Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

541쪽

so. I. co Tovi CI IT INE RAR IvMexiitur. Quotquot enim ex Occidente naues Sygiam adnavigant mercium adrandarum, aut asportandaru causa, hoc loco subsistunt,&stationem habent. Aderant cum istic moram traheremus, in proxima statione, fundo utique ad iaciendas anchoras apto ,nitidoque, onerariae caueatae omnes, cum Gallicae, tum Venetae, ac Genuenses xuginti quatuor; quae vel merses exoneraturae, vel in Europam onustae meracibus renavigaturae erant, Mercium auehendarum cura, ubi e nauibus in littore expositae sunt, nationum Proconsulibus , ea de causa ibi dem commorantibus, demandata est: quorum quisque suae nationis hominibus imperat, ius dicit,consulit & opitulatur, prout occasio postulat, atq; exigit necessitas. Scala haec a Tripoli Phoenices urbe (quae ab hominum memoria mercatorum occidentalium ac Proconsulum praecipua sedes fuerat) annis abhinc octo Venetae nationis opera ac stoelio,ob immensas Tripolitani rnagistratus exactiones, & tyrannide, eb translata est: quos denique caeterarum nationum Occidentalium negociatores euideli lucro ac commodo allecti ; sequuti sunt, cuncta que naues Syriam ad nauigacuras ad hanc statione adpelli statuerunt, ibique velut loco tutissimo, libero, & ab omni prorius vectigali immuni, uniuersas Syriae negotiationes stabilierunt. Hinc nullq fere naues, perpaucis Anglicis, Gallicisque exceptis, Tripolim Syriae hodie adnavigant: reliquae hoc loco suas merceS eXO Uerant: quae postea camelorum dorsis impositae, Alestum tuti praecipuum ac maximum totius Orientis emporium a deferuntur, minori urique pre io, facilioriq;via,quam Tripoli soleant,cum haec septem dierum iter ab Alepo distet,&pro singulo cameli sagmate taleros ad minus octo soluere necessum site ab Alexandreta vero Alepum Vsque trium latum dierum sit iter,a que singula sagmam quat nis ad summum talcris expediantur.

CAPUT VII.

Alexandreta asces as. In nauem adscensus. Norrida mox in ipsa Batione tempestas, is aescrimen maximum. Sinus Us ei

descriptist ; O in C prum appulse i.

HAESI Mus Alexandretae toto octiduo, .mercatores quosdam Venetos nobiscum in Italiam nauigaturos in dies exspectates. Interim in littore conchylia mirae dispositionis, lapillosque versicolores collegimus 3 commeatu quoque comparato oportunum nauigandi exspectauimus tempus. 'Decimo quinto tandem Κal. Aprilis circa vesperum nauem Venetam, cognomen to Siluestram Venetias tumigaturi conscendimus:pro xima

542쪽

HI E Ros o YT M I T. ET SYRIA C. sos

xima namque luce se vela vemi daturum,modo temporis ratio serret, ac tuta esset pelago fides, promiserat Nauarchus. Is Peregrinus de Rubes nomine, Scribam sibi habebat Lucam de S-ctis cognominatum: Veneths uterque Oriundus. . Decimo quarto Xal. Aprilis, aduersantibus ventis anchoras egifa-here non licuit: quin imo magis magisque Crescentibus ventis, &ex. asperato vehementius mali, ingentesque voluente iam fluctus, adeo saeua mox atque horrida suborta est procella, ut ventorum vi atque impetu agitati ac conquassati mirum in modum, de salute desperarminus, cum etiam in ipsa licet, statione , post quatuor iactas anchoras vixdum subsistere daretur: parumque abfuit quin in proximum Gallica quaedam nauis quae ruptis rudenribus anchoraim, allideretur: cum& cxxe Teiu' anchor F d Eum impetu reuulsiae re

loco motae etietur. euit tandem sub occasum Soliis radibus ventus,

placidumque mox se reddidit mare. Pelagus hoc loco sinum e ficit,

patentem ambitu ducenta circiter naallia passi rum, figuram referentem amphileatralem, Pamphyliam cum Cilicia & Syria comungentem. Hodie ab oppido Alasso nomine littori vicino, Alassicus G fodit,iasso appellatur, quem prisci ab Isso Imicum dixere. Nullas in eo videre est naues, si exteras demas, noc etiam actuarias, cum vicini accolae nec mare frequensent, nec nauigia vlla postideant. Decimo tertio Κal. Aprilis spirante CScia, nobis utcunque secundo, vela ventis damus; portuque egressi alcum perimus. Quatuor tum aliae securitatis causa se nobis adiunxere naires, & Venetae, & Galli caer quas idcirco nautarum vulgus Conseruas appellare solet. Postero die itemque terrio, quiescente vento parum ausi nihil profecimus , nocte vero subsequentucrescente vento,adeo talici cur sv sulcaulinus undas, ut proxima luce Cyprus se nobis conspiciendam daret : extremum namque orientale insulae promontorium scui extrema Clides antiquitus nomen fuit,hodie Caput L Andreae vulgo indigitant nobis oppositum esse animaduertimus. Circa meridiem ad Africum flans obstitit quo minuis progrederemur: quin imo ad laruam vertere proram

coacti, rursum insulae prospectum perdidimus. Ad vesperum denuo vento propitio extremam Clidem superauimus, atque inde Cypru ad nauigantes, sub Solis occasum Famagostam nobis aduersum esse cognouimus. Nocte sequenti vento placido littus legentes,sub auroram promontorium Pedalium vel (vt Strabo vult Pedasium, nunc Caput Graecu Capo de hi Grega eminus cospeximus, idemq; hora quasi meridiana superauimus. Vento tamen paulo post nonnihil aduerso, ac terra petere cogente,cum in altu ducere necessum esset,quo facilius sico pulum Clidem nomine superare daretur, vertere, ac flectere,& com-S s s mutare

543쪽

s I. Coro v I CL ITINERARIvumutare vela oportuit. Sole tandem visoccasum vergente, Monaste rium sancti Nappae, in ipso littore maris conditum, leturo pede praetera labimur. Nocte proxima placido a terra spirante vento fiatis prosperoe

littus legimus, ac promon Lori Trono , nunc Pila Cuspide superata, Salinas versius nauigauimus. Solent autem naues Venetae, Cum nullus est ventus, ut plurimum littus lambere, quo Citius iter peragant: valles namque, &littora, insulae, quantacunq; sit malacia, si inpet aliquem ventum emittunt; quo spirante iter aliquatenus Prosequi datuE ..

E Mui descensui. M Opro mora, ct me lustrata urbes.

UNDECIMO Cl. Aprilis, qui Anmmciationi Beatissimae Maria: Virginis sacer erat, ad Salinarum tractum appulimuS. Verum cadente mox veto,ad stationem progredi haud datum fuit.Nautae itaque naue duobus lembis servitorijs alligant, atque adminiculantibus alterius

Venetae nauis in portu haerentis nautis, ad sol iram nauium stationem remulco protrahunt Vbi tandem iactis anchoris, ac venia ab Emino obtenta, in terram descendimus, peditesque omines A micam, distantem a littore mille circiter Pas S , Franciscanos imisuri fratres, pec- reximus : apud quos ad decimum inde diem moram traximus : atque

interim Leucosiam & Famago stamurbes primarias, alia is circum ui cina loca (de quibus supra meminimus perlustrauimus. Decimo namque Κal. Aprilis Arnicano quodam duce S interprete conscensis equis noctu ad euitandos nimios aestus Arnica discessimus, recta Nicosiam pergentes: quam distantem ab Arnica L . millia passuum circa quartam horam sequentis diei attigimus : unde paulo post perlustrata urbe, re refectis nonnihil viribus, Famago stam disces . simus: quo postero die stib prandium peruenimus. Haec a Leucosia quadragesimo posita est lapide: plurimique in ea visuntur fornices Aquaeductuum celsi sublimesque, sed magna ex parre vetustate exesi, collapsique. Reliqua quae ad hanc urbem itemque Leucosiam pertinent, supra recensuimuS. Ad ducentos circiter pasi us a Famagos a Sacellum est subterraneum , Diuae Theclae sacrum, aliquot gradibus descensum praebens. In eo fons visitur aquae optimae, & febricitanti

hus cui fama est salubris.

544쪽

E C pro dissessus. Iterum mari discrimen maximum procella horrenda . muta obitus, ct sepultura Methone laudem ccnsccta. Pata D I E Non. Aprilis, atque ipso Palmarum festo die, nauem cursum conscendimus: sed vento haudquaquam propitio, in sequentem diem abitum distulimus. Circa prandium tandem, spirame Subsolano anchoras eruimus,& e statione soluimus, dolone tantum prorae erecto, ne longius quam in votis esset a littore seiungeremur Tabellio siquidem nauis mutaqud Eminum discessum procurabat exspectandus erat: cui diutius remoranti displosione tormenti bellici, ut maturaret significatum est. Quo in nauem recepto: seruit a qIocue scapha, seu lintre (Fregatam vocant Venetist qua scriba velleba

tur, funibus attracta, navique impossica, arremoNem laxauimUS, ventoque in puppim flante faeliciter per horas aliquot nauigauimus. CI ca vesiperum, subsidente paulatim vento, in malaciam incidimus; quq in sequentem usque diem nos detinuir ociosoS, Vc toto eo tempore, Postquam e statione silueramus, quadraginra tantum milliaria percurreremus. Declinante iam die Limisium pagum, itemque Phrurium& Zephirium promontoria talici cursiu praeternauigauimus.

Quinto Id. Aprilis, sub prandium S Epiphand cuspidem, antiquitus Acamanta promoneorium, eminuS Conspeximus, eoque praecerito, paulo post vento eum noto spirante, ac magis magisque crescente, vela in altum mare protendimus, ac priusquam ad vel peralceret, insuta conspectum perdidimus. Satalicum ingressi mare, ab alto iter perem mus, & in tercium usque diem continuato cursu, ac vento satis promero nauigauimus. Iuclinante iam die, mutato vento, Caurus se nostrae nauigationi opposuit, & impetuoso suo flatu nos Africam versus abegit. Ad quartum inde diem inquietissimo fervescente motu pelago, furibundus Boreas siniquus sane nobis ac saeuus admodum tanto impetu ac maris fremitu erupit, adeoque horridam non ita multo post excitauit tempestatem, ut fluctibus paene obruti &t pulti, non sine ingenti vitae discrimine, & summa molestia, animique anctus la diem noctemque integram transigeremus. Saeuiebant venti intumescebant undarum cumuli, mugiebat a profundo pelagus: superabant salientes undae,instar montium elevarae,non solum utramque

nauis spondam mediam, sed & prorae puppisq; castella obruebant, ac quasi deglutire videbantur. Nec erat quicquam in superioribus nauis,

545쪽

r' I. Coro C r 1 Tm ERA OvM uod non fluctibus undique irruentibus perfundere Pur, ac paene ope uri reriir, ut iam iam absorptam aquarum voragine dixisses navem. Med a praeterea nocte, malo nauis maximo terribilem edente fragorem, calus hic mala metumque auxit, imo magis gubernator ipse, qui victam vi artem fassus, & malum disruptum existimaUS, orario ne con cisa&tristi in clamitat, quisque se fatis paret, ad meliorem abiturus vitam. Qua vehementer perculsi, ad preces tanquam ad sacram anichoram confugimus. Fic gemitus, & complo Tatio . in genna prouo luimur: manus ad coelum & Deum tendimus, ac Vr eX ma infesto naua fragio nos e imat, sin minus animas nostras ad te recipiat, feria enti sti me precamur. Nec inanis fuit oratio: nam Diuina in primis opitulan. . te gratia,eo nautarum insuper accedente diligentia resolerti cura, tam 'euidenti & praesenti periculo erepti sumus. Malum enim palis trabibusque circum admotis firmiter colligauerunt, stabilemq; breui tem pore reddidernt. Hoc facto Nauarchus rursum monet ad Deum Opt. Max. supremum in periculis refugium,nec in necessitatibus se implo

rantes deserentem recurramus, precibusq; eius numen imploremus; . communibus quoque votis vocibusque Dei param Virginem inuoceamus. Obtemperatum illico. Precibus incumbentibus cunctis, ille vo . tum omnium nomine,ter in sublune manibus cum clamore porrectis, nautico more emittit, & donum Di Uae Mariae templo Episcopiono mine in Zacyntho miraculis claro offerendum Promittit. Exauditqmox preces, & vora. Circa auroram namque quie cente aliquantulum venti rabie, & sedata paulisper tem p estat e, metum omnem adueniens

dies ademit. Achae deinde Deo grati se, quod de tanto nos liberasset periculo. Cessante iam Borea, paulo post rursum Caurus spirare coepit: quo spirante gyros per altum agere, modo puppim, modo proram opponere vento, nunc flectere, nunc vela commutare, atque obvertere

vento necessum fuit. Interim e nauris quidam vita defungitur. Cor. pus Nauarchi iussu stragulo inuolurum, ac lapidibus appensis, ut subsideret, grauatum, a nautis in mare injicitur. Dum id fit, omnes pretaces proanima defuncti (vt moris est Catholici Deo cxsoluimus. Decimo quarto Lal. Maij, cum iam per duodecim dies nusquam conspecta terra nauigassemus . Methonem Peloponnesi seu Inachiae urbem maritimam nobis aduersiam esse cognouimus.

546쪽

HIEROSOLYMIT, ET SYRI Ac

CAPUT X.

aris disicris, terti . Ragasaea nauis occursus inautarum moua Alutatio. Piraticam uis nostrum uentis u-girem , aut pragressio. Malacia maris. V E T v s est dictum, quod nos verisiimum probauimus, calamitatem calamitati succedere. Vix enim uno liberati periculo, in alterum priori non leuius incurrimus. Circa vesperum siquidem, Peloponnesiacum nobis praeterlegentibus lirtus a quo plus minus duodecim millia passuum aberamus,ad Aquilonem vento stacionem muran re, rurbo violentus ex improuiso erupit: increuit ventus , simul & fluctus intumuere , plute vehementer, c um obrenebre seir, Crebrae coruscationes,& ronitrua horrenda mordem minantur: timor itaq; non modicus

omnium animos incessit. nauis enim plerumq; fluctibus inferior,imbre marisq; recipiens procellas, tota fere nobiscum operiebatur: mox fluactibus eam demergere volenti bus, qua si & ipsa periculu rimerer, ena tabat Sed quia i ieri cordi ae Domini multae nimis, Diuino sane auxilio , quod laborantibus ille benigne suppeditat, velis filmma celeritate demissis periculum e regi mus: mox etia nimbo evanescende procela loci tepestas conticuit. Dolone itaq; rursum erecto, atq; uno duntaxat expalo velo , coeptum carpimus iter. Paulo post iuxta scopulum. Vene inhos vulgo dictum, se nobis adiungit nauis oneraria Ragusaea, frumetto onusta, quae Constantinopoli Anconam versus nauigabat: cum quo propius accedere L, pro more nautico se mutuo clamore sublato salutar Unt nautae; unde venirem, quove tederent sciscitantes. Atq; his ve bis vix fine imposito, rursum a nobis diu ulla est .Paulo post artemonem denuo distendi , & vela in altum dirigi iubet Nauarchus: atque ita v stum mare sulcantes, Ocyillino cursu Conseruam nostram breui praeter nauigauimus.

Decimo tertio Κal. Mab,primo diluculo pirate Zephyro retro uertere Vela coacti, terram versus nauigauimus Dum Vero Caveam nauta

speculator (vt moris est adscendit, nauem quandam passis plenisque

velis Citato cursu ad nos properantem videt; eamque eX nauiS forma Anglicam esse animia uertens, piraticam ratus,praedones in proximo esse in clamitat, ne tamen frangeremur animo, este eam nostra multo

minorem, addit Arrectis ad hasis vocem omnium animis, singuli suis locis prosiliunt. Nauarchus vero aenea tormenta praeparari , armaque in promptu esse iubet, ut si propius accedant, propulsare hostes,ac vi Vim repellere commoditas daretur. Etsi vero turgentibus Velis,ac summa

547쪽

sio I. co TovICI ITINERAR Tu M. ma celeritate nos insequeretur, assequi ramen nauem nostram non

valuit: quinimo post horas aliquot longe post terga relicta,rursum alta peti j t. ac procul se a nobis seiunXit, nec conspecta e st amplius. Sole ad occasuna vergente, Sapientiam scopuluin, leu Sfragiam ad occi dentalem Peloponnesi situm angulum, detegimuS, Duodecimo Κal Mah, ob malacia parum aut nihil profecimus: tanta quippe ad vesperum usque aequoris Undique eraL Lranquillitas, ut

immobile & planitiei persiimile dixisses Sub vesperum placidum nacti

ventum, Sapiendiam scopulum praetervehimur. Nautae Vero cautes, quae illic plurimae sunt, veriti, bolidem demit runt,Vr quantum a cundo scopulisq; abessemus,experirentur, repereruntque Prorundi ratem passuum viginti. Mox iterum atque iterum fundi altitudine tentata, lente admodum,&testudineo ut dicitur gradu cauteS praecertabimur, periculumque tandem euadimus. Nocte proxima ad la Uam vertentes proram, rupes nimirum scopulosque veriti, rursum alcum petimuS.

CAPUT XI.

Plini in maere casis, S interitas. Delphinorum conspecta pia . A est eius descriptio breui1. ALTERO die vento Aphrico paulisper increbrescente, satis prospere nauigauimus. Interim ex pueris unus s quos Vulgus nautarum reo oi vocat Avelum puppis soluturus, antennam Conscendit: cumque ad summitatem peruenisset, ac veli soluisset ligamina, nescio quo infortunio ex antenna procidens , in mare labitur miser: ea propter retineri cursum nauis, ac retrouerti statim vela iubet Nauarchus, ut commodius periclitanti opem ferre possent: nec sibi deerat puer, sed nunc infra nunc supra fluctus enatans, summo conatu adnitebatur ut euaderet; natanta si quidem & dolia & asseres proficiebantur, quo substentare se, ac superare undas facilius possiet. Cum vero pue-- 1um projecta non posse apprehendere, sed summis viribus adnatantem schaphae appropinquare animaduertereiar, seruisorio attracto lembo , navique admoto, se in eum demisere. Descendentibus nautii, atque inter alios pueri patre, qui Pedota nauis erat (Index is est itineris interdiu noctuque, a vulgo nautarum Pilota nuncupatus) iam paene lembo proximus periculum euaserat. Verula tamen dum manibus rudentem quo lembus naui alligatus erat arripere tentat,&frustrabis terve e mari cum impetu exilit, lembo caput impingit, atque illico in omnium oculis , frustra conantium opitulari, submergitur, ac miserum rapidus vortex hausit.

548쪽

HIEROSOLYMIT. ET SYRIA C. DrDecimo Κal. Mab, sub auroram Striuales insulae deteguntur. In gentem paulo post Delphinorum instar rotariam se volutantium, naisuemque praeternatantium conspexi mus numerum; quod multi aliquod infortunium portendere suspicabantur. Est autem Delphinus piscis marinus,seu potius Oceani bellua, omnium non modo marinorum , sed etiam terrestrium animalium velocissima, pernicitate paene volucrem aequans , & nisi multum infla rostrum illi os foret, medio fere in ventre, nullus piscium celeritatem eius euaderet: sed moram ad fert ei naturae prouidentia, quia nisi resupini non Corripiunt qui quam. Lingua illis est, contra aquatilium naturam, mobilis, breuis atque lata, haud differens a suilla: pro voce gemitus, humano similis. dor sum repandum , spinae dorsi cultellatae et rostrum simum , unde re nomen Simonis agnoscere dicuntur. Mulcen Lur arte musica, praese tim symphoniae cantu. hominem non e pauescunt, obuiam nauigiis veniunt ut de Arione citharoedo produnt histori q)puerorum is ducu-tur amoreud quod Appion se vidisse Puteolis scribitude dc Theophra,stus tradit: Raro capitur hoc animat:& si capiatur, vix edule est,re palato ingratus cibus. Captum concremare solent quidam, & oleum ex eo eaeuens ad varios usus hominum in vas a recondere. Dum vero iuxta utriusq; insulae littus lente preterserimur, Calogeri aliquot Graeci ritus,&monasticae vitae homines,.Strophadum incolae, cymba remis acta ad nos properat,mum scula pro more adferetes, Hydriam nimiria dulci recentiq; aqua plenam, aurantia & citrina aliquot oma,laeticinia item,lactucas,& endi uias: quibus in nauem receptis, rearga eleemosyna compensatis laeti hilarcsq; fuere dimissi.

I uiarum Strophadum de strento

STROPHAVES , teste Plinio,in mari Ionio ante Zacynthii positae, Lib. prius Plotae,post Strophades dictae fuere: cui nomini originem dedi ne Harpyiarum fabulam auctiores volunt. Narrat enim Phineu Arcadio siue(ut alij putat Paphlagoniae rege liberis suis superinduxisse nouerca,quos eu uxoris ins inctu necasser, iratos ob ea re Deos oculos et Imstulisse,& Harpyias adhibuisse, cibos ei ut abriperet. Sed cum Iasenem cu Argonauti S propter vellus aureu Colchos pete te hospitio suscepi siet, eisq; dedisset ductore, tanto beneficio illectos Argonautas Zetim re Calaim filios Boreae & Orithyit,alatos iuuenes,ad pellendas misisse

549쪽

admonitos ab Iride,ut desisterent ab insequendis Iouis canibus , suos volatas conuerissse,&ad Argonauros redrisse: eorumque reditum seu conuer fio nem, id est Strophen (φιοφία nomen dedisse insulis fabu lantur. Meminit harum Virgilius.

Strophades Gra/o fiant nomine dictae lassia Ionio in magno : quas dira Ce laeno Harpyia colant aliae: Phineia postquam Clause domus i me metu liquere pricres Triptius , haud illis monstrsem , nec saeuior vlla Pestis, ct ira Deum St si s sese extulit undis. Virginei Volucrum Tullus, saevissima ventris Presmihi , tincae , manus , est pallida semper Ora me. Sunt autem Strophades hodie Striuali appellarc planitie nobiles,

s ubres,amoenae,clementia Coeit,ac gleba fercilis lima fortunatae: portu dilatae satis commodo, littus habent abortu scopulis rupibu quieupurgatum. Estq; una maior altera:qua: Orrum resipicit, quatuor millia passitum suo ambitu complectitur; luae occasum,duo Vtraque a Calogeris habitatur:qui numero quadraginta iamdudu ibi sedem posue- re,&in maiori insula Monasterium incolunt satis commodum , turri,quadratae formae validi stima, & sex tormentis bellicis instructam uni rum; quae contra vim hostilem , praecipue piratarum & latronum ex- . cursiones, ac depraedariones turum monachiS praeber receptaculum. Solent ut plurimum piratae Fustis suis ( naues expediriores, reiq; pira iticae magis idoneas sic vocant latere hoc in portu, quo commodius faciliusque pr*terlegentes naues ex improuisio adoriantur. Abundat utraque insula vitibus, oleis, CitriniS, auranti S, punicisque maliS;pe- .cudum copiam alit ingentem frumento item & leguminibus cultis .sima est; ac marehabet mira piscium copia pollens.

CAPUT XIII.

Enaui in gesInthum descensus: ibidem mora; atque abitus. Aduersit venti, auria demum x. Ce halem,o Core rasotissi ractus Maro Adriatici, tarnarium usque nauigatio.

CIRCA meridie medio nobis apparet si uctu nemorosa Zacynthos, ut ait Poeta. Mox vento placido Nauarinum Peloponnesi oppidum

totium

550쪽

toriam praetemauigamus. Sub occasium Solis insulae portum (qseret a fano littorali Diui Nicolai appetiant; intrauimus. Mox tribus explosia

tormentis aeneis(quibus pro more nautico templum Mari qEpii copiae eminus salutauimus lanchorasm portu iccimus. Cu velo per tempus

a magistratu exeundi nauem veniam 3mpetrare non liceret, in alteriam

usque diem exitum d i stultimus. Tres hic Hierosolymittani itineris comites substiterunt, ve primis triremibus(quarin dies exspectabauetur

Corcyram traffretarent, & inde ad euitanda maiora maris incommoda in Apuliam nati igarenti solus ego e Peregrinis cum mecCatoribus,

qui in naui aderant, Venetias petis. Haesimus in portu senis diebus, ventis aduersiis abitum impedientibus Interea tempori voti nostri in summo periculo facti memores, D. Mariae Episcopiae tenetrium altissi mae rupis vertici linpositum, quarto ab urbe situm lapide una omnes accessimus, tum inibi soluturi. Munere itaque oblato,vitamque deprecationibus Virginis debere testati debitas Deo o primo maximo eiusque Matri reddidimus gratias. Insulam supra descripsimus, ut ta- perfluum sit eadem hic repereret . t Tertio Κal. Maii, Sole occidere anchoris eleuatis e portu soluimus, cumque aliquamdiu vento secundos eliciter nauigassemus labentibus paulatim ventis in malaciam incidinans, ac tanta maris tranquillitate laborauimus, ut parum aut nihil ea nocte proficeremus.

Pol die ΚaL Maii, promontorium seu verticem Labrucam(que hodie

nautarum vulgus Caput Nattae C o Natta vocat praeter legimus. inde

Echinadibus insulis, ac freto (quod Zacynthum a Cephalenia diuidit) superato,in altum vela direximu; Mox tamen obstitere venti, quominus prosequi iter liceret, primum Cauro,dein Fauonio,viroque nobis aduerso spirantemuinq; processisse nos proxima nocte puraremus, magis retrogressos esse cognouimus: atque in tantum aduersi hi ventinos detinuere,ve seque netbus quinque diebus vix qui laquaginta milliaria prorepere datum tuerit. nam quinto demum die vix Cephalen iam superauimus Nocte vero proxima Euro spirate nonnihil profecimus. Clarescente iam die vetus a puppi exoritur, & tumido impletur carbasus Austro: quo paulatim inualescente, Corcyram,& Aerias Phaeacum arces eo die faeliciter pricterlegimus. Nocte subsequenti continuato cursu, ac vento prospero Merleris insulis N Panaro scopulo a tergo relictis, prouehimur pelago Vicina Ceraunia iuxta , libet enim eo cactantis periculis defuncto aliquantum poetari. Ipsis Nonis Maii, prospero continuante ventorum flatu, fugimus mutnantibus undis qua cursum ventu sque gubernatorquevocabant; tantumque secunda nauigatione presecimus i ut i onem (hodie Sassinovel Sasonem scopulum eo die praeternauigaremus.

SEARCH

MENU NAVIGATION