Sacrae imaginis deiparae Virginis, prope Montem Regalem in subalpinis miraculis coruscantis historia. Authore domno Philippo a Sancto Ioanne Baptista, Astensi & monacho cisterciensi congregationis Fuliensis

발행: 1622년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

DESCRIPTIO

LUCI ET SACRAE

Imaginis. CAPUT L

VLTIFARIAM multisq; modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, ill f Virginis, quae aliquando filium suum desideratum cuncti. gentibus erat paritura,dignitatem ac merita ex ponendo,quanto in pretio apud se esset futura haud dubie significauit. Multifariam praeterea,multisque modis innovans identidem signa,& immutans mirabilia in eorum gratiam, qui dulcissimum Mariς nomen inuocarent, ad Uenerationem quarundam illius imaginum, quibus antea nullus honos habebatur, circumjacentesprouincias ac remotiores etiam quandoque excivit nouissime tamen diebus istis hoc ipsum praestitit, tanto cum populorum concursu, tanto cum gratiarum ac miraculorum numero, tanta denique orbis terrarum admiratione, apud eum locum,

qui Beata Virgo de vico seu de Mondoui vulgo dicitur squam urbem montem regalem latine appellant ut nulli dubium esse possit quin eam imaginem Voluerit maxima religione coli, quam ad tam miraudenda delegit, & quin operaepretium sit facturus,

13쪽

L HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR

qui tantae rei memoriam posteritati mandarit. E enim ut dixit Angelus ad Thobiam ὶ Sacramen. tum Regis abscondere bonum est: opera autem Dei reuelare ρο confiteri honorificum elLHoc praesertim tempore quo abundante iniquitate refriguit charitas: &ruo deficientibus Sanctis diminutae sunt Veritates alijs hominum: tot prouinctis adhaeresim delapsis,& venerationem sacrarum Imaginum, Sanctoru inuocationem, Litanias. seu publicas supplicationes, peregrinationes ad celebriora templa,caeterasque ecclesiasticas traditiones improbantibus. Quamobrem etsi lateant diuina misteria, nec facile iuxta sapientis dicitam, quisquam hominum scire possit consilium Dei: Tamen ex illius prouidentia. n Ecclesia protegenda , 5 in haeresum zizanijs euellendis, possumus intelligere hoc propensioris fuisse consilij,ut is potis-sunum locus deligeretur, qui ab omni huiuscemodi errore cum sit immunis, eo quo decet cultu posset a phs frequentari cumque idem sit j is regionibus finiti, mus, quae haeresibus subjacet, propinquitas ipsa omnem Sectarijs ignorantiae vel minus certae fidei, demeret excusationem. Sita namque est urbs Montis-

. regalis in ea I taliae parte, quae vulgo pedemontium dicitur: si haec vox latiori tuo significatu usurpetur,

ut fgnificet scilicet quidquid loci intra Italiam Allobrogum Duci parci. Extrema utique pars Galliae Cisalpinae occiduis subjecta Alpibus, qua Galliarum Regis, qua Allobrogum Ducis, qua Helveticarum Ciuitatum regimini parentibus, ac Caluini Ualdensium & Zuinglij erroribus imbutis. CAETERvM Urbs ipsa Montis- regalis ad meridiem ipsum Pedemontium claudit, utpote ad Apon

14쪽

ninum,ac maritimam Liguriam pertinens: nam quae Latinis est mediterranea Liguria, quaeque hodie vulgari sermoneLanga dicitur,corrupta scilicet Liguri antiqua voce,ad Orientem aestiualem eidem urbi adiacet, qua parte Tanagro fluuio eius fines alluuntur. Cum ea demum loca in mediterranea Liguria recenseantur, qua Ultra Tanagrum sunt. Quamquam, si Ptolomaeo credatur, plurima alia illi essent adscribe- da, ollae inter Tanagrumi adumque media regione conlistunt,ut Asta colonu, ιba, Eompcia, Potentia celebris olim urbs,nunc castri nomen Vix retinens;&haec de qua loquimur Mons regalis, Urbs si non aedificijs, nec antiquitate, nec agri ubertate; clementia tamen coeli,ingeniorum feracitate,& incolarum frequentia nulli in Subalpinis secundasuper triginta incolarum millia in ea censentur. Cives insignes protulit, quos ad summos honores alios I uri rudentia, alios in rebus gerendis solertia,alios ars militaris euexit. Episcopos illustrissimos habuit,& in eis Cardin, lem Alexandrinum, qui Pontificiam Sedem adeptus, Pij quinti nomen adscivit. Verum haud ante annum I 38 .a Virginis partuCiuitatis nomine,seu Episcopali dignitate ins gnita fuit Vrbani sexti c5 cessione, cum antea Astensi Episcopo pareret. Agri pars quaedam fertilis, videlicet quae ima est & plana, ac reliquo Pe- demontio cohaerens quae ad meridiem versa, si propinquiora urbis excipias quae ita sunt vinetis consita,ut ab vitibus ipsi Urbi,ac Monti nomen famam esse non falsa coniectura affirmari possit) ea omnis frigida & aspera plaga est, castanetis duntaxat apta. AEdificiis nequaquam inter se cohaeret, sed vicatim habitatur in quatuor aut quinque partes haud continem

15쪽

tes diuisa, quarum Praecipua Monti, qui montis no. mea Vibi dedit insidet, & Platea dicitur reliquae ad radices sitae eiusdem montis , qui in playitiem desinit& flumine Elle alluitur, qui ex Apennino fluens, qua parte ab Alpibus iam est disterminatus,in Tanagrum

amnem ingreditur.

Una duntaxat ipsius urbis pars caeteris remotior in protenso sita colle Vicus proprie diciturun tres deipla minores Vicos diuisa, ita ut eius aedificia 4ui genticircueudomin Maac dimidij circi speciem m. serann Huic oppido medio, qua Ianuenus decurrit via , imminebat patrum memoria arx munitissima sed e cogo fulmine icta,&a fundamentis diruta,haua ha muliopostquam a Gallis extructa fuerat ad haec tuenda loca, quo Carolo secundo Sabaudiae Duci, quod Carolo quinto Imperatori studeret, armis

eripuerant. cuius rei mentionem fecimus , quia ea una ratio affertur ab propioribus aetate memoriae rerum,cur ea columna leu pila aedificata fuerit, pictaue Imago de qua agere instituimus. Consentiens si qu, dem est apud eos fama, dum cura Caroli Dr ij Gallorum praefecti ea arx aedificaretur, multas constructas fuisse fornaces, quae laterum materiam assatim praeberent operi perliciundo in ea valle, quae meridiem versus ei tumulo subjacet.in quo situs est Uicus

medius. Opificum quidam dia lateribus conficiendis incumberet, ac non semel fornaci igne admotos omnis conatus & impensa in irritum cederet, lateribus minime ad votum excoctis, vel non satis cohaerentibus, desponderat animum, cum ad eum accedens puella ipsius opificis filia retulit, visam abscinulierem pulchriorem, augustioremque , quam ipse

16쪽

fert humanus habitus, dicentem laterra, ut cupereteoctum iri, si ipse pater aedificaturum se pilam voveret, in qua beatae Virginis Imaginem depingi curaret fidem adhibet pater, votum concipit, statimque voti compos essicitur, lateribus in posterum ad votum excoliis, ex quibus, ut voto se exolueret, pilam quantocius more quodam Gentis construendam ac pingendam curauit.inter caetera si quidem Christia. nae pietatis ac deuotionis erga BeatamUirginem minnumenta , quae in subalpinis visuntur, illud minime est cotemnendum, quod ad viatorum seu agrestium, pietatem excitandam, in publicis viis, & in compitis ferme plurima extant Sacella,plurimae item pilae beatae Virgini in primis dicatae, eiusdemque ac aliorum Sanctorum, pro vario aedificantium studio,Imaginibus exornatae. Hunc igitur in morem perque hane occasione extructa pictaq; pila, quae tot deinde gratijs ac portentis fuit celebrata, vulgo ferturi quae res quoniam litterarum monimentis non est tradita,nec pro certo assirmata,m a optet ne sit nec pro vana omissa. Quamquam vi nde dignior haec fama sit,non parum momenti asserat, quod dum fornacibus, in usum nouae Ecclesiae locus quaereretur,4e egesta humo haud procul ab ipsa pila veteres fornaces lateribus plenae sunt inuentae, M in una earum membrana scripta, quae licet vetustate & situ ita esset obliterata, ut legi minime potuerit,ea tamen Omnium coniectinra fuit, ut in illa occasionem eius Imaginis pingendae crederent conscriptam. nec abhorret a caetera fide.

quod ea Imago a gratiarum collatione sumpseritini tium, quae tot dein e gratii. coruscaud. Idonaeos. εetiamauthores habeo, ipsam imaginem , dum inter

17쪽

perpetuo succrescentes vepres , & alia quibus incultarere vestiuntur, delitesceret, omnium. oculos ac animos mirum in modum attraxisse: Vt qui praeter eam

transirent, etiam postquam digressi essen sine rursus conuersi illa quandiu possent eminus prospectarent, sibi temperare nequirent: iam tum insidentis vim numinis quod aliquando manifestiora suae pr sentiae signa editurum erat praesentienses, Deo ipso utique corda hominum illic defigente, ubi tantus latebat

gratiarum thesaurus.

LATERITIAE porro pilae huius altitudo duode cim palmorum, latitudo bipedalis': qua parte ad orientem brumalem vergit augustissimaeVirginis praese ferti maginem facie ad filium,quem dextro sustentat brachio deprecantis in morem leuiter inclinata. Namque filij manus in coelum intenta ipsum refert, in diebus cun is suae sui est apud Paulum) preces supplicationes'; cum clamore valido & lachrymis, hortatu matris ad patrem offerentem, exaudiendum utiaque pro sua reuerentia. viij scilicet Imaginis species ne dum miracula ex ea coruscantia obmutesce te faciat imprudentium hominum ignorantiam,qui non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus assirmant Catholicorum pietatem in Beatam Virginem idololatriae insimulant, perinde ac eam, non,ut praecipuam mediatricem ad filium,sed ut alte. rum Deum veneremur. Virginis amictus duplex, e terior quidem quo caput etiam velatur caerulei co loris : interior coccinei. piaeri imago bimuli aetatem prae se fert, cuius corpus sicut& Uirginis totum extat. nullo ornamento pila ipsa decoratur

sed simplex est & plana, nisi quod quantum occis,

18쪽

pat spatij pictura introrsum resilit: eius pictorem Se. guranum simam quidam ferunt, sed inter caetera vetustate incomperta, hoc quoque quod nec operae pretium sit disquirere in incerto positum sit. In ventre Uirginis ictus plumbeae glandis cernitur ex selopo ab imprudente iuuene explosae, dum in auiculam, quae in ter vepres sacram pilam obsidentes forte constiterat, ictum direxisset, ex quo loco sanguinem tum quxisse fama vulgavit: Potiores tamen apud me authores sunt qui hoc ipsum inter ea habenducensent: quae motis.semel religione animis, ta peritum

vulgus commisc re solet, daemone utique adnitente ,. ut falsorum renunciatione vera miracula suspecta fa-eiat. Tecti,quod satis erat ad arccndam pluviam pilae impositum, anterioris partis prospectus ubi scilicet imago pictaὶ in ortum brumalem: qua parte & e regione ipsius imaginis assurgit collis ; qui in plures di.

uisus tumulos leuiter acclives, plures ac amoenas ex

parte orientali efformat valliculas. Ab Septentrione pila ipsa collis alterius imae radici insidet, qui paulatim assurgens, usque ad vicum medium protenditur. Quod oppidum, ut praefati sumus, in alio perpetuo colle semicircularis rormae est situm,qui intercu rente homolle, ad sacram pilam pertinente, duas essi-citvalles utrasque in pilam ipsam desinentes, i bi simul iunctae in latiorem deinde valle excurrunt,per quam mediam fertur rivulus ab ortu aestiuo ad Hybernum occasum, ab incolis Eniena dictus. Quemadmodum autem plures acy ipsam pilam conueniunt valles ita

etiam ad eam plures terminantur viae velut ad centrum ; diceres id loci delectum, ut quasi in theatrum omni ex parte ab impendentibus. & leniter decliuis

19쪽

collibus prospectus pateret. Distat porro a Platea urbis Montis- regalis praTipua parte passus mille quingentos vel circa.

SACRAE IMAGINIS

V M illud satis compertum sit, ab nonnullis miraculis siuegrasij si huius Imaginis cultum duxisse principium, mihi tamen in incerto retustum, qu nam pro prie illa miracula fuerint quaquam enim plurim aper id tempus vulgi tali actata sermonibus) ea tame cum Notariorum opera ad certum non fuerint redacta, ne cuius vani aut incerti author sit reprudes omittam, nec quicquam posteris tradam , quod plus famae h beat quam lidei. Vt igitur inde exordiar unde res

constare coeperunt.

ANNO I394. ineunte Vere, eorum opera, qui cum a Beata Virgine ante hanc sacram Imaginem supplicantes opem implorassent, voti compotes facti fuerant, i piam et imago in ora hominum potissimum abire coepit, sed prς cςteris Cςsarem quemdam Trombetiam in Diaconatu tum constitutum,tantus huius cultus promouendi ardor incessit,ut quaquam non omnimodam fidem haberet ijs quae vulgo ferebantur;tamen vel ex hoc uno coni j ceret aliquid magnum prςdestinasse Deum de ea imagine, quod ad illius cultum adeo accensis stimulis se sentiebat incitaram eque interdiu neque noctu ab eacogitatione ani

naum Diuiti sed by Corale

20쪽

mum auertere poterat, posthabita omnia , domestica cura restia litterarum studium, reiecta quae uis alia soliciture id unum animo Voluebat,qua ratione cultum huius imaginis promouere posset; de diuinatio quaedam. futuri quominus ratio tanti ardoris reddi poterat,&Opportune maiorem inferebat zelum, dc quando nihil aliud dabatur, vepreta,quibus undique septa erat imago illius quae lilium inter spinas in sa-c t. i. cris canticis praedicaturὶ tuis manibus truncare coepit, ut propius acce,dere,& preces fundere ad eam commodius liceret, nec id inutile fuit, quam pietatem

transeuntes in eam antea frequenti conuertione testabantur, tum venerando, t tDngius etiam ant eam. orando effundere occoepere: Quae res cum ipsi Caesari

animos addidisset,in spem venit sacelli circa eam construendi,oppidanos ita : circuire,&ad opem feren- dam accolas cohortari est aggressus, idque successu admirabili. Cum mirabilia quaedam a fide dignis accepta ad eos permovendos praedicaret, ipse multo plura ac mirabiliora alia ab aliis,qui sese illi commen- ntes diuinam opem per Virginis intercessionem ierant experti, hic illic intellexit, cuius rei occasio haec maxime fuit. state illa in tar accolas loci ma- lignae febres vulgo ingruerant, a quibus, ut liberarentur aegro mulieres quamplurimae velut ex composito vilitandi ficram pilam, eam siue continuatis

orbibus circuire iue per nouem diei salutare voverant , non ierita sane fiducia. Passim ex insperato conualescebant aegroti,ex quo non parum reuerentiae sacrae pilae superadditim est: cum igitur quae iam comperta erant peruulgarentur,& noua in dies adiicerentur miracula, de obtinenda facultate construendi B

SEARCH

MENU NAVIGATION