Dissertatio medica inauguralis, de amaurosi ...

발행: 1798년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE AMAUROS I.

dena tantillus, ut aegro nisii de eodem interrogato in mentem non veniat: dolor autem nonnUnquam Praegravis existit.

Oculi stinui usu citius solito fatigantur; verumque lucidarum oblatarum ideae, quae, salva sanitate, brevi substitere, jam multo diutius perstant; quod primis forsan naiacentis mali indiciis annumerari potuerit. Inter primos quoque morbi indices, scintillae, faminae aureae, maculaeque Variis coloribus, formis, et gemmis quasi distinctae, corpore praesertim praeter solitum commoto, vel subito inclinato, eminent. Maculae nigrae, modo unica tantum, oculis obvolitare videntur ; ineunte morbo subito evanescunt, subinde revertuntur, stabiliores sensim tandent futurae. Quidam aegri maculas quoque rubras vident, quas,

vestigiis

22쪽

vestigiis qualia digitorum apices sanguine

imbuti relinquunt, assimulare solent. Lucerna quasi iride cincta cernitur. Res oblatae bipartitae, et in miracula risum moventia transformatae aliquando videntur.

Quidam aegri qui binis oculis confusi ius

vident; alterutro eorundem clauso, res at

tero aeque sere bene, ac sanitate perstante, cernere Valent; multique, qui ante malum inchoatum nullo visus defectu laborabant, longinqua jam multo clarius quam propiora vident. Nonnulli denique, qui rerum oblatarum colores distinguere ViX possunt, eXtremas earum lineas satis bene discernunt. Aeger horum malorum pluribus paucio, bus d plus minus diu VeXatus, lumine tandem

23쪽

dem orbus evadit: caligo enim oculis prae tensa paulatim densatur ; dies a nocte vix secernitur; retina tandem, luce etiam sulgida admota, non movetur, miserque praeclaro hoc scientiae, et oblectationis fonto

privatus, caec OS Vitae tramites atrae caligini damnatus explorare cogitur.

Oculos attentius scrutatus mutationem

haud levem subiisse plerumque inveniet ; pupilla saepius ampliatur; usque adeo intemdum ut Iris vix jam videnda, circuli exilis- si mi

24쪽

ε DEA MAUROS I.

simi speciem prae se serat: contra eadem ad minimam diametrum aliquando contrahitur. Pupilla interdum, vivida etiam luce admota, non minuitur: contractio vero pupillae retinae sensui pro rata plerumque apte respondet: hoc autem minime perpetuum est ;iris enim quibusdam aegri , qui diem a

nocte vix secernere potuerunt, aeqUe Propemodum bene ac sanis contrahitur. Pupilla oculi centro haud semper obvertitur, jamque formae vice rotundae, OVatam vel aliter mutatam subinde induit. Quando aeger auscultat, osque ad locum unde strepitus exoritur obvertit, oculi ita interdum diriguntur, ut axes in re quaesita non coeant, sed potius indecore divaricent. Nonnulli hoc mari laborantes strabones fiunt. Oculorum motus abnormes fiunt: modo

25쪽

DE AMAUROS I. 7

modo praeter naturam tardi, modo, nec raro, tremuli, unde omnia aegro contremere

videntur. Caliganti interdum, praesertim primo rem inspecturo, visus est duplex. Oculi praeter solitum splendescunt; et humores subalbidi apparent. Capitis dolor interdum remittit, oculissimul magis hebescentibus : et saepe, iisdem

penitus caligantibus, Omnino cessat: hoc autem minime est perpetuum; miseranstus enim non solum visum amisitim plorat, sed etiam saevum capitis dolorem patitur. Caecitas vero interdum nullo capitis dolore, nec signis etiam supra enarratis astantibus, ealiganti, caetera licet sanis supervenit.

Rubor ore suffusus, tinnitus aurium, Ve

26쪽

8 DE AMOR AUSI.

tigo, &c. amaurosim haud raro comitantur. Nec raro tum animi tum corporis languor,

resolutionesque nervorum indicia huic malo se comites jungunt. In hemiplegia oculus, qui laborat, corporis latus affecto contrarium Plerumque occupat. Oculi pariter musculi paralysii assiciuntur, ita ut oculus eodem tantum moveri queat, et palpebrae haud raro immobiles fiunt. Aeger partium circa oculum sitarum rigiditatis sensum ςonqueritur. Nares sere semper sicci sunt. Ratio Θ tomatum.- Scintillae, flammae aureae, &c. ex Pres a Vasis retinae sanguineis illato pendere Videntur: corpore enim eXercitato, cum Vasa vi solito majore retinam premunt, praecipue apparent. MO-

do quo hujusmodi pres ura retinae scintillas,&c. excudit, aliquid forsan luminis ossundit experimentum sequens quod Dominus

Elliot in se fecit. Hic

27쪽

Hic vir ingeniosus, rem saepius haud sine aliquo quidem dolore sibi allato, expertus, dum oculorum pupillas manibus sibi valide premebat, pressura simul aucta, oculisque immobilibus fere factis, adhibita palpebr

rum et musculorum vicinorum contractione, hemisphaerium lucidum, lunae, aut luce nae lumini haud absimile, intervallis obscuris, aut minus lucidis, et saepe accuratissime ordinatis, distinctum aliquo tempore elapso, ante oculos sisti comperit. Radios luminis contortos, caeteris lucidiores mirum in modum vermiculate Vibrato3, nonnunquam videre sibi visus est. Pressu ad oculorum ruborerri et ardorem usque continuato, lumen summum suum splendorem, luce meridiana ViX minorem adeptum est.

Hac vivida pressura ulterius adhibita, B splendor

28쪽

DE AMAUROS I.

splendor evanidus factus in colorem subcoer leum abiit, pluresque maculae multicolores illico exiliere; his tandem extinctis, lumen penitus evanuit, neque continuato, neque aucto pressia rediturum. Manibus jam amotis, oculi demum aperti, prorsus, imo ad solis radios, caligabant, nec nisi post diaem longum idque sensim, visum recupera

verunt.

Maculae nigrae oculis obvolitantes particulis retinae sensu orbatis, et hinc ad lucem caligantibus tribuendae sunt. Res oblatae, bipartitae, aut alio quovis modo insignitae, eX eadem causa pendent. Tantus retinae cum iride consensus inte cedit, ut hujus motus in homine ex illa fere omnino pendere Videantur: homo autem

Pupillam

29쪽

DE AMAUROS I.

Dpupillam diversis rerum distantiis accommodare potest; et quaedam animantia, psiti cus nimirum et felis, ita a natura comParantur, ut iridem pro arbitrio moveant. Iris luminis radiis ipsi impingentibus non mo- Vetur, facile autem retinae incidentibus contrahitur, et iridis motus generatim retinae sensui satis apte respondet: hinc iris, nascente amaurosi, insigni se contrahendivi, minori tamen, quam salva sanitate, pollet ; malo progrediente, minus minusque contrahitur; donec tandem, aegro Penitus occaecato, prorsus immobilis fit. Res autem haud semper sic se habet, aliquando enim amaurosi omnibus numeris absoluta laborantibus, perinde ac sanis contrahitur: et contra, in ultimo hydrocephali stadio pupilla ad maximam usque diametrum nonnunquam, vivida luce admota, dilatabitur.

Idoneam harum rerum rationem reddere

dissicile foret .

Formae

30쪽

DE AMAUROS I.

Formae pupillae abnormes cum filis transversis raro, nisi subsit inflammatio, observantur; et ex iride partibus vicinis adhaerente pendere videntur. Quod pupilla oculi centro non obvertitur, hoc in quibusdam sorsan exemplis cuidam iridis portioni nervorum resolutione assectae tribui debet. De duobus eXernplis, quibus pars pupillae summa praeter solitum dilatata, nerVorum, quibusdam oculi, et palpebrae superioris,

musculis inservientium resolutionem comitem habuerat, certior factus sum. Haec bina exempla vim partibus ad foramen superorbitarium illa tam, causam agnoVerunt.

Neque iridis portionem paralysi interdum assectam esse, vero absimile videbitur reputantibus, partes iridis quasdam in nonnullis animalibus, stimulis admotis, se contraxisse. Visus duplex ex impotentia binos oculorum M Lovglis, Tent. Inaug. de oculo.

SEARCH

MENU NAVIGATION