Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

331쪽

oratio I. COTovICI ITINERARI v MAISmpto autem Iesus Petro ct duob- ,σs Zebedaei, coepit cos i istari se maestus esse : tunc ait illis Tristis est anima mea tisque ad mortem: Susticlete hic O Uigilate mecum. Et reuersus ad Discipluos suos, ait Petro.

Non potuisti tia a borsi vigilare mecum Dulis ime Domine I esu Chrese, qui quantum possit humana fra

gutta prunoscis, Discipulos tuos praedilectos, quos ex nimia cordis tristitia urgens corporis necessitas in validum hic soporem immerserat, benigne .ae citasti, atque in Orationi vacarent exhortatue fuisti: omnem negligebitis nostr omno semias torporem a nobis procul repege, Misalutiferum vita tua decursum vigilantius ac deuotiis contemplari mercamur, mes diuo Oc. In eodem Horto declinando paululum ad occidentem locus oste ditur sessionis beatissimae Mariae Virginis, ab Orientalibus ita appellatus. Aiunt enim ab Adscensione Filis ad diem obitus sivi circumvi. cina omnia Montis Oliveti loca a Filio suo frequentara, quotidie fere perlustrasse, contempla tam que mysteria ibi ab eo peracta, de ex iti nere fessam ibi considere solitam: stetisse etiam jbi , atque Stephanum Protomartyrem , Urbe eiectum , cum lapidibus haud procul inde obrueretur, confirmasse, & precibus suis iuu iste, ne in tormentis defuceret. Hic igitur & nos substitimus, ac Deo fudimus Preces , Virgi.nisque beatissimae patrocinium deprecati stimus. Seraphicis interim

concinentibus sequentia:

fru*b. est ista, qua adscendit sicut aurora conse geri, pulchra vitana, eo Ia ut sol. Alletata. U. Dignare me laudare te Virgo sacrata: Re p. Da mihi virtutem contra hostes tuos. Orat. Respice quaesumm Domine, oculo tua pietatis ad indignitae preces femorum tuorum, O meritis gloriosissima Matris tua, dum vita vivens, tam sura mimum Mantem, diuinis ac cu ipse refertum ruste s ,desisti e Pisitaret ,sepio hic sedenda, tot Passionis acerbitatem sech mabiliter meditando quisebat fac nos in hac lachrymarum vastesedentes inum Aia mortis ad florissum Olympum I iciter transmigrare. ut vivisci c. Hortus Oliveti non continua sepe vel pariete sepitur , sed muthii semitis intersecatur, & plurimis locis omnibus est pervius. Mult prineo etiamnum vetustissimae visuntur oleae; quas a Christi aetate super esse, vulgo persuasum est. Hinc ad Aquilonem pergentes, relicto ad dextram Virginis Se pulchro , locum lapidationis Diui Stephani adiuimus, ibidemGuo precibus vacantes paulisper substitimus. Minoritiae interim concinu re sequentia:

332쪽

Lapidauerunt hic Stephanum Iudaei inuocaratem, O dicentem, Domixe Iess,accipe spiritum meum, Ur ne Aratuas issis hoc pecca-ium , quia nesciurat, qui Acmrat; S cum hec dixisset, obdormiuit in Domiso. Stephantu vidit coelos aperire. .

Resa Vidit, ct introiuit, beatus homo cui caelipatebunt. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus,qui primitiai Marorum in beati Letiitae Stephani sangui e dedicant; tribue e s --, ut pro nobuibtercessor

et et, si ro euam persecurarisim exemuit Dominum Iesum Chri iusilium tuam, tecum es c.

Inde alta petentes, per Portam Gregis Vrbem intrauimus. Dein recta iuxta Pilati Praetorium per Viam Dolorosam ad Portam usque Iudicialem processimus. Hinc ad tauam flectentes Meridiem verius, per plateas vicosq; testudinabus coopertos, rariS tan cum foraminicius in summitate luminis admittendi causa hinc Inde relictis, continuaulmus iter. Hi etsi plerique collapsi ruinis plena,& multis in locis neglecti, & sordidi iaceant, ex parte tamen Tuinis Maurisque loco Da(nos Forum vocamus seruiunt Sub his enim fornicibus in tabernis utrimque dispositos venalia quaeque habent,seque interdiu contra solis aestum, ac pluviam recipiunt,tutique obambulant. His perspectis , atque Occiduum versius pergentes, Templum Vetustum & ruinosum, vulgo Petri Carcerem,praeterivimus. Inde aream sanctissimi Sepulchri Dominici processimus, ad cuius dextram ostiolo patente obscuros quosdam ingresti sumus fornices: dein atriolum transgressi, dc quassi s x passus dissicili incommodoque gradu procedentes,Sacellum accessimus Abastinorum curae Sc custodiq dem an- datum, Dominicae Crucifixionis Sacello contiguum, soloque muro diremptum, quod Orientalium opinione locus acrificij Abraham dicitur, E in maxima est apud omnes Christicolas veneratione.Eodem siquidem in loco,Patriarcham Abrahamum , constructo altari Isaacem filium ex diuino mandato voluisse immolare, sed ab Angelo Tetentum, arietem pro filio in holocaustum obtulis Ie veteres tradiderunt. In cuius rei memoriam etiamnum in ipso Sacelli medio lapis ostenditur pauimento assixus, nonnihil profundus, tessellato opere, varijsque emblematis ornatus, quo locos acrificium ab Abrahamo peractum putatur.

Huic contiguum haeret & aliud Sacellum,in quo pariter Ara ostenditur lapidea, supra quam Melchisedechem Regem, & Sacerdotem Dei altissimi, sacrificium Deo obtulisse referunt Orientales. His egressis Sacellis peruetusta occurrit olea , eodem ( ut fertur posita loco , quo aries vepribus irretitus ac haerens ab Abrahamo

333쪽

goo L coro mei rTINERAR. Ir Mapprehensus, & in holocaustum pro filio oblatus est. Haec quidem itisse habere,& a Patribus accepisse Orientales narrane, quibus & plu rimi Patrum Occidentalis Ecclesiae consentiunt licer alij contradi. cant, ac locum Sacrificb Abraham non Monti Caluariae, sed Motici adscribant. Melchisedech vero Sacrificium non hic, sed in Salem op pido peractum velint. Vc ut est, sar fir relata referre. Solitis ibi ex.hibitis Deo precibus, salutatisque ante fores Templi Monte Caluaritiae Sepulchro Dominico,ad Monasterium Minoritarum, Sole iam me dio haerente cchio, reuersi sumus, virestque nostra, cibo demum pius

Hum. E edes D, Monumerum tum B. Maria Virgini feci parentum Maris , c x Antonia, Portasperima Templi Salominu , 'aliai antiquitatis Lustrata ves uia.

D E C Iu o s si P T I M o Tal. Nouembris illucescente iam die, ad Beatissiimae virginis Maria: Monumentum binis Comitantibus Mino. estis,perreximus, nemine neque in urbe neque ex cra urbem nobis obuio. Vbi ad Mausolaeum Virginis venimus, patente ostio ad interiora descendimus, &sacrum Virginis Sepulchrum inuisimus, perque horam mam, atque alteram, Precibus inibi vacavimus: altero interim

Minoritarum in sacra icula supra Tirginis Monumentum sacrum facienxe: quo peracto, & nos sacrae mensae participes tacti sumus. Postfusias Preces , ac debitas Deo Opt. Max. eiusque Matri sanctissimae habitas gratias, Templo egredimur, atque ad Urbem reuersi, domum Do Ioachim re Annae, in qua dum festa Hierosolymis agerent, hospitatos fuisse, ubi & obhsse utrumque, veterum memoria proditum est, accessimus; Templumque a Christianis postmodum istarum aediutandamentis superstructurn, cum Monasterio illi contigno, perlustrauimus. Templum id elegantis operis, a Turcis in Messitam versum, situm est haust procul a Porta Gregis, e regione Templi Salomonis: tu, uius Choro specus extant, vulgo Ioachimi & Annae cubiculam editi 1la quos Templum transgressis in ipso Monasterrum claustro scaa lignea patet aditus. Nos quoque ut locum Bi Mariae natiuitate cielebrem inuiseremus, ad subterraneos hos specus,obscuros tamen valde, re omni prorsus luce carentes, ardentibus cereis ideo instructi,pe

netrauimus, Sunt autem tres numero, quadrata forma, cellulae, viva

rupi incisq, eo ordine ut sibi cohaereant. & ex un a in alteram detur trantitus. Postrema sub ipsa Ara superioris Templi, Anna: Thalamus

dicitur,

334쪽

Hi ERO S OLYMIT. ET SYRI A Q. potdicitur,in quo virgo' Maria concepta re nata Putatur. In cuius rei memoriam, Deo, eiusque Matri Preces fudimus; Minoritis sequentia

dicentibus: . . . . ,

bibb. Glorios ei imH-O EMG g matris elus conceptionis re uitiuitatis Ecclesiam deuotissime visitemui ; qua S Genitricudignitatem obtinuit, es Virginalem pudicitiam nouam te. Rem. Ora pro nilu Sancta Dei Genetrix.

orat Famulorum tuorsim, qua amm, Demicle, delicto ignosce, O qui tibi de abibus nomis placere nora Nummu A, t 'na ct Genitriciae Fili tui Domini nostri intercession aluemur. Per Deminum nostrum Iesum es c. Precibus finitis ad superiora redhmus, donoque dato Seriphi fatruilo inibi habitantis, ad penetraliaintroducti sumus, totumque lustra vimus Monasterium. AEdificium est satis amplum , re magnificum, quadrata forma in plurima diuisium cubicula , duplici ornatum porticu, una alteri superimposita , Columnis marmoreis utraque sustulta, impluvio in medio satis sipatioso. Id culturae aptatum, pomis aureis, varis sque floribus resertamisin hortum amoenistimum , cultissimum

Monasterio egressi,ium Salomonis Templi vestibulum quod Septentrion em spectat, Arcis Antonianae reliquias ad dextram vice reliquimus, unicum Romanorum peramplum quodam re regium monumentum. Hodie tamen maiori ex parte dirutum S concisum,exigua tantum partem reliquam habet, constatque e saxis marmoreis mirae

magnitudinis. Ab Hircano aurem Machabaeo in rupe quinquaginta umcubitis alta & undique abrupta aedificata, pestis Turris Baris dicta, dc . .. taeerdotalis stolae custodiae destinata, Pontificum ad' Herodis usque 2

temporasedes fuit. Herodes vero regnum adeptus t estaurauit, Ac turribus excelsis communiuit, atque ut esset oportunum contra Templum v ciuium seditiones prcsidium, militibus custodiendam dedit, eamq; Antoniam in gratiam Marci Antoni j nominauit. Ab Arce recta ad occasum prosequentes iter, ubi ad Domum Epulonis venimus, ad Meridiem fleximus, Portarii Speciosam Templi Salomonis inuisuri. Haec ab occasu ad Atrium Templi accessum praebetis eademque dicitur, per quam Petrus & Ioannes Apostoli adscen- detes ad Templum hora orationis non a claudum medicum eleomosynam petentem, cum neque aurum neque argentum Petrus se habe- re respondisset, in nomine Iesu curauit. Ego tamen esse antiquam illa, non facile crediderim , sed aliam potius , dc recentiorem; nam Templum funditus euersium, & MontemMoriali complanatum esse historicorum testimonio constat: ex quo facile colligere est etiam Portam

335쪽

hane parem cum Templo ruinam passam fuisse. E st autem opus te.

gium , & ad mirand u m. mar m oreum & fornicatum rotum, instar pol. ticus ampli issimae, altitudinis pedum circiter triginta, latitudinis ri ginti quinque , utrimque tabernis rerum venalium omnis generis onnatum. Porticum ingressis appropinquare Porta: Areae Templi pro ximae, aut inibi subsistere non licvir; sed quasi per transennam Teni plum, Areamque amplissimam introspicere tantum darum fuit. Poeticonspecta, & porticu , ad Caluariae Mon em p eximus, quem ab Orientali latere via acclivi atque aperta conscendi Dus; ubi supra di uae Helenae Sacellum eiusque subdiale pauimetu um procedentes, ad

Cophtorum & Abassinorum habitacula & oratoria a Cophio quodari religiose introducti sumus. Quibus perlustratis ad Aream Templi Dominici Mo iumenti descendimus. Hic quoque salutato Sepulchro i

Dominico , & Caluariae Monte , Precibus aliquantulum vacautinus: mox ad Minoritarum Monasterium reuersi, quieti nos dedimus. In omnibus fere locis, quos supra memorauimus, pro cuiusque codiditione, ac mysterij significatione , a Peregrinis una cum Franciscanis modo quo diximus recitantur orationes, cum Antiphonis, versiculi ae Responsorijs consuetis: leguntur adhaec plurimis in locis Euange lia , mysteria (quae in ijs acciderunti continentia. Religiosus velo aliquis Franciscanus Peregrinorum Dux & comes breui oratione my- .steriorum significationem explicat, & quid in singulis locis a Salua,tore peractum sit, enarrat ; exhortation addita, ve quae oculis coram viderint, animo imprimant, eaque diligenter retractent, gratiasque Deo Opt. Max. agant, quod ea conspicati sint,quae paucis intueri concessum est. Si quis autem Peregrinorum legere nesciat, vel libellum orationes solitas continentem non habeat, recitatione Orationis Imini eae & Salutationis Angelicae satisfacit , consequiturque indulgentias a summis Pontificibus ea loca visitantibus concessas. In iis solummodo locis, in via Dolorosa occurrentibus, nonnullisque alijs, intra Vrbis moenia extantibus, ad quae Christianis non datur ingredi, nullae fiunt orationes, aut Preces, cum vel subsistere inibi, vel in reuerentiae signum caput aperire non liceat. Quisque tamen in transitu corde caltem ea venerari, & sialytare eminus, ac tacita oratione loci numen colere potest. Caeterum solo eorum adspectu quemlibet contentum m uere necesse est.

CAPUT

336쪽

HIEROSOLYMIT. ET SYRIA C.

Sepulchrorum Regum Iuda, ac specus rarmorum meremia, extra Drbem merosol mitanam extantium descriptio. Bomb cum item is Oriente Natura , ac eam' em pastur a. Dac IMO s Ex To Lal. Nouembris,hora postmeridiana, duee Baptista Hierosolymitano Monasterij Interprete, binisque comitibus Minoritis, Urbe per Iassiae Portam egressi, via qua Sichem itur, Aquilonem versus, processimus. Ad laeuam autem viae hortos plurimos motis albis, Mauris Tuth dictis, distinctis ordinibus consitis, refertos praeteriimus quarum folia, ad alendos Bombyces aptissima,Hispanista Italis inprimis usui fiunt. Longe autem aliter illius regionis homines(Vt comites nobis retulere) vermiculos istos pascunt, atque Itali, alij que Occidentis populi. Hi quippe denudant arbores solus, eaque virentia uaccis ingesta domum conferunt, reptantibusque per rabulas Bombycibus ea in pabulum substernunt;bis vero in die pabula mu-

ranc , tabulasque ab animalculorum excrementis purgant: donec randem pleniore alueo albescentes, atq*e ad ultiores', aranearum in morem ex ore spuma eiecta, tenuissima fila ducere, & seiiceis globulis sese inuoluere incipiant: id vero ubi animaduertunt, detractis arborum ramis, eos imponunt, atque ita in orbem, nucumque modum cui se irretiunt) glomerare sinunt. Orientales vero, ubi arbores ple nae fcilijs vire icunt , ramos colligant, ac connectunt simul: recensque natos & iam repentes vermiculos arboribus imponunt: qui nulla prorsus humana adiuti ope, aut minitherio , per ramos Colligatos ex una arbore in aliam repunt, eas solbs denudant, S pabulum natura duce quaerunt, donec tandem debito pascendi tempore expleto,robustiores estecti, ac sorti, sese ad texendum accingant, opusque suum naturae instinctu in hi dem arborum ramis conficiant. Licet autem Pascendi hic modus, ut multis notissimus, apud Occidentales facillime introduci queat, tamen quo id minus far, cum aetas intemperiem, tum conitrua crebra , ac frigus intempestiuum , quae nonnumquam etiam medIa aestate in Occidentis partibus, noctu praesertim, ex improuiso ingruunt, obstare crediderim. Nam haec bombycibus sub dio expolitis interitum illico essent allatura . In Palaestinavero nihil horum verentur. est enim ibi aer amoenus, ac die noctuque innocuus, & sudus, nullusque unquam rigor aestiuo praesertim tempore, ii Ic viger. Mira autem huiusce vermiculi propago: ex exiguis

minimisq; Bombycum seminibus,siabulo comparandIS, circa Ralendas

337쪽

mammarum Cain

lore contatis, vermiculi generantur: qui ne intereant, ab his quibus curae sunt, alimonia ex mori folijs, modo quo diximus imbuuntureamque ita fronde velati , educatique nono quoque die summam corpussculorum pelliculam mutant; postea adultiores suapte natura adtexe dum se accingunt, di telis suis semeti reetiunt, reconditique rursum spoliantur, atque in sub candidos ad extremum papiliones exeunt: demumque ex mutuo congressu foeminae pariunt , ex quibus prophgata noua vermiculorum sobole ipsi depereunt. Ex eorum deinde spolijs, quae nucum fere formam habent, colore albidis, vel croceis, in alienum aqua plenum focoque adhibitum iniectis, artifices fila glomeratorio extrahunr, torquentque digitis: quae tandem lanificio aptata in pannos contexunt, quos Sericos voca

Hortis a tergo relictis, iuxta rurcarum Messitam Malio metas cuiusdam Sepulchro celebrem, maceriam transcendimus. Ea superata ad Orientem fleximus, hortumque ficubus ae oleis consitum transi. uimus medium. Mox per Arcum in ipsa rupe excavatum, latum p des octo, Aream quadrata forma latissimam , uiuo in saxo excisam,a boribusque cultam, & horto inferiorem,intrauimus: in qua ad laeuam Meridiem versius , vetustissimam Porticum, stupendi operis molem, frontispicio Dorici operis adornatam, offendimus. Porticus haec et viva caesia rupe, latitudinis pedum duodecim,longitudinis viginti qua- auor Aquilonem spectat: altitudinem, ruinis maiori ex parte obrutam metiri non licuit. Grandos hic subesse speluncas, cum narraret Interpres, eas (ut est cupiditas hominum occulta cognoscere auidius explorare statuimus, In extremo itaque sinistri lateris angulo, ortum versus, per angustam foueam inter exaggeratos lapides erutam,ad iumferiora descendimus. Vbi ad imum venimus, per foramen rupi incisum, lapidibus fere obturatum , adeoque arctum, atque angustum, ut vix distentis corporibus humi prostratis, ac repentibus ad interiora

penetrare daretur, maxima difficultare, tenentes accensium manu cereum , fessi ac sudore paene madidi ad penitiora tandem deuenimus. Subeuntibus primo sese obtulit grande vestibulum, ceu cella , forma quadrata, non testudineata, lata per quadrum pedes circiter viginti: inde ad alium Oxtum versus progressi sumus specum, eiusdem fere

sermae, nonnihil tamen minorem, sex continentem Sepulchra,eo o

dine disposita, ut tria Aquilonem, totidem que Meridiem spectent, iamtundam superius desinentia formam, longitudine pedes septem, latitudine quatuor continentia, canalicula rupi incisa medium intersecante ab inuicem diuisa. Hinc exeuntes, ad Occidentem fleximus,

338쪽

HIEROSOLYMIT ET 8TRIAE nerque portam valva lapidea e rupe miro artificio excisas i, & versatilem, rertiam aetcessimuS cellam,non minorem altera. eiusdemque formae, ac totidem habentem Sepulchra. Hanc penetrantes, Occidentem versus, ad quartam profundiorem, sed minorem, per lex gradus descendimu; et tumbas hic duas marmoreas, diligenti manu ,foliatoq, opere fabrefactas inuenimus , apertas ambas , & ex parte confractas;

duas Regum Hierosoly morum fuisse Sepulchra vulgi opinio est; a veritate (mea quidem opinione haudquaquam aliena: cum lacra I agina Oniam Regem Iuda in agro regalium Sepulchrorum quo deflecleprosus , non autem in regiis Sepulchras Cli uitatis Dauid humatum referat ,q6o sane testimonio plane liquet praeter Dauidica Montis Sio, alia quoque regia extitisse sepulchra. Hac egressi ad Aquilonem rursus fleximus, transitisque, quas lupra memorauimuS, cellis, per po I ia, valva item lapidea munitam, quintam ingredimur cellam, priorious per similem; itemque sextam, huic contiguam, sed in seriorem , & minorem, duobus quoque marmoreis decoratam Sepulch ris, caerem li- milibus, in qaibus item Hierosolyniorum Reges olim humatos existis mant. Valuae hae ex una eademque petra(ut diximus excisae in angulis prominentes rotundas extremitates utrique postrita insertaS nadec,

ut Acili ductu circumferantur, adeoque tanquam cardinibus iuspensae commode claudi & reserari queant : quod utique intuentabus stuporem injicit,& admirationis causam praebet maximam, quomodo Dimirum ex uno eodemque saxo id exsculpi potuerit. Et quod magis mireris , etiam tumbae lapideae multo maiores sunt, quam ut per portam introduci queant; ut hinc facile quis existimet non eas arte humana importatas, sed intus ex eadem rupe excisas, & scoeptorum opera ibidem formatas esse. Porro specus hi subterranei ad unum omnes obscurissimi sunt, miro artificio e viva Tu pe, non concamerato, sed quadrato opere excisi blati per quadrum pedes plus minus viginti: protundioribus tantum exceptis, questim latitudo scx, longitudo septem pedibus constat. Opus equidem mirandum, ac memorabile, re non nium aximis impensis fabrefactuin: ut merito Regia Sepultura dignum censeatur. Sunt qui Sepulchra haec regia vi bis muris olim comprehensia putent, licet nunc longe extra muros conspiciantur: ex quo Iu gentem urbis magnitudinem colligere facile quis poc est. His ita conspectis, Hieremiae s ut vocant specum ad Umus ; mquo Threnos eum de Vrbis excidio composuisse ferunt. Dutatis arephs Sepulchris Occidentem versus pastus circiter centum et elique quadratae formae Antrum , amplum&spatiosum, unica columna

ejusdem rupis suffultum, triginta circiter passus per quadrum conti

339쪽

3os L eo TovICI ITINERARI v MEo egressi, recta ad urbem redhmus. In itinere nobis obuiam venere Maurorum aliquot familia quae collectis sarcinulis, nouam quae rentes sedem, fame s quae tunc per vicinas regiones grassabatur cogente, alio commigrabant. Itineris aliquod emensi spatium,per Por tam , quam vulgo Damascenam appellant, urbem intrauimus: inde per viculos quosdam deuios, sordidosque, ac ruderibus multis in to cis paene oppletos, ad Minoritarum Monasterium, cum iam advesperasceret, reuersi stanus, D et, Reh

i Arcus Ecce homo, ct adium Ne maeo descriptio. Dei Supremi

Chuc viae in urbem Gierosolymam aduentu.DEC IMo Qv IN T o Κal. Nouembris,eodem, quem iupra memorauimus, Interprere duce, hora prima postmeridiana ad Arcum Ecce homo per aedes quasdam Pilati Praditorio contiguas, aditu equiiudem difficillimo, & periculoso ducimur nam Seriphi habitaculum, Messitamque paruulam Arcui vicinam pertransire cogebamur, quam licet ingredi Christianos piaculum putant, barbarorum ramen animis dono prius placatis, quo dissicillima quaeque saepisti me superantur,ad superiora aedium quam occultisti me admissi sumus, scataque lignea Maurorum opera aedificio admota, ad summitate Arcus peruenimus, ac summa spiritus consolatione lustrauimus.Id paruum admodum re- , quadratum, oblongum, latitudinis pedum sex,

O collapsium ex Parte, rectoQue carens, parietibus utrimque extantibus. Qua parte Orientem spectat, duae sunt fenestra: , a pauimento eminentes quasi pedes quinque, columella ma morea mixti coloris diuidente inedias, Hic Pilatus s ut est maiorum traditio J Iesum Saluatorem diris flagris concisum, conspurum, tot corpore sanguine madidum, purpurea indutum chlamyde, spineamque in capite gestantem coronam, in conspectum principum, ac pomta dixit Ecce hamo. Arcus ille, Xysti porticus, frequen-upra plateam publicam ampla latitudine instar pontis exstructae, ac subdialibus inambulationibus ornatae,pars esse Creditur.'Per hanc a Pilati Praetorio in An toniam Arcem, re inde in Templum Salomonis transitus erat. Ex hac Praesides Romani Agrippa Rex, tanquam e loco tuto populum alloquebantur: cuius frequens apud Iosephum sit mentio. Orationibus hic persolutis, locoque perlustrato, nec non lapidum aliquot collectis fragmentis, disce stimus. Mox is Palatium, e regione Praetorii accessimus, ubi in in feriori i

340쪽

HIERO S OLYMIT. ET sYRIA C. go riori domus parte ab Interprete nobis ostensus est locus , quo adductus fuit Iesus ad Herodem An tipams qui signum ab eo videre dudum desiderauerat; recum interrogatus nihil responderet,ab eo spretus,illusus, pro demente habitus, ac veste alba indutus, ad Pilatum remit-sus est. Hinc rursus ne eadem via regrederemur, per obliquos, deuiosque viculos Minoritarum Monasterium repetiuimus,ubi & post to die quievimus, .Xm Κal. Nouembris a Bethleemita quodam Monasteris famulor latum nobis fuit Serare repra, seu Portae Os annicae supremi Praefecti Chieca iam, nobis Vicarium, Mecha redeuntem, ubem amplo cum comitatu eo die intrasse : sequenti vero Bethleemam, itemque Hebron profecturum, Patriacharum Sepulchra inuisendi causa,plurimos Aue e primoribus Vrbis eum comitaturos. Ea siquidem Turcaruanimis insita est religio, ut voti rei, post Mahometis sui sepulchrum visitatum, non se legittime vorum soluisse arbitrentur, nasi postea Bethlee matria Hebron, Hierosolymam, ac Lyddam adierint,& Chtilli incunabula, Patriarcharum, ac Diui Georgi a Sepulchra, nec non Salomonis Templum visitauerint. Id ubi intellexi mus,non spernendam hanc occasionem rati, quae ad iter pertinebant summa cum animi voluptare praeparauimus . explere tamen animi desiderium minime potuimus , dissuadentibus Guardiano, & primo M asteri, Interprete, Anna nomine , qui varia itineris pericula proponebant. Noctu liqui dem Turcas, aestum diei declinantcs, iter agere, minime propLerea nobis consultum fore tam temere cum barbaris per loca deserta & incomita itineri nos committere. Summopere namque verendum el-

se cum ipsi in equis proficiscantur, celerique incedant gradu, nos Vero asinas vehamur, ne asinorum tarditate impediti eos astequi non Valeremus, adeoque omni prorsus Comitatu destituti, de a sochs derelicti, viam nescientes, intempesta nocte hac illacque vagari non absq; summo vitae discrimine cogeremur. Quae cum vera esse &reliqui Minoritae assererent, dicto parentes, ne pertinaciae aut temeritatis notam incurreremus, mutata sententia a proposito abstinuimus. Licet autem id male nos omnes haberet, atque moleste hanc repulsam terremuSis ferenda tamen fuit. Ea quippe Pegrinorum ijs in partibus conditio est, ut velint nolint , id sepenumero praestare cogantur, quod contra stomachum est, atque ea perferre,quae nequaquam arrident, adeoque propria voluntate abnegata, aliorum sequi iussa, obtemperare alius,& ut apud Italos in prouerbus est longobarda patientia omnia toleram re necessum sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION