Excursio in antiquitates ad Servi medici apud graecos et romanos conditionem eruendam

발행: 1733년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3r Dissertatio inauguralis medica

palam constabit: neque minus ex GALENi is sinati inenda libris , quos Romae degens scripsit, intelligitur.

Huius diaetae intuitu vix non in omnibus, mDdo non valde egenorum, domibus, erant, quae ad balnea & inunctiones bivi & excercitationes, commoda & apta

essent domicilia: quin nec in villis talia desiderabantur, ut inter rei rusticae scriptores COLI MEI LR tib Loo. es docet, Omnium autem clarissiane hoc apparebit PLLNIUM legenti, qui lib. II. insi II. & lib. ML ep. K. villas suas describens gymnasi , quod in illis fuit, omnes partes, balnei cellam frigidariam , baptisteria, unctuarium hypocauston, propnigeum, piscinaS natatorias, apodyterium, sphaeristerium, aliaque huc pertinentia,

accurate Lnarrat.

Atque hic erat Rhodus illa, qua plerumque saltan dum erat seruo medico, qui dominum , quem prius exercitationibus delassauerat, hic excipiebat, fricabat.

lauabat, Ungebat, Vnde ἀλῶπται reoctores, & composito vocabulo is ραλῶπται , reoctores meici, appellabantur. Hi erant, qui των Γ γω ν, gymnasii praefectorum, medicorum clinicorum, perio leutarum, aut nouae ab Herodico inuentae mediciniae gymnasticae professbrum, mediastini fuerant, ipsisque iubentibus di praemonstrantibus habitum aliquein in vilissima artis particula adepti, aut a talibus instituti, pretio deinde magno venditi exant. Hi vero, pro eo ac multa erant in hoc negoti feorsim .obeunda, in magnis Vtique familiis, varii erant, ut balneatores, forngcatorvs , qui ignem in fornacibus

ni bast, capsarii, Mi Veijium curam in apodyterio

32쪽

Resertus me D. gerebant, fricatores, qui frictiones ex arte peragebant. dropacistae & alipilarii, qui pilis euellendis operam dabant, tonsores, qui capillos di barbam radebant, tractatores , qui articulationes membrorum molliter trahebant & ducebant. Erantque huius generis seruitia prosequiori sexu etiam feminina. ut tonstrices, tractatrices, picatrices, paratillariae: insuper etiam ornatrices Sc coinptrices recensentur. Et non solum in priuatorum domibus hos reperimus, verum etiam in publicis balii is & thermis: quem morem hodieque inter Turcos obtinere ex itinerum descriptionibus facile intelligere ibcet. Cons D. D. DAN. CLERICI his . medio. para

III. lib. I cap. a

His accesserunt deinde, ex Aegyptiorum quantum colligere licet , instituto , qui particularium quorundam

morborum ac membroruin laborantiuini curam pollic bantur. vi ocularii, dentium medici, auricularii: quorum aliquos insignes diuiti,s adeptios legimus, ut liber. tatem stupendo pretio potuerint redimere. Et oculariorum quidem medicorum crebram mentionem, vix tamen aliorum, quam seruorum, in monumentis Romanorum inuenimus: quorum necessitas maior erat, quo

frequentius in suis regionibus lippitudine seu pituita o culorum tuborabant, quod inde facile colligitur, quia vix de alio morbo curri maiori cura praecepit CORNCELSUS lib. m. cas. UVII. cap. 7. cui si addamus AETIUM VIII. 93. PAVLVM AEGINETAM M. VI, s. fere, vix satis mirari possum us mali grauitatem , quod

33쪽

Dissertatio inauguralis medica. medentes ad diras illas curationes, hypospathismum, periscvphismum & angiologiam deduxit: aegrotis autem persuasit ut se carnificinis istis subiicere non vererentur, unde, si res ex voto omnino successisset, non poterant

non foedae crebraeque cicatrices remanere.

Qualibus praeceptoribus serui hi medici usi sue rint, magna ex parte iam diximus. Enimuero quum Caesari, adhuc priuato; facile fuerit seruis ad gladiatu

ram sere comparatis praeceptores inuenire equites Romanos, immo senatores armorum peritos: quid in rum si potentiores Romani ex medicis Graecis inuenerunt, qui vel gratiam demerituri, vel pretio adducti, seruos ipsorum docerent artem; ex illis sciIicet, de quubus poeta dixit:

Graeculus esuriens in cretam, iusseris, Uit.

Deplprauit hanc calamitatem optimus GALENVS

meth. med. libr. I. cap. L CuiuS OrationiS grauissimae partem huc adferre non piget : Non qui melius artem casset, sed qui adulari aptius nouit, apud isos magnates Romae magis in pretio e s. Huic omnia plana peruiaque Et, huic aelum fores patent , hic breui efficitur inues , plurimumque Hres 2 huic aescipula multi a cubiculis, vii iam fuerint emoleti, traduntur. Puod Ira alm iste intelligens, nonsolam retera Romae diuitibus assentabatur, sed etiam artem sex mensibus traditurumse professus, quam plurimos ascipulos facile comparauit. En praeCeptorem seruorum medicorum, qui non particulam artis docere pollicebatur, sed integram artem , non amplius longam, qualem veteres tradiderant, sed curtam magis & mutilam, quam breuem

34쪽

De seruis mescis. ueni, earn tamen, in qua audacia, garrulitas, & seruilibus ingeniis cognata assentatio, beneuolentiam & opinionem comparare & conseruare apta , mutili mancique monstri turpitudinem inuolutura & obtectura esseti

Stitimus hactenus seruum medicum apud Graecos

ortum, Romamque tranStatum : omninoque nihil estauimus aut dissimulauimus, quod inuenire quidem licuit, ex quo possit horum hominum conditio clare per- spiei. Nihil nunc superest, nisi illud, ut quaeramus, fieri ne possit ut ullus homo, qui ratione recte utitur, aliquid toti medicorum ordini contumeliosum hinc eruat, quod Graeci primum aliqua, quae in arte viliora sunt. per ministros suos peregerunt, quumque liberi homines non semper suppeterent, seruis etiam ad talia institutis usi fuerint; qui qualicunque demum modo ad Romanos desati, in hac gente, seruitiorum multitudine semper gauisa, luxuriaeque magis etiam quam Graeci dedita, utpote diuitiis maioribus abundante, mirum in

modum aucti multiplicatique sunt. Si nihil homini vel ordini imputari debet, quod sua culpa non accidit, aut quod impedire in potestate ipsius non fuit situm

certe priscis medicis, qui in Graecia & Romae vixerunt ab omni seruitute liberi, exprobrari non potest, quod alii a medicina nomen gerentes seruili conditione fuerunt. Gis sanae mentis omnibus Romanorum senatoribus & equitibus obiiciet, quod aliqui seruiles operas praestiterunt, lanistarum munia suscipientes, alii ape tam ac consessam seruitutem subierunt, gladiatoribus semet immiscentes Θ quis causarum patronos ob Q.CME a Peni

35쪽

D emtis i aguralis mediωpeni seruitutem lacesset 3 quis seruilem conditionem Pro regum vel somniando declarabit, quoniam Hispanuam citeriorem omnem unicus seruus Caesaris dispen

Quum de Graecia. tam certiam . sit, quod . medici comditionis ingenuae fuerint, ut vix illoruim , qui ob seruos medicos Romanos tantopere declamauerunt , quis quam de Graecis tale quid suspicatus videatur: osten- dendum nunc superest , quod Roma quidem seruos medicos habuerit, sed mon omnes propterea medici, qui Romae quondam vixerunt, serui fuerint . Tanto que magis videtur necessarium in hanc rem cum aliqua aeura . inquirere, quum non solum vulgares quidam aransscriptores & rhapsodi hoc asseruerint, verum ebiam doctissimi viri ad hoc saxum impegerint, persua- sunt habentes ante Caesarum tempora Romae medicum non fuisse qui non seruus aut libertus, vel peregrinus fuerit. mod autem ad quaestionem de peregrinis pertinet, videri illa quidem posset a nostro scopo aliena: sed quum peregrinus opponatur Ciuium iura adepto, minime negligenda haec res videtur, quuin Ostensurum me sperem ante Caesarum tempora Romae fuisse medi cos ciuitatis iure gaudentes.

. Non Capit hiC locus ea, quae disputari scient de ciuitate Romana; ix duobus maXime summis capit,bus constat iure scilicet Quiritium & iure ciuitatis ἐξικὴν diem : de quo plura cupientem remittimus ad Id HEI NECCII Rom. digenae ita. I. I. XXII seqq.

Nobis

36쪽

simis messicis.

37Nobis hoc nunc lassicit, quod peregrinus Romae habitus non fuerit, qui iure iniritium gauderet, sed ciuis: etsi non omnibus ille fruebatur priuilegiis, quae ad ius publicum Romanorum pertinent. Iam manisestum estante Ca sarum tempora Archagathum Lysaniae filium qui A. V. DXXXV. Romam a Peloponneso venit, ius Quiritium , dante populo . accepisse, quod CASSIVS HEMINA apud PLINIUM LM MIX. i. diserte scribit.

En igitur medicum Romae ante Caesarum tempora, non peregrinum, sed ciuem. Iam mihi audio obieetai tes, unam hirundinem ver non facere. Concedo; proptereaque plures fuisse il lico ostendam argumentis, xt spero, idoneis. φ

Confido autem mihi datum ab omnibus iri, quod lex Aquilia si ex antiquis, longe certe ante Caesarum tempora lata & obseruata a Romanis: dc quod ea non1cripta sit nisi ciuibus. Iam vero illa lege cautum erat,s medicus, qui se m ruum secuit , dereliquerit curationem eius , T ob id mortuus fuerit sereses, culpae .reas eris. I stit. V, init. I. ibidem quoque actio datur in medicum , qui per imperitum tam medicamentorum Vsium, quam instrumentorum sinistram applicationena, seruum occiderit: ut & π. Iib. IX sit. a. nax ex VLPIANO obstetrix, quae medicamentum dederit, unde mulier perierit, eadem lege teneri dicitur. Manifestum quidem est in lierem hic poni pro aneuti, quemadmodum alibi in e dem materia homo pro seruo positus inuenitur. Sed hoc quidem parum refert: illud maximi momenti est. quod hic sermo non esse possit de seruis m*dicis, .aut E 3

37쪽

Dissertatis inauguriali medica de obstetrice serua , sed de medico libero, & obstetrsce libera. Nimis igitur praecipitanter scripsit Var CL.

quod apud veteres Iuris peritque in morum familiis medicos iamper recenseri animaduerterit, neque credo Iuris ciuilis Profestarem Regium , quem tamquam virum summa modestia parique eruditione laudat, in hoc auctorem

ipsi fuisse. β. XXX.

Scilicet idem accidit medicinam vel integram, vel aliquam eius partςm , siue nobiliorem siue ignobiliorem, Romae exercentibus liberis hominibus, quod alias artes vitae utiles professis, δc in collegia certa descriptis: quos quidem satis magno numero adfuisse in illa urbe indubium est, ea tamen conditione, ut nemo impedire posset, si quis domi suae seruos hahete vellet, per quos eadem essiceret, quae illarum artium liberi professores & ciues essiciebant illis, quorum fortunae non permittebant amplas seruorum familias alere. Quamquam vero nominibus suis multos tales enarrare non licet: quoniam Romanorum striptorum, quae ad nos peruenerunt, monumenta medicarum rerum non nisi obiter meminerunt , nulla tamen est ratio dubitandi,

quin ante Caesarum tempora liberi medici multi, sed serui medici plures Romae fuerint, aeque ac sub Caesaribus, ubi medicorum conditio splendide honorata fuit , seruorum tamen medicorum insignis copia permansit.

g. XXXI. Quoniam quum supra g. XXVlli. seruarum medicarum mentionem faceremui, Obstetrices omisimus: nunc

38쪽

De seruis medicis.

vero contendimus obstetrices Romae liberas ac ciues fidisse una cum obstetri Cibus seruis : pauca de illis hic addere, antequam longius prouehamur, liceat. Obstetrices seruilis conditionis fuisse apud Romanos clare elucet ex lib. Od. Commuu. de legat O . ubi de seruo- .rum & ancillarum pretiis agitur, & obstetrices diserto nomine leguntu p. Enimuero PLINIVS lib. XXVII es. quando obstetricum nobilitatem Iaudat, vix cuiquam videbitur seruas illas obstetrices nobilitatis elogio notare: is stillicet, quo nemo sorte acrius seruos insectatus est. Si quid coniecturis dare licet, crediderim fuisse iam tunc aliquas in obstetricio negotio prae ceteris, CommendataSti simam ac gloriam adeptas, quae non nisi nobilissimis feminis opera & consilio aderant, reliquis, quae inferioris essent sortis, per seruas, aut discipulas liberas

succurrerent.

g. XXXII

Atque illum hominum liberorum & seruorum in

Romana rep. simultaneam commixtionem , ut pleraS-que res, quas alibi agitabant liberi, alibi serui agitarent, non solum in urbe licet ostendere, verum ellam rus ingressi eandem deprehendimus. Sic nihil magis solemne Romanis nobilibus erat , quam agros suos colendos seruis permittere : proinde tamen perpetuum &hoc non fuisse M. VARRO de re rus. cap. d0Cet :6-es, inquit, agri coluntur hominibus seruis, aut liberis, aut e trisque. Longum esset addere hic quae de liberis hominibus mercede conducendis, ut res maioreS, Uindemias & fhenicisia administrent, copiose ibi disserit. Atque idem grauissimus auctor ostendit quibus villis

39쪽

ni penatis inauguralis meccavillis utilius sit ad certos & necessarios usus potius hahere anniuersarios vicinos, quibus imperent, medicos, fullones, fabros, quam in villa ipsa alere artifices seruos, a quibus fructu ni illuni exspectent. Quo loco clare cognoscitur adeo non defuisse medicos liberos, ante Caesarunt tempora, ut & in oppidis & vicis Italiae fuerint, quorum opera uti postent per agros sparsi ru stici. Erunt fortasse, qui hoc loco existiment intelligendos esse seruos medicos, quia adiicitur, quibus imperent ς quam vero aduersus scopum auctoris sic talis

sensus, non facilius cognoscitur, quam si ipse locus integer legatur. Multum iam disputatum eit de vi verbi imperare , quod a vetustis auctoribus saepe in illum sensum ponitur, quando aegrotus medici opem sibi exposcit, iterumque de medicis, aegroto quid faciendum sit praecipientibus lapissime adhibetur: de quo plura cupientes adeant D. D. VINCR I amoenit. philoroi med. p.

6. XXXIII.

Et sane miraculo proximum haberi deberet, si Roma medici tuibus , etiamsi strictissima acceptione non omnino ingenuis, plena non fuisset reddita ante Caesarum tempora, quum S lucrandi in amplissima & locupletissima urbe esset copiosissima occasio; quod medicos facile allicit; & luxuria longe lateque dominarditur, quae sustentat & liberalissime nutrit plurimos ;ad illud usque tempus ciuitas Romana infinitis Graecis data esset, ut ex pro Arclia intelligi potest, facileque probari copiose posset, si hic locus permitteret amplius excurrere, aut potius temporis iniqua breuitas

40쪽

Deseruis mearis. Iustas de finienda hac excursione non admoneret. Enimuero parum referre eXistimo medicorum res& negotia , siue quis obstinate contendat paucos ante Caesares fuisse medicos Romae honoratos, siue plurimos fuisse concedatu quum tingentibus etiam inuidis constet. primum qui obgarchiam Romae vitiosam in ordinem redegit, iniustam medicinae oppressionem respexi e & medicos ciuitate donasse: eius autem gloriosissimum si cessorem Octauium AUGUSTUM adeo non pinnituisse honorati ordinis, ut porro maxima in ipsum decora

conferret, quae inde ab eo tempore non solum Romani imperii tutelaria numina nobis conservarunt & auxerunt; verum etiam omnes cultioris orbis Reges ac Prin cipes confirmarunt &i summa Clementia conseruant.

Quo magis medici omni pietate, industria ct obsequio

venerantur dignitatis suae sontem, summisque mona chis & rerum dominis vitam, immunitatem a doloristbus & molestiis , incolumitatemque a summo rerum humanarum arbitro expetunt, quantumquς in artis

potestate situm est, eo studios me conferunt, ut iis amplissime inserviant, a quibus ad amplissimam dignitatem fuerunt euecti.

Unicum addendum videtur, quod serui medici Romae non deserint posci illum honorem ab Octauio Caesare in medicos collatum, sed ad ultima usque Romani imperii tempora manserint: certo sane & indubio argumento, quod Romanis medicus & seruus medicus non fuerint idem valentia nomina: & quod valde imperiti rerum priscarum sint, qui haec duo interse disiunctis-F sma

SEARCH

MENU NAVIGATION