Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

341쪽

. I. COTO VICI ITINERARI v M

Mira quaedam de Guahametanis Peregriclis, natione Indis, eorum gin Minoritarum templo pretabis, necnon Mahumet acrum de Christe, eiu s Matre Maria opinio. 'NON O ΚaL Nouembris accessere ad Monasterium Sancti Salua. toris religio fi quidam Mohometaei conditione Deruit, natione Indi:

qui Mecha ( ri ferebatur cum Chiecagia Hierosolymam adorandi

causa venerant, prouectae aetatis, simplices, rudes, ac subfusci homines, pannosi omnes, pileolis cinereis, lintaeo obuolutis tecti. Horum alter ceruinum cornu gestabat manu, alius pendentem de collo pethumeros Tigridis pellem habebat: cumque acriter instarent, ut venia sibi a Guardiano intrandi Monasterium daretur; voti tandem compotes facti ad superiora claustra admissi , de in Templum ab Interprete Monasteris introducti sunt:quibus dum ille,nobis adstantibus,depictas altaribus imagines ostenderet, quid significarent, dc quorum petionas,

atque acta referrent, declararet; nullis ante id tempus visis, fluebant fixisque in imagines haerentes oculis, Deum suo more adorabant,Christum Dominum laudibus extollebant. aliqui genibus flexis, oculis clausis, ac velut taciti submisse orationes ad Deum fundebant , alii

stantes, oculis in eoelum erectis, alta Voce eXclamabant, repetebant.

quod nobis est , Non est Deus nisi verus ille Iehoua, vel ille Deus, qui creauit coelum dc terram, Iesus Spiritus Dei, Mahomeres Nuncius, siue Apostolus Dei. Anteponentes hoc modo Christum suo Ma-hometi: cum hunc Nuncium, illum Spiritum Dei nuncuparent, &tanquam digniorem primo loco statuerent. Neque id mirum videri cuiquam debet: nam ex Alcorano dc Zuna Mahometaeae Legis se cris codicibus constat Christum ab ipso quoque Mahomete magnifieri

omnibus p rq ferri Prophetis, imo ipsi Moysi: fateri insuper Christum

cum anima dc corpore coelos adscendisse, & inde rediturum, ut verum

Iudicem , ad iud icandum Mundum, ac Deo proxime in Iudicio asses, iurum: esse Verbum Dei, virtutem, sapientiam, animam, spiritum, recor Dei afflatu diuino cx Maria semper virgine generatum , sulcitasse mortuos, caecis visum reddidisse, aliaque multa fecisse miracula. Ego quidem, eum in Orientis haererem partibus, a plurimis intellixi , Ma-hometaeorum vulgus Christum Prophetam tantum, dc Mahomete suo inferiorem credere;doctiores tame, & in literis Arabicis versatos, Santonos Limirum de Schelchos palam asserere, immortalem fuisse ,e coelo originem traxisse, e Virgine Maria natum, de gloriosium ad coelos adscendisse , ac suo Mahomete digniorem esse. Licet enim Mahom tem magnum fuisse Prophetam ascrant; hominem tamen, dc mortalem, ac sepulchro conditum, adeo que cum Christo nequaquam conv

342쪽

HIEROSOLYMIT. ET STRIA C. 3*'ferendum fatentur. Neque Mahometes ipse dissentit : testatur enim in Alcorano se neque miracula licisse, neque facturum, plurima ignorare, esse puram hominem, tametsi a Deo mistum, remi piratum , ne-oue posse dare veniam peccatorum s esse praereream libris luis quaeda, de quorum veritate dubitari posset,eum tamen Euangeli I auctoritatem sartam tectam habeat, reperfectionem, ac directori u statutis agnoscat. Hinc vero apud Mahometaeos omnes mos ille seu religio inualuit,qua-do Hierosolymam veniunt, ut omnia loca Christi aliquo mysterio notata, Mortis tantum , & Passionis, ac Resurrectionis exceptis , honore Drosequantur, ac sedulo visitent, orationibusque frequentent. Mauso laeum quoque Virginis crebro inuissent, dc precibus honorent In sum. ma namque existimatione etiam virginem Mariam habent: quam de ante & post partum Virginem semper permansisse constanter credui: eam nudi Alcorani testimonio tanquam a Deo electam, & summis virtutibus ornatam cunctis Mundi mulieribuS anteponunt, atque omni laude dignissimam fatentur. Quam re Christianas Catholicis proxi-m aeceduntinam & ipsit sepulchrum Virginis summe honorant,precibus visi ant , eamque beatissimam praedican P, & matricem sequentes Ecclesiam indesinenter talutant,tanquam pa1ronam N aduocatam inuocant, eiusque intercessionem apud Filium iuum Vmgenitum eiu flagitant; atque omni denique laude dignissimam: si diurnam excipias crestant. Hebron quoqueProfecturi Mahomet i omnes vel in aditu vel in reditu Bethledmam accediunt, Christi Natiuitatis specum mul- sunt, precibus inibi vacan anco spiritus femore, & reuerentia,ut etia aristianis saepenumero pudorem injicianr. Calceos namque exuunt vestem supeliorem in terram depotaunt,ac priusquam ad locum Natiuitatis perueniant, ter quaterve humum deosculantur. Mox suo more prot*ndunt vota ta preces oeurnque singultibus implent. Peractis precibus haudquaquam auersa facie recedunt, vilipendi enim flacrum cum putant ab eo qui id fax ir; sed inclinato capite Atque haec ita se habere a Minoritas accepimus. Quid aute nobis hac

de re innotuerit cuius & testes oculati sumus, pauci ubsiciemus

XI Κ si Nouembris,dum Christi Incunabula reuissimus, pei Porta ferrea su per loris Ecclesiae ad inferiore Nativitatas Domini specu iter upergimus, obuia se nobis exhibet Maurus quina capularis senex, Cereumatau teneri S necdum accensum , qui cum Antru Dominicu velle nos ingredi cerneret, perquam obnixe M mordas obsecrat, nobis cuna pre- cadi causa ut intromitteretur; cum si id ei negarent, nec aequu esse dicerent, ut sacro in loco Mahomeraeicu Chriltianas stimulor et pe tan- de se ulliatus, illacrminans, nullamq; vindicta quaerens, discellit uo uno

singulari ta patieuaeae humilitatis exeplo. Nem omnibus tamen ide est

343쪽

χelus nee deuotionis feruor , sed hic illo remissior , uti id quoque Christianis i quos non eadem in Deum pietas tangit euenire quotidiana exempla docent. Nam &alij alijs firmius credunt, alii aliis v, hementius Dei amore flagrant,gratia Dei apud hos quam illos essiea.

Secunda postmeridiana hora insequetis diei inuisium me venit Ca logerus quidam nonagenarius, Diui Michaelis Hierosolymorum coe nobita: cui ego nepotis sui literas Venerijs commorancis paulo ante attuleram: breui enim me abiturum ratus, lireras ad eundem reddi.dit,atque ingrati animi signum Crucem oleaginea, Saluatoris in Cruce pendentis imagine verimque insculptam,corollam irem precariam nec non & lapidem ex monte Oreb dono dedit. Huic mirum dictui arbuscularum formas natura impresserat; cumque causiam rei tam mi randae a sene illo sciscitarer, ille mysterium eius loci, quo Deus Moysi in flamma ignis de medio rubi ardentis apparuit, continere , ibideiique

auelli asser vir. inuentum, atque alios passim inueniri, vcla petiis

Peregrinat o in me is, ac montem reuadrantanamsiue Orante, nam, alias incumvicina Ioca descriptio. O c T A v o Κώ. Nouembris de peregrinatione Hierichuntina, ueprcesimo nobiscum ducendo cum Guardiano egimus . Is suprerimo Monasterii Interpreti negotium dedit , t cum subassio Vrbis ea de re pactum iniret, & prs sidiu mi sine quo tuto id iter non conficitur peteret. Interpres iussa Guardiani facturus Subassium adit; quid in mandatis habeat, exponit; sed ille dissicilem se exhibens, votis nostris

annuere recusauit. Re itaque insecta mox redit Interpres, nimium pro praesidio postulato Subassium refert,atque e re nostra futurum,ne iter arripiamus ait. Volo idcirco inistrati, Ierichuntinam profectionem Poltponere coacti sumus. Licet autem Hierichuntem non accessimus, J. . : . . . * adcque locis in itinere occurrentibus,ac citeris Minis ex aliorum relatu innotuerunt, breuiter adiungenda du

xe fecerint

IuS iuxta non procul in ostolorum,itatuntuSoccuuieuerint comoruS,quam bacheu virae narrant Literat. Non longe a Sycomoro

344쪽

HIEROSOLYMIT. ET SYRI A c. J IIIocus est, in quo cami sedentes secus viam Iesu, transeunte,Clamabant t. . Miserere nostri Fili Diauid; quorum misertus, visium eis restituit. Inde Matth L. Iocus Adomini transitur, frequentibus olim, ut re nunc, homicidi js,&latrocinijs infamis. Hic homo ille , de quo in Evangelio fit mentio, Hierusalem Hierichun rem petiturus,a latronibus vulneratus, a Samaritano curatus est, Hinc Hierichuntem pergunt. Hama Iosue euersa. rearelificatori maledictionem imprecante, in hunc usque diem, paucis tantum extantibus domunculis, ac turri quadrati operis lapidea,derelicta iacet. Est autem in planitie sita perampla, montibus in Theatri formam circundata , amoenissima quidem & pinguissima, sed inculta hodie, floribus tamen & herbis odoriferis abundantissima. Mirum sane quod hic palmas fructus maturos producentes conspicias plurimos: cum tamen iuxta Hierosolymam fructus non producant, ii cet uni tantum diei itinere ab inuicem distent. in causa esse putauerim utriusque loci differentem situm. Hierosolyma enim in montibus altissimis posita, non adeo aestu flagrat. Hiericho contra in valle sita, montibus undique circundata, ob solis reflexum immelis caloribus obnoxia est: quibus cum Palmae plurimum gaudeant, maturitatem inde fructuum

causari facile quis viderit. Atque hinc etiam est quod fiuctus & segetes in valle Hierichuntina duabus ante hebdomadis quam Hierosolymis maturescant. Sunt autem tria Palma sum genera, unum humile:

quod dactylos communes profert ; quales unostrae quandoque vident regiones. Alterum productius, ut nostra Pyrus: quod dactylos flaue scentes & rotundos gignit, optimi saporis, sed non ita durabiles , cum

facile marcescant. Tertium genus in magnam proceritatem excrescit, oblongos & sapidos habens fructus: quales ad nostras partes non deferuntur. Illud vero omnibus commune est ut in tertio vel quarto anno fiuctificent, maxime depressiores. Tertio fere ab Hierichunte miliario visuntur Castra Galgalae, & secund circumcissionis mysterium, itemque duodecim lapides, ex ordanis alueo illuc a duodecimviris , ex tribubus Israhel electis, translati, Inde Orientem versus ad ripam fluminis Iordanis itur. E Peregrinis nonnulli in eum religionisi ergo descendunt, ath faciem tantum, manus, pedesque lauant, aliqui etiam lagunculas implent, & ad proprias sedes secum deferunt. Lotione pro more peracta , .recitatisque& Lectio Pe Euangelica , de Orationibus consuetis, Occidentem Versius, prius ad Meridiem aliquantulum declinando , duo quasi millia passuum proceditur subi Templum

insigne ab Helena supra ripam fluminis quondam exstructum,quo loco Ioannes Christum baptiχauit,una cum adi uncto Monasterio videre est. Utrumque tamen dirutum & collapsium hodie , &a flumine remotum. Nam cum mutato alveo flumen refluxerit, ac retrocesserit, a m

- - - fluminis

345쪽

fluminis ripa duobus circiter millibus passuum abesse coperitur. Hine ad Meridiem pergentibus vasta illa occurrit solitudo, eXusta Solis at dotibus, Monachis quondam horridum praestans habi Paculum siti qua Diuus Hieronymus ut ipsemet restatur quadriennium pCregi t.Tera. plum ibidem & Monasterium mirae magni rudinis, utrumque ruino. sum Sc collapsum, etiamnum os enditur. Inde ad Meridiem se offert planities perampla, olim Vallis Illustris, ob sui foecim dirarem &amae nitatem lic dictae in qua quondam excitere urbes Sodoma , Gomorra, Adama, &Seboim, in sacris Literis celebres: quae ob nefandum see. lus, ignee coelo & sulphure demissis, conflagratae, exstinctae,& subuet. sc in lacum euasere Asphaltitem sic dictum a bitumine in eo emergen te: qtillimus quidam est nigri coloris, instar picis, odoris sulphurei. Eximo autem fundo ebulliens aquis supernata L, ventoque agi catus con

crescit, dc ad littus adnatans copiosissime ab Indigenis colligitur: deia menstruo mulieris atque urina maceratus resoluitur, & ad corporum curationes ac nauium uincturaS obturandas plurimum prodesse fettudi Lactis hic Mare salsum, ab aquarum salse sine, vel salinarunt,a mari masalis copia, dc Mare solitudinis seu Deserti, ob proximum Arabiae Desertum , nec non Mare m tuum appellatur, quod nullum gignat piscem, nullumque aliud producat animal riuum: quin imo si Iorda nes illi influens, crescentibus aquis imbribus, pisces illuc detulerit,s a. ttim moriuntur;est enim pestilens & horribilis totus: aquae crasse, spis siae, sordidae, & foetidae: quae ter in die colorem mutaret dicuntur,mane enim nigricantem, meridie Sole interisse ceruleum, ante occasum Solis rubentem vel potius flavescentem colorem ex haben L. Latitudo e ius sex, longitudo .centum millia passuum continet. Fereur quoque ob aquae dentitatem grauissima quaeque in eum iniecta fluitare: neque

facilem profundum demergi quenquam,etiam si velit, posse. Quod

ipsum etiam Imperatorem Velpasianum in vinctis nata di insciis, quoium manuS posti tergare uinxerat, expertum esse scribit Iosephus: qui de eius longitudinem ad quinquaginta di octoginta stadia, latitudianem vero ad centum &quinquaginta adscendere narrat. Huius vita, que ripa ad iter medij diei adeo sterilis est, ut ne ullum qui dein germe producat. In causa esse aiunt continuam Maris huius exhalationem sulphuream. Hinc montes etiam qui a dextris ae sinistris adiacent,steriles omnino & aridi spectantur omnes. Nam quocunque vapor ille sulphureus e mari impellitur, ibi terrae nascentia, non secus quam si pruina essent tacta, emoriuntur. Hinc quoque arbores illic spectes visis Pulcherrimas,& poma viridantia producentes,ad spectu ridentia & ni.&quae edendi generent spectantibus cupiditatem , sed intus fa-; quae ipsa etiam, si carpas, fatiscunt, re in cinerem

resoluuntur,

346쪽

HsERosoLv MIT ET 8 v R r A c. 3rgi resoluuntur, re quasi adhuc arderent, fumum excitant. Mari mortuo a tergo relicto, ad Fontem Heli litur; cuius aquae antea arnara , , immisso latea Propheta saluberrimae& dulchssimae effectae sunt: unde ille nomen accepita Scaturit autem e pede montis Quarantenaeque aquis uberrimus, ta limpidissimus. Iuxta hunc visuntur arbores prunorum instar , spinosae tamen . in quibus flores nascuntur vulgo Rosiae Hierichuntinae. quae aquis impositae,etiam aridae & clausae statim dehiscunt; mox exemptae rursum coeunt. Inde ad montem Quaran. tenam siue,Quadrantana Christi ieiunio , contemplatione,oratione, MI tentatione , celebrem &circumiacentibus excelsiorem, dissicillime a adscenditur. In eius Orientali latere tria etiamnam supersunt sacella. -'' '

ab Helena s ut volunt exstructa, sed paene diruta, Iuxta maius cisterna est, in qua pluuiales aquae colliguntur. Haud procul inde Antrum in gens & horridum visitur, quod Sepulchrum Anachoretarum Poenia tentium olim fuisse nonnulli autumant: quod & innumera mortuorum cadauera etiamnum integra & ille sancile testantur. In vertice montis sacellum extat ruinosum, eo loci s ut ferunt fabricatum ab Helena , in quem Diabolus assumpta Christum, ostenditque ei c ut Scriptura loquitur omnia regna mundi. His visis, ad Urbem, eadem qua ventum est via,reuertunturiconficiturque totum id iter trium di rum spatio. Ob nimium autem diei aestum plerumque noctu adfluuium Iordanem descenditur; sequentem diem in reliquorum locorum lustrationibus insumunt: altera vero nocte Hierosolymam redeunti

In D strum it Monumenti Basilica ea da admisi, cum primate quadam Tini,plurimu eum comtausibus Urbis Heteiri, o Santenis, seu Maia Metis flecta religiosis.

SEXTO Xal. Nouembris iussu Chucagia Constantinopolitam valvae rursum Delubri sanctissimi sepulchri Dominici apertae fuere. Mossi quidem est Turcis post Templi Salomonis lustrationem etiam Golgothanum Te lum & Dominicum Sepulchrum,non religionis

ergo, sed rei novitate ductis, inuisere. Nam cum Christi Mortem negent,atque eum in coelos assumptum uiuum asseram, nec mori potuisse assirment, rident Christianos, re meras ineptiat putant Passionis re Mortis eius ostendere monumenta, qui nunquam corum opinione tale quid passus tuerit. Nos autem eam nacti occasionem,aena cum Tu cis dentio Templum intrauimus, haesimusque ibi per sesqui horam. Orationibus interim, sectorum locorum visitationibus vacantes, R r donec

347쪽

doneo peplustratis a Giuagia eiusque comitibus Christi anorum Sacellis, & sacrarioribus utriusque Templi locis,ac Minoritarum cubiculis, & receptaculis, exire denuo iuberemur. Praeter magnam hominucateruam, qua stipatus Chi etia ad Templum venit, plurimi eum comitabantur Santoni de Hoggi Sacerdotum haec Mahometaeoru sunt

nomina quos in ipso Templi ingressu honoris causa praecedere (licet id prae modestia recusarent lecagia ipse iussit. Erit vero eorum aliqui essent penulati, vilibusque induti vestibus, nonnulli etiam nudis

incederent pedibus, cqterisque cultioribus ob id inferiores viderentur , pari tamen honore prosequendos eoS censuit, personae nimirum dc gradui honorem deferens, non vestibus. Sunt autem ut plurimum haudquaquam fastuosi, etiamsi sint diuites, nec ignominiam ducunt sine ministris per vias ingredi: nihilominus tamen per uniuersias Ma-hometaeorum ditiones in simina apud omnes existimatione habetur, vel ideo quod coelestia re diuina tractent, quodque se doctores & expositores Mahometaeae Legis profiteantur. Hinc quoque aliqui eorum nomine C. facqui, id est Sapieneis, decorantur,atque a CaeteriS omnibus etiam magnaribus capitis tegmine seu tulipanto distinguuntur.

Quinimo ut Christianorum Archiepiscopis Crux, sic illorum primarbs Vexillum sericum hastae impositum, ac Dei nominis in scri ptione literis Arabicis insignitum , a pedite praefertur. Vbi in publi.

Cum prodeune, omneS fere praelongas gestant manu corollas . Chri stianorum corollis squibus in Oratione Dominica & Salutatione Angelica recitandis utuntur non absimiles; hoc solum differentes, quod

hae sexaginta tres globulo S, inter denos paulo maiori intercurrente, ill q Vero cen cum equales omnes contineant: quos submurmurando

circumuoluunt, ad singulos dicentes Icta tirlah, quod nobis est Miserere & vel peto veniam.

Emaus castressi, Ramatha Sophin, Machabaeorum c odia, aliorum circi uicinorum locorum tu ratio, o dem ip io. TER T Io Κal. Nouembris Sole nondum exorco, cunctis Monasteri, religiosis comitantibus, uno laico ad Coenobii Custodiam relicto Emaus profecturi pedites ad Iasta portam pergimus. Porta autem Iaffae nondum patefacta per vicinam Dauidis vel Montis Sion Portam Vrbe egresti, clitellarios pro more conscendimus asinos et quibus iuxta Vrbis muros re Pisanorum castrum prosequentes iter,mox Iassiae Porta superata recta ad occasum per Montem Gihon perreximus. Vbi ad collem venimus ab Vrbe circiter quingentos passus di tum, e quo Sanctae

348쪽

HIEROSOLYMIT. ET STRIAR.

Sanctae Vrbis prospectus ab occasu primum patet , via , quae I affarriducit, ad loeuam relicta, dextrorsum fleximus, ac semita decliui dissi.elli & petrosa ad subiectam vallem deletendimus. In ea Lyphiam passum Mauris habitatum a dextris reliquimus. Vallis est opaca,pulcherrima,& amoenissima,olivetis abundans,cultuique aptissima , fonte perenni aquae optimae , saluberrimae nobilis. Paulo ulterius, occiduum

versis Torrentem Dauidis pugna contra Goliath Philistaeum celebrem , in Vallem Terebinthi postea influentem , vado transi mus. Magna siquidem mensium alibuOL siccitate correntes ubique exarueranta Hinc ad duo millia passivum locum accessimus Christi apparietione memorabilem, quo duobus discis is, Lucae & Cleophae (ut alioui volunt Emaus euntibus se coniunxit, eosque ad Castellum usque comitatus sacram Scrip euram & Prophetas de sua Passione loquentes explanavit. Cuius rei Vc memoria apud posteros esset, in sinistro iuxta viam clivo Monasterium Templum ab Helena exstructum est Vitumque tame hodie dirurum de collapsum,nil praeter ruinas reservat. Hic parumper pro more substitimus, Templum eminus salutauimus, orauimus, & post preces,& i Minoritis rei gestae Euangelieam Lectionem, ad Meridiem fleximus; ac iuxta fontem aquis uberem, ad radice montis pergentes, Lusiam pagum in fastigio montis vicini positum,ad laeuam reliquimus. Is vineis Olivetisque undique consitus, adeo situs pulchritudaneae cui cura omni u animos capiebat , ut eius adspectu satiari quisquam vix satis potuerie. Pulchriorem autem, vel cultiorem, elegantioremque me nusquam tota Palaestina vidisse memini. Monte Pop terga relicto, occiduum versus perreximus. Paulo post alium m tem seu clivum arduum dc adscensu dissicilem adscendimus: in cuius summitate viculum obscurum & ignobilem, a Mauris habitatum pertransiuimus medium. Inde mille passus progressi Emaus Castellum, postea Ni copolim dictum, peruenim us. Id in edito situm colle, loco eamen plano, amoenissimo.& fertilissimo,insignis quondam Pales inae ciuitas fuit; quae Beda teste, post expugnationem Iudeae sub Marco

Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu murauic & nomeni

distatque ab urbe Hierosolyma septein millia passuum dc quingentos.

o uam amplum autem olim re frequens fuerit, ingentes aedifictoi uim ruinae & rudera amplissima satis testantur. I Iodie tamen desertum re habitatore vacuum, nihil praeter ruinarum molem, & lapidum acerua ostent t. Accedentibus ab ortu ad circumiacentes humiliores colle; fertilistimas quoque valliculas , re amplam latamque lata planitiem, atque ipsium Mare mediterraneum , laetum dc pulcherrimum exhibet prospectum. Perpulchro olim ab Helena ornatum fuit Templo, eo( ut Pertur loco, quo Salua or noster in fractione panis a duobus Di

349쪽

scipulis agnitus fuit, Episcopali sede s Christianis in Pales ina rem p

blicam moderantibus nobilitato: quod quidem sub metropolitano Caesariensi diu floruit: nunc vero ruinis plenum maiori ex parte coibIaptam, spinis & vepribus obsitum, neglectum iacet, nihilque praeter Chori partem perexiguam reliquam habet. Dum hic subsistimus,

precibusque vacamus, Minoritae concinuere sequentia, addita etiam Euangelica Lectione, rem hac a Saluatore gestam, enarrante:

ibb. Iesin autem iunxi e Discipulis fluis in via, ct ibat cum illis I, oculi

autem eorrem tenebantur ne eum agnoscerent: S increpavit eas

dicens: O stulti O tardi corde ad credendum in his quae locati sunt Prophetae. Alliturat, Fers inane nobiscum Domine. t ileluia. I Up. aeuoniam advespera cit. t Hleluia. Oratio. Pastor bone, O infinitae clementia Demilae fesu Chrisse, qui die Sacratissima Resurre clionis tua duobus D cipulis Emausproficiscentsim in peregrim traniformatin effigiem apparuissi ; quibo de te loquentibus Prophetarum oracula interpretatis fuisti, e s demum is fractione panis te manifestans esse, ins elitatis Uelamen ab eorum oculis abstulisti ' nobis quaesumus famulis tuis Per visuriae into iligentiam tribuens, vitaepraesentis per grinationem dispcnas ira Viam statis aternae, qui vi uri, Sc. Post preces laudesque Deo Opt. Max dictas, cum in Coenae memoriam a Christo cum Discipulis hic peracta, cibum sumere vel ni

xime in votis haberemuS, explere ramen mentem non licuit a cUrretibus siquidem e victoo Mauris, panemque fermentatum P quem sub odorati fuerant poscentibus, a refectione abstinere oportuit. Et quanquam vix talarum nobis esset, quantum in via ad famem pellen, dam omnibus sufficerer, ut tamen eos placaremus, nes aliquod in uiri distribuimus: quos illi , cum panem raro comedant, tam avide deU rabant, ut canes eos famelicos non homines esse credidisses. Neque

his quidam illorum contenti, ad secundum ab oppido lapide assiduis vociferationibus rame. quod Turcico, non vero Mauro, aut Arabico idiomate panem significat clamantes nos insequuti sunt: donec ruta sum aliquot panes ipsis impertiremur. A Maurorum clamoribus tandem liberati, reliquum continuauimus iter: mox ad pedem Montis iubstitimus, cui Soba nomen est, Ramatha Sophin, aut Ramathaim Sophim olim dictus, Samuelis prophetit patria , eiusque tumulo celebris , 'atque ipso meridie, aest us, dc reficiendorum corporum causa in proximum Olivetum declinavimus;vbi iuxta fontem Saulis impidi fimas & frigidissimas emittentem aquas, e viva scaturientes rupe, sub Olearum umbra subsedimus , ac pane & aqua paululum recreati, per horam unam atque alteram quievimus. Saulesn nondum Regem, patria

350쪽

tris asinos quaerentem, hoc loco Samuelem prophetam obmum ha- .hbuisse, atque in Regem lsrahel ab eo ibi unctum fuisse multorum opinio est. In montis apice instigri e Delubrum est, Samuelis Prophetae

Monumento clarum, magna tamen ex parte collapsum & in barbarorum hodie Messitam versum cui cohaerent humiles aliquot domunculae,Maurorum habitacula. Cum vero Prophetae tumulum scuius ossa rin Thraciam translata scribit Hieronymus) atque oppidum ipsum in- gitanti' uisendi desiiderio coneremur, Mucharum ad oppidi Santonem a Gua diano mitti curauimus , vi veniam peteret. Is re infecta mox redit: recusasse Santonem refert, & illico abeundum nobis esse renunciat.

Spe hac deiecti discedimus,ac coeptum prosequentes iter, ad Meridie fleximus. Aliquanto deinde viae permenso sipatio, ad monte venimus Machabaeorum Monumentis insignem , Modin veteribus dictum; in cuius cacumine quina ossendimus vetusti operiS Monamenta e duriis i , i,.ssimo saxo, atque in quadratum insurgentia opus, certo spatio inter se diuisa. Indae via modo declivi,modo acclivi, difficilis, ad locum quen- ' dam venimus ruderibus refertum , ab Urbe distantem Hierosolyma duo circiter millia passuum : ubi ex asinis descendendes, hortum penetrauimus oleis & Ficubus consitum: in cuius fere medio Antrum accestimus eleganti porticu frontispicioque ornatum, quod veteru H braeorum sepulchrum fuisse existimatur Cereis accensis Specum in- messueum in tres diuisum Speluncas subterraneas, obscurissimas, albomni prorsus luce Caren res naenimus. Primam mediae, mediam extremae superpositam is quarum unaquaeque decem & octo cellulas, seu sepulchra continebat. Opus equidem mirandum, & maximae impensae, quam nisi summi Principes sultinere non potuerunt. Antro egressi, atque in viam reuersit , recta ad Urbem inter aedificiorum ruinas , &rudera peringentia perreximus sac reliquo absoluto itinere, sub Solis occaium Vrbem per Portam lassiae ingressi , inde pedites ad Monast

rium Minori earum redi muS.

Pridie Κav Nouembris duce Baptista Mortasteri j Incerprete,. Xenodochium Vrbis publicum, a Mauris appellatum , iuxta Salomonis Templi Aream positum , accessimus. Adificium id est ampliosimum , Sullanae cuius da uxoris Solei manis Imperatoris Turcici sumptibus sui fertur exstructum,in varia diuisum cubicula; luq ramen penetrare Christianis non datur. Itaque ea tum adiuimus, in quibus recibi coquuntur ,& in egenos quotidie distribuuntur. Caldaria hic sunt aenea peringentia, ac stupendae magnitudinis, suis accommodata furanis,in quibus partim hordeum,vel origam ad cremorem coquunt,Partim vervecinam Carnem in frusta secatam elixanr

Haec sunt quae singulatam de praecipuis & insignioribus Hiero.

SEARCH

MENU NAVIGATION