Sacrae imaginis deiparae Virginis, prope Montem Regalem in subalpinis miraculis coruscantis historia. Authore domno Philippo a Sancto Ioanne Baptista, Astensi & monacho cisterciensi congregationis Fuliensis

발행: 1622년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

sacelli init consilitam. ERAT tunc temporis Montisregalisa iscopus Ioannes Antonius Castruccius, vir litteris & multa. rum rerum usu praesitus, ac nouantibus minime opportunus ;is ubi quae vulgabantur percepisset stamenim impensam suam voluntatem in sacram pilam Vicenses nudabant) vicarium suum in spiritualibus Ioannem Grassum Cathedralis Ecclesiae Archidiaconum,illuc delegat,vi,quid rei esset,diligeter exploret ac ad se referat, quo cuiuis errori vulgi maturius obuiam ire posset;fecit vicarius imperata: adhibitis sacris ac doctis viris locum perlustrauit. Quae ibi agerentur certius cognouit, ae praedicarentur a testibus adactis Sacrameto audiuit:Nihil omnino quod erroris speciem prae se ferret offendit, nullamve causam denegandi Sacelli subessesta sensita, locus per se opportunus visus,ad praetereuntium pietatem excitandam,cultas qui ad bibebatur Ecclesiasticis traditionibus nihil repugnans. Novenarum in primis usus qui maxime in colendo loco est adhibitus spiritualibus

nititur arcanis, quae nos mysteria dicimus. Per eo enim novenos orbesvel per novendiale sacrum,quoa multi apud sacram aedem instituunt,novenos menses recolere ac recolendo venerari intendimus, quibuς

Beata Virgo detulit Christum, ex quo utiqua omnis eius dignitas ortum habet: Nec desunt qui per eos

novenos orbes, vel novenos dies honorem eum recoli velint, qui ab angelorum nouenis ordinibus ei defertur. Adde quod per nouensum numeru,qui extrino tertio repetito coalescit, triplex genus prerogatiuarum signincarthaud incongrue po test: siquide inuenire est in Maria, ait sanctius Pater Bernaria uS, prae

Corale

22쪽

rogatiuas coeli,praerogatiuas cordis,prqrogatiuas carnis, in quarum singulis tres iterum praerogatiuae praecipuae maxime elucent. In eoeli quidem, quod ipsinis Dei Mater, quod Angelorum Regina, quod humani generis sedeat patrona; in cordis vero quod ab omni contaminatione pura, quod gratia plena, quod omnibus virtutibus exornata. In carnis denique, quod virginitatis primiceria ; quod virgo simul & mater intacta,quod post mortem rediuiua id coelum a m-pta, nec ipse circuitus mysterio vacat, imo vero circuitum illum in mentem reuocat de quo Hieremias, Misere. 3rN ouum creauit Deus seuper terram 'mina circundabirrum. De quo item Ecclesiasticus. Drum caeli circuivisola, quia ipsa sola coeli ambitum circuisse censendaquc intra sua viscera illum conclusum tenuit, in quo coeli o

coelorum.& omne creatum continetur, porro nihil

detrahit huic ritui auctioritatis, quod eundem Gentiles in suis diis colendis adhibuerint: quemadmodum enim multa olim permittebat Deus,ex quibus cultus falsorum Deorum quodammod* comprobari videri posset, quia quantumlibet per se prorsus improba dus esset,is tamen aliquanto tolerabilior erat,quam n Omni ritu abiecto cunctam religionem exuissent: sic multa etiam usurpari ab eorum sacrificulis & cultotibus passiis est,uae deinde essent ad sacros ritus transferenda: vitis assileti populi gentiles sex quibus po tissimum coaluit Ecclesia ) propensiori cura ea frequentarent; hinc aquae lustralis, namiarumque ac facularum usus,hinc anniuersarij dies, hinc stata ieiunia,hinc supplicationes, hinc plurimi alij ritus ab,iis usurpati, quos Ecclesia aliquando in sacris suis esset vindicatura. Hinc denique ipsum novendiale sacrum.

23쪽

quod vocabant Romanis historiis celebratum,nuncque ad honorςm praecipue foecundae Virginis, sicut tunc ad honorem magnae Matris renouatum,cuius explicatio abstulit m evelut de spatio,non quia operae sit haec pessequi ; sed ut appareat', cur huc ipsum ritum lo cu visitans minime improbarit vicarius, qui omnibus exploratis ac perlustratis ad Episcopum lingularetulit.Vicenses, etsi quod percupiebant a vicario non impetrassent, cum tamen quidnam de loci veneratione promouenda in animo gereret ex verbis

eius satis collegissent, spem ipsam pro re gerentes ipsum Episcopum adierunt, dc supplici libello porrecto, quod percupiebant, impetrarunt. Assematur etiam nunc in nostri coenobij archiuis is libellus sup

plex, de quod tum retulerunt rostriptum; utrumque autem hic totidem verbis referre non abs re erit.

Reuerendissime Domine Antistes.

XPOF vNT homines, S: uniuersitas loci Uici, fuisse ab immemoriali tempore citra depictam imaginem Beatae Mariae Virgi- . nis, in quodam pariete constructo in finibus eiusdem loci, loco dicto ad Pilonum. Cupiuntque dicti homines & vfiiuersias ibi sacellum seu capellam construere;ad honorem praedictae Beatae Mariae Hrginis,ex quo ad dictum locum multi concurrunt,ut augeatur fides credentium in Dinnino,& prς- sertim stante visitatione dicti loci a multum magnifico, & erendo D qauno vestri in spiritualibus Vi-

24쪽

cario cum interuentu Reuerendoru Curatorum eiusdem loci,&aliorum particularium qui conitructioni eiusdem capellae assentiunt: ideo humiliter supplicant praefatam perillustrem, & reuerendissimam Dominationem vestram, ut dignetur sibi licentiam impertiri de procedendo ad aedificationem seu constructionem dictae capellae & aliaris, aliorumque necessa riorum pro cultu diuino, S: Vt melius, Ioannes Antonius Castruccius Dei,& Apostolicae sedis gratia Episcopus Montis- regalis,&Comes. Vniuersis & singulis praesentes nostras inspecturis notum facimus &manirestum, quemadmodum nos visa sub annexa supplicatione illi annuentes piumq; ac salutare ipsorum lupplicantium propositum fauore benevolo pros qui cupientes, ipsis per has nostras litteras licentiam& facultatem impertimur,construi,curadi,& faciendi oratorium unum,seu Sacellum cum altari & fornixe desuper in loco supplicato:quod sartum lcctum,&perpetuo reparaeum eoru sumptibus & expensissem- rsir,debitae.capacitatis& magnitudinis ad mensuram saltem ipsis tradita altare autem sic ornetur & . prouideatur ad forma a constitutionibus praescripta. Imagines veroSanctorum no ibi pingantur,nisi prius

a nobis probatae sint,vi rite piequoid fiat, ad quod ab

tare sic constructum celebrari Missae Sacrificium permittulia ostquam a nobis vel a Reuerendo Uicario noltro Generali visitatum fuerit & probatum, non autem prius, datum in Monte regali die duodecima Septembris, anno millesimo quingentesimo nonage simo quarto. De M lioris. HAC impetrata facultate, ingenti & in praesens ilaetitia, & in futurum spe ad constructionem Sacelli

25쪽

o innis Vicensium cura conuersa adhortante in primis CaesareT rom bella,Vt viri cognomini nouum munus responderet. Trombet tam si quidem tibicinem Italivocant,quem de pietate suorum concepta spes minime fefellit,pro se quisque aliquid conferre,pecuniam locupletiores, alis frumentum, casta neas alij aliasue res dictu paruas,sed quas largientiu inopia faceret argumentum ingentis pietatis, nec deerant qui lapides,

ligna carmentum,aliave in proprium V sum comparata conveherent, ex quo in spem venerunt sacellum longe amplius, quam antea animo destinassent construendi: inter hae e praeter alia, quae plurimi in se experiebantur, diuinae virtutis hoc opus promouentis argumenta in numerum gratiarum vel miraculorum relata , quaedam contingebant per se quidem parua, car- rerum quae non parum auxerint sacellum aedificantium studia: memorabile scribenti illud videri potest, quod cum plut imis per eos dies castaneas colligentibus ac domum comportantibus, psopter sacram pilam transitus esset, pro se quisque ex iis , qui plus, qai

minus fleatae Virgini offerebant, ac in terram nullo custodiente prope ipsam pilam demittebant, vagabantur circa illam perpetuo greges porcoru, qui cum cibum,quo maxime delectantur,prae se haberent, hactenuste temperarunt, ut ab eorum custodibus primum tum ab aliis res sit animaduersa,ac in 'bamen futurm religionis laci accepta.'Illud etiam ad memoriam insigne videtur eorum, qui aedificando Sacello praeerant. Vnus erat Uincentius Signa vir inter suosi pectatae probitatis, hic Antonio saguino medico, &Bartholomaeo Marchi fio, qui aediheij visen di gratia

eo aduentarant,annulum aureum,in quo gemma crat

26쪽

APUD MONTEM- REGALEM. rs

rubet coloris ostendit, quem eodem prope tempore

oblatum fuisse Beatae Virgini affrmabat, cumque illi diceret satius fore si venderetur, & quod inde redactu esset in structura acelli impenderetur, id neutiquam fieri posse respondit: quod Demina quae illud obtulerat, hoc cauisset lassirmans, post paucos menses eam pilam gemmis & auro opertum de exornatum iri.

Per cunctantibus illis quaenam esset mulier , ubi eamsbi ignotam,&eo ipso tempore ex loco abscessisse dixisset: de ea quaerere coeperunt,cum non reperissent in prodigium versum id quoque tum maxime cum praedictioni res ipsa respondit. Illud vero etiam magis celebre fuit,quod non modo integrae societati aliquan do, sta aliis etiam peregrinantibus auersis ab itinere,

inter nocturnas tenebras coeleste lumen astulgens permultam viam,itineris ducem se praebuit. SED nihil aliud aedificantium studia magis accendebat, ac frequentia mortalium sacram imaginem inuisentium nouaq; miracula,Vel gratias perpetuo nunciantium; ex quo sacellum ipsum perficere maturabant, quod tamen minime luccessit iam appetente hyeme,quae t a valle adeo inhorrescit,ut non modo constructionem omnem prohibeat in praesenti , sed nisi durata sint caementa, non probe exsiccatos parietes etiam dissoluat. Supersedendum igitur rati, cum ad parietes ipsos tuendos qui decem circiter palmos extabant, quingentae tegulae, quas ad id argento pararant non lassicerent,Vicenses ipsi detractas eiectis suarum domorum,qui unpm,qui plures alacriter of γrentes nouae pietatis specimen praebuere.

27쪽

is HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

celebritas. . CAPUT III.

8 1 per frigora licuit, coeptum opus raro mouere ac perficere sunt aggressi,& facili negotio absoluissent ni inuisentium se

quentia fuisset impedimento;ea enim vere primo adeo in immensum creuit,ut in contemplationem tanta miraculi omnes erigerentur; qua re ex- .citus Episcopus,quin eleuitate populorum permoveri videretur,quamquam haud int*cto religion: animo, ab inuisendo loco hactenus se temperarat, quo melius de re tota determinare,eique maturi s prolpi cere posset, illo se contulit: gubernator urbisScipio Bagnast hi Marchio, is erat ex nobilissima Carettorum familia, S: primariis quibusque viris patus,tam enim non solum incolae viei,sed etiam accolae propinquorum locorum eo & singuli & turmatim aduenta. bant, Verum ex remotioribus etiam oppidis prope continuato agmine innumera multilucio confluebat; quorum plurimi, qui scilicet in aliquam societatem disciplinatorum nomen dederant,Variorum colorum lineis induti,praelatis crucibus&vexillis,binis vel quaternis in ordinem viris,longo agmine veniebat,quodque magis Episcopum permovit veritum ne errori cuipiam pararetur via, nisi occurrere maturasset: iam plurima miracula vulgabantur, iam plurimae tabellae intestimonium acceptae gratiae asserebintur. Eo igi-Jur adueniens,sub exitum mensis Mai; anni 1391.imperat

28쪽

perat, ut ab aedificatione cessetur, capsulam in quam coniiciebantur eleemosynae amoueri, altar e omnino denudari, lumina extingui, tabellas e muris iubet detrahi & in illam Gamalielis vocem prorumpit, si est O ex hominibus conssilium hoc, opus omnino est dissoluendum;si vero ex Deo est, non poterit utique dissolui. In genua tamen procumbit, ne Imagini minus qua par esset deferrevideretur,ide omnes circumstates faciunt Surgens deinde Pontifex ad gubernatorem conuersus: videre iam videor, inquit, locum huc toto orbe celebrandum fore:cui gubernator;ego vero neLcio quid in me sensi,quod me totum horrore perfundit. Fremitus ortus, cum assensu,deinde uniuersorum Voces,Vt coeptum opus promoueretur,petentium in unum confusae dicentem interpellarunt. Episcopus tamen nihil de instituta seueritate remisit. Omnem

cultum,qur sacris locis adhiberi sit solitus interdicit, diligenter etiam locum ipse oculis perlustrans, num quae subsit fraus aut sensuum ludificatio disquirit, num turpis quς itus gratia aliquid vel cofictum esset,

vel procuratum, cum omnia naec satis explordita haberet, omnemque suspicionem fraudis procul a loco ipso, procul etiam ab his, qui ad cum administrandum delecti fuerant,abesse intelligeret,ium Vero miracula ipsa quae vulgabantur discutere est aggressus

magnitudo eorum, nec Vt crederet nec Vt aspernare- . tur effecit. Praeterea quae haud tamen incertis authoribus promulgabantur scriptis minime comprobata ex informationibus manu Notarij sumptis idoneis testibus consignatis, in uno oppido Vici,ad quindecim infirmos omnino praeter spem conualuisse compertum erat, in queis paraliticus omnium membro-

29쪽

is HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

. rum , attractius brachij atidi usum, coeculus amissam prope videndi facultatem receperat; Veneficiis ita

perditus,ut per nouem dies mutu iacuerit, omnino

liberatust duo item, quorum alteri abscissa cum osse tibia,quae vix fibris & Pelle una ex parte cohaereret,. alteri transfixum gladio corpus praeter omnem Vim naturae conualuerant. Haec omnia, statim ac Beatae

Virgini, quae in hac Imagine colitur,se commendarant. Episcopus igitur doctorum in sacra Theolosia& in utroque iure conuentum indicit,cui ipse afluit adhibito secum Inquisitore haereticae prauitatis R. P. Patre Alexandro Longo, & ex Medicis & Chirurgis peritissimo quoque: Et primo quidem concessu minstrumenta,quibus fides fiebat miraculis sunt recitata, tempusque ad deliberandum datum; cum enim conuentus haberetur , praeualuit eorum sententia, qui nullum ex iis,quq recitata erant pro miraculo,sed pro gratia duntaxat habendum esse censebant: Caeteris, qui pro miraculis ea haberi volebant minime contra nitentibus, quod prope diem fore sperabant,ut res ipsas omnem dubitationem eximeret & miraculorum confessionem ab iis, qui tunc inficiabantur,ex, torqueret. Hoc autem differt miraculum a gratia, ruod miraculum diuinae virtutis contra vel supra or-inarium rerum cursum operantis, si effectus. Gratia vero etsi a Deo esse pie credatur, tamen per se is effectius sit, quem vel naturales causae, vel daemonis ars efficere etiam possit.

νοu. I' UERUM enimuero multae cogitationes in corde

viri ait sapiens,voluntas autem Domini permanebit; multis, inquam, ac variis cogitationibus agebatur

non Episcopus modo,sed quiuis etiam,qui consulta

30쪽

tioni interfuerat, ancepsque cura Vnum quemque asitabat nolle permittere, Ut religiosori veneratione coleretur Imago; nolle pietati populorum recla mare illud quia ne aliquis error subesset verebantur: hoc quia eos diuinitus concitari appareba sed diuina voluntas,Vt permaneret ipsa tum Episcopum, tum caeteros,cum quid opus facto esset expedire non posse sent euidentioribus suae potentiae effectibus omni

religione soluit. Iam festa Pentecostes instabant, &ipsemet Spiritus sanctus,qui per eos ipsos dies repleuerat totam domum,Vbi erant sedentes Apostoli: ita, ut innumera multitudo ad eos conueniret,huic Imagini superuenit, & virtute altissimi obumbrauit illi.

Ita velociter a. currente sermone eius tantae populorum cateruae e remotioribus locis, quando ditioni Episcopi subiectis id minime liberum erat,sunt exci tae, ut nullum iam euidentius miraculum desiderari posset super trigintia hominum millia, in quantum coniicere licuit una die sacra pilam salutarunt; ex quo huc usque mos inualuit, ut his potissimum diebus maior alio quovis anni tempore illuc conueniat multitudo instauradi altaris,&lacri ibi faciendi, ut Ecclesiae praecepto audiendi sacri satisfacere possent ad uentantes vellet nollet facultatem fecit Episcopus. Tum vero ciuitas cum vicinis populis, cui pietati in sacram pilam per metum iam nimis diu moderata erat, eam omnem in praesentis laetitiae significatio nem effundit. Tum certare studiis incolae de peregri ni tum pro se quisque,quem ardorem in se sentiebat, verbis lignificare,acceptas gratias profiteri, & reputare secum ipse,quemadmodum ad illam dignius accederet, undique omneS accur Iere turmatim alij aliis

SEARCH

MENU NAVIGATION