장음표시 사용
11쪽
12 Disseriatio inauguraει medica.que autem modo seruilem sortem aliquis subiisset, eadem conditio in natos etiam propagabatur: eX quo apparet, quantopere seruile genus , quod FLORVS his. IILao. secundum genus hominum secute dixit, multiplicari debuerit, postquam semel inuentum eiusque magnae utilitates, quas liberis afferre possunt, cognitae fuerunt
Non possum quin paucis tantum admoneam, quam . facile fuerit honestissimo cuiuis viro seruitutis iugo submitti, a quo sese liberandi vise non omnibus aeque patuerunt. Certe legatos populi Romani, praetores cum suis fascibus, summorum ducum familias & liberos inseruitutem abreptos legimus ; quibus quidem tam iam hilibus non videntvrfacile defuisse, qui redimerent: sed& facile existimari potest, multis aliis honestis & ingenuis viris, quOrium facultates per se minores, bello autem penitus attritae erant, eandem semet in pristinam libertatem adserendi facultatem haud fuisse. Seorsim vero medici, in hanc calamitatem semel delati, vix inuenie hant expediendi sese ullos modos: omninoque disti lius inueniebant, quo magis felicia artis specimina edi- deranti Cognos A illud potest exemplo Democedis Crotoniensis, cuius insignem gloriam, artis operibus partam, sed& grauissimam seruitutem & non nisi praeclaro dolo tandem recuperatam libertatem , Copiose lineundeque describit HERC MOTUS Libri III cap Uosen Sed & illud facile cognoscitur unicum talem virum ad auari domini imperium debuisse pluribus seruis ad eandem artem instruendis & exercendis operam dare, quo
cariori pretio . vernas Misque suos Auendere posset,
12쪽
Deseruis me Di quum vix aliis maiuS , quam seruis medicis , statueretur pretium.
Si varias res publicas celebriores consideramuς, haud eandem ubique seru orum copiam inueniemus. Non vacat multis inter se collatis hanc rem ostendere: quare paucarum exempla sufficiant. Inter Graecos coleberrimae sunt Lacedaenaonia & Atheniensis. Illa quidem tota comparata erat, ut unicus .ciuium labor esset
militare: a quo si seriandum es et, nihil praeclarius otio existimabant , nihil homine dignius ; quod quidem
ullo testimonio hic adducendo comprobare supersedeo, quum nemo esse possit bonarum litterarum tam rudis, ut hoc non abunde norit. Quicquid igitur ad quotidianae vitae siue necessitatem siue commoditatem requiritur , id omne per seruos agebant: quippe omnino nullam artem aliam Lacedaemonius Ciuis callebat, quam hostem credere, feras persequi, & ius nigrum abligurire. Vnde factum est, ut ista respublica sub1nde maxima damna & dedecora astruis multis, paucis vero liberis, acceperit , notante ARISTOTELE cc. Sed Atheniensium ciuitas, MineruR alumna, contrario duc batur studio , ut liberorum Ciuium valeret numero insigni, illa autem multitudo victum & reliqua necessaria honesto labore, opificiis & artificiis potissimum, sibi quaereret, &ex ipsa republica emolumenta perci ret. De Atheniensium republica testis nobis amplissi, mus est PLUTARCHUS in Dione, quanto studio ad a tus colendas ciues deduxerit , maximeque cauerit na
13쪽
urbs impleretur seruili multitudine. Quum vero illi
qui victum quaerere mercenaria Opera & opificiis coguntur, haud omnes amplum censum possideant, ordinem tamen honorauit ciuitatiS iure : quumque quatuor in classes distributa respublica omnis esset, ultima complectebatur τους Θῆτας, Pauperiores, qui victum opificio, vel alia mercenaria opera, sibi quaerebant. His quidem ad magistratum gerendum accedere non licebat, nec militare extra patriam , quoniam id sumtuosum erat, cogebantur : sed ius vicere & ia λ σι α ιν in concionempuli verba facere, permisit, ut duobus istis modis ad vitam sustentandam iuuarentnr. .Puod etsi initio, inquit
PLUTARCHVS l. c. nussit,s momenti videbatur, tamen germagnum esse sto serius auar is , q-pleraeque controferse ad tu ices deferebantur. Nam quarum causarum inicia magi stratilus tribuit, Solon) earum concedebatur iis, quivellant, a mogi fraxibus ad Mices prouocatio. Conseratur,
. Vtriusque reipublicae in hac parte disserentiam iucunde intelligimus ex illo omnis bonae doctrinae promo condo PLUTARCHO. Et Lacedaemoniorum quidem conditionem publice prodidit Agesilaus, dux Graeci
exercitus aduersus Thebanos adducti. Nam quum socii. Causarentur Lacedaemoniorum ad hoc bellum miss rum paucitatem, Agesilaus, quo ostenderet Spartanorum militum multudinem, Vniuersos soCios inter se considere iussit, Lacedaemonios seorsim. inde praeconis voce primum figulos iussit, postea aerarios fabros surgere,
14쪽
gere , inde lignarios , tum aedificatores , reliquosque secundum omnia artificia. ita uniuersi fere socii, nemo Lacedaemoniorum, surrexit. Nullam enim iis artem quaeituarium addiscere aut tractare legibus permittitur,
in Ages . pag. silo. KII. In Pericle autem quando idem auctor P ponit, Cur magnUS hiC vir Athenas tot ornamentis , tam admirandis , exornauerit, atque tantas impensas eius causa fecerit, illam potissimum reddit rationem , quod voluerit omnes ciuiuna ordines locupletare, interque eos diuitias distribuere : quare maxime infimam ciuium Classem , τον βαναυσον , longi S &pretiosis operibus conficiendis occupatum reddidit. Nimirum, linquit 'a . I . materia eorum operum require batur lapis, ae S, ebur, aurum, ebenus, cupressus: deinde artifices, qui in ea elaborarent, materiam ac OPUS Conficerent, fabri, figuli, aerarii, lapicidae, infectores, guri
fabri, sculptores eboris, pictores, phrygioneS, tornato res: item qui materiam adueherent, in mari mercatoreS, nautae, gubernatores, in terra fabri carpentarii, ii, qui equos ad currus trahendos alunt, aurigae, restioneS, textOTCS, sutores. Viarum paratores, metallorum fossi, res. Sub unaqualibet artium , tamquam suo duce, erateXercitus suus hominum priuatorum, ac mercedi S Cau Ia operas locantium , tamquam instrumentum & co
Pus , quo arS suum opus perficeret. Ex quo quidem loco satis, Ut arbitror, elucet, ex quibus hominibus constiterit το Θητικον infima seu quarta classis ciuium Atheniensium, quos omnes Lacedaemonii ad seruilem conditionem detruseranti
15쪽
Venimus ad Romae priscae consideratiotiem, qualis illa fuerit in hac quidem parte, quae ad seruos spectat. Huius autem urbis originem primam ex latronibus, seruis fugitivis, desertoribus, & huius generis hominibus, qui ob mala facinora, aut aes alienum, ad asylum nouum perfugerant, fuisse conflatam, ne ipsi quidem sitimani scriptores legant, ut nec dissimulant, quod nullum honestum virum permovere potuerint, ut filiam sibi in ina trimonium traderet, quare virginum Sabinarum raptu opus erat, nisi genus omne suum vellent intercidere. In his quidem, quum post Romuli rata rex designaretur
Numa Pompilius, isque hominibus, qui, EUTROPIUteste Lib. I. c. a. consuetudine praeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur, leges moresque constitueret; videtur quidem rex optimus Martiam suorum indolem, Lacedaemoniis similem , ad mansuetum Mineruae Atticae genium voluisse insectere; sed idem, in hoc quidem, fatum eXpertus esse CUIn Lycurgo, quum is seminarum Lacaenarum mores bonis legibus Corrigere tentaret. Scilicet Romuli institutum fuerat, prodente DION. HALICARNASSEO antiqv. Rom. L. R. ne quis suorum
exerceret 8 νάυσους τεχνοις , festuiarias sma nuarias artes, sed tractandas eaS δουλοις επέδωκε, seruis
peregrinis tr MitHOC erat prorsusLacedaemonium. Sed Numa regno admotus, PLUTARCHO teste, pag. M
16쪽
De servis m, Mis. 37oere. Id ut impetraret, instituit collegia & corpora artimem, & opificum, & eorum unicuique generi suos peculiares Conuentus & religiones praescripsit, eodem iterum teste PLUTARCHO qui nominibus suis recenset aliqua tunc iam instituta collegia. Atque hunc totum locum doctissime illustratum ab lil. HEINECCIO in dissertatione iue collagris es corporism opificum cum fructu relegere iuvabit. 'β. Villh . Constituit itaque Numa collegia. S ciues ad in dustriam & honestum laborem vocare aggressus est: sed quam parum durauerit illius instituti fructius, sequentium temporum historia addocet: quum, teste DION HALICARNASS. antiq. Rom. lib. II. pag. . satiS longo tempore Romanos puduerit talium operum , ita ut e indigenis nemo animum eo adpulerit. Quin succei rNumae, Tullus Hostilius, contrariam in partem Omnia Vertit, & omnem rempublieam militarem reddidit Non vacat rem clarissime descriptam ab ili. HUNEC-Clo repetere: sussciat dixisse . post irritos Servii Tullii conatus , vltimum tandem Romanorum regem Tarquinium collegia omnino sustulisse , atque ab illo tempore iacuisse, donec plebs, oppressionum a patriciis pertaesa, tribunos sibi dari impetrauit, tandemque ius etiam honorum & sacerdotiorum senatui extorquere coepit. Deinceps restituta collegia fuerunt, iisque , qui adscripti illis erant, suifragii etiam ius fuit permissum, ut, indignantibus quidem patriciis, omnium ab uniuerso populo Romano sanciendorusa oc constituend0rum Participes fuerint.
17쪽
is Disnain i Muguresis meia a j. X. Neque tamen haec res es cere valuit, Vt non seruorum incredibilis multitudo Romae superesset, quum nobilissimus quisque ac opulentissimus Romanorum diuitiarum praecipuam partem illam existimaret, habere rei domesticae animata instrου menta quam plurima. Rem hane docet nos PLUTI RCHVS in M. Cr se p.J J J cuius quum diuitias incredibiles eXposuisset, haec addit: Iuum autem permultum argeuri, prandiaque pretiosissima,pos,
deret, inque iis operarios quamplurimos haberet; haec tamen omnia parat ducenaea exsimari abebant, cum mancipiorum ejus pretio collata : tot dis talesque seruos habebat anagnosas, scriprores, argentarios, Eispensatores, structores, quibus ipse δε-cendis iasistiendisque praeerax. Sed sorte unus st4. Crassus
stolide ostentandis diuitiis modum nesciuit ponere. Absit hoc credere de Romanorum omnium catissimo S attentissimo rei parandae & conseruandae magistro, quem M. TVL. CICERO ofio Iuυ. turpis lucri causa in foro saltaturum fuisse asserit: tantum abest ut prodigalitatis vel suspicio in bonum virum cadat. Porro itaque doceat PLUTARCHUS, cui usui Crassus tot
mancipia habuerit. Maiorem, inquit, diuitiarum partem ex igne bella confecit. Forte igitur alchemiam exercuit, ciniflonibusQue multis indiguit, aut mineram arenariam Becheri, multo ministerio indigentem , coluit λ . Audies rem : quo enim rempore S a Urbem lesio cepit, tumetuendendi Crassus accipiendique nullum snem fecit. Praeterea iacendia iam dumesticum malum per Urbem grassari cernens, sae cis multa nimio sondere V contignationum multitudine cremere, atque in se res ere, cocmtis ultra quingentos simis,
18쪽
tus O incerti rerum euentus mouebant, vili pretio redemit, eaque ratione magnam urbis Romae partem suam fecit.
Ergo vere Periclesiuit M. Crassus, qui Romam ex cineribus suis resuscitauit, & diuitias mas distribuit. Ιinmo vero nihil minus dixeris. Pericles toti Athen rum urbi proderat publicam pecuniam aedificiis splendidis & sumtuosis impendens, quae per ciueS Curabat eX- citari & perfici: M. Crassus mancipia suψ sere emta oporibus his adhibebat perficiendis, iniquo tempore & dubio, ut felicioribus temporibus eadem aedificia, quanto
maximo posset pretio , venderet, suamqUe crumenam plurimo lucro impleret. Ceterum ab aedificandi studio tantum abhorrebat, ut in suam gratiam atque usum, quum tot fabros possideret, non nisi unicam donatim exstrueret, prudenter ratus, aedificandi studio laborantium vires, nullo aduersaria, a seipsis comminui. Vidimus in uno Romano, quales, paucissimis sorte exceptis, in seruos fuerint, quantopero illis inhiaverint, quantoque suo emolumento, rei autem publicae detrimento, illorum opera usi fuerint. Sed nondum discedere hinc libet, donec alia simus intuiti, iiivenerimuSque rationem Veram, cur apud Rot nanos senatorius re equester ordo opificum collegiis semper aduersatus sit, resque uaS Ο-mnes per seruos administrare maluerit, quam liberorum ti ministerio. Scilicet penes se s0los esse neruum rerum regendarum, diuitias, Cupiebant, omninoque Cauendum sibi existimabant, ne quid in alios ciuium om
19쪽
ro Dissertatio oraginalis meaea dines flueret, nisi se distribuentibus, ut fauorem ac gratiani plebis, ii iii magistratuum petitionibus eo opus eLset. sibi redimerent. Quo itaque magis indigentes plebeii essent, eo facilius redimi ipsorum fauor, quo minus egerent, eo maiori largitione demerendam plebem,facile intelligebant. Atque haec potissima fuit ratio , cur patricius Romanorum ordo numquana collegiisi lauit,dc, quum impediri amplius non possent, ad nullam reni adhibuerint liberum ciuem , quam quidem per seruos possent eificere. Non enim minor solum qit impensa in eruum quam si liber homo remunerandus est : verum etiam exactio facilior est, & in illos, qui aliquid interuertunt aut male administrant, promtior animad-
id uero quanti suerit emolumenti Romanis equitibus, vel unico aestimemus exemplo publicanorum, quo ordine, CICERONE pro itiam c. teste, sos equitum
Romahorum, ornamentum ciuitatis, si amentum reipublicae continebatur. Horum societates erant, quae
reditus publicos populi Romani in certa quadam prouincia, a censoribus, quibus haec citra a magistratu pe inisse erat, in publico foro, ad hastam conducebant in proximos quinque annos hatererat horum nullum vectigal, quod pensitandum erat, omittere: quumque id ex tribus potissmum proueniret, agris scilicet decumas tribuentibus, pascuis, unde script ira proueniebat . &rerum venalium importatione ac exportatione, quorum
nomine portorium tuebatur facile colligitur quantas similias publicani habere debit int in amplissimis
20쪽
Deseruis meae Vac locupletibus prouinciiS, Per saltus, agros, Portus a
que custodias dispersas, quae inuigilarent, ne quid elabi posset. Non dissimulat hoc CICERO-uge Manico. VI. & res ipsa per se patet. Iam si tot locis res per liberos homines procuranda fuisset, quantum non decessisset mancipibus, quod mercedis loco his erat tri- ..endum : ne dicam quanto minori negotio emung tur seruus, si sorte quicquam interuertat, quam liber homo & Romanus eluis. Nihil itaque mirum, quod Romani seruos quam plurimos habere, in magnam felicitatis partem reposuerint.
Enimuero hae rationes seruos quam plurimos habendi, etsi nec reipublicae vere utiles fuerunt nec hon stati forte per omnia satis responderunt, excusari tamen posse videntur. Sed accesserunt aliae prorsus inhum nae & iniustae , velut sunt illae, quae utriusque sexus homines aere emtos impuris libidinibus tradebant, aut homines nullo flagitio pollutos gladiatorio ludo nolud hant, vi miseram artem ibi edocti, caede mutua cruentum spectaculum sanguinariis Romanis praeberent. Quae res fere interitum Romano imperio attulisset b ello Spa iacio: quemadmodum paulo ante bellum seruile, in Sicilia exortum,Romanos erroris sui in seruitiis cumulandis arguerat, multorumque millium ciuium strage conuicerat. Sed haec ex historiis abunde obuia mittimus, nec ipsa haec hactemis allaturi, nisi opus visum fuisset nostratiunt aliquos, qui antiquos austores parui ai ve sint, aliis nimium occupati laboribus, de antiquis rebus
