admotus attrahit. Plura adhuc in sanguine inVeniuntur, nimirum: alcati minerale, terra calcarea, et se- lenites phosphoreus j quae autem ad nostrum scopum non Pertinenta Sussicit, quod inde discamus sanguinem

ex aqua, oleo, terra, sale, aere, et

metallicia mplleculis compositum esse.

29쪽

Id quidem animadvertere oportet , principia haec, dum per vim ignis

ex mutuo consortio diffellantur, ali quam omnino mutationem subire,

neque prorsias talia elici, qualia sanguini infuerunt. Nam et sal alcatinus fixus ignis productum est et spiritus ac sal volatilis alcatinus fixus, et spiritus ac sal volatilis alcatinus partim Vi ignis quoque productus, partim ab acido suo, cum quo antea conjunctus fuerat, divulsius est et oleum quod acre piceum obtinetur et empyreumaticum utique blandum et aer, qui nunc elasticus prodit, fixarus ac distblutus infuit, et

denique ferreae particulae nunc demum combustione sanguinis metalliacam formam adeptae sunt. h. o.

Verum etsi mutata per ignem impotrantur haec principia, non ideo ra-

B men

30쪽

men eorum existentia dubia est. Nam salem inesse sanguini, vel sapor docet et i aliis encheirisibus, citra ignis violentiam immutatus, elici rest;

partim de natura salis comuniS, Partim medius amoniacalis, peculiaris naturae; et aeris praesentiam in sanguine perinde anilia pneumatica demonstrat, et denique putrefactio; et oleum in esse docet prompta exsiccari cruoris incensio, et martialium particularum praesentia, Pariterὶaliis eXperimentis chemicis evincitur.

Hactenus de iis satis stiperque differuim us, quae sanguini insunt fano. Me autem hic aliqua tutum finem propositi .mei 'transgressum fateor;

sed, qui considerat, me sermonem facturum de morbo, qui ad humores vitiosos pertinet, is etiam libenter concedet, me priusquam de statu

SEARCH

MENU NAVIGATION