장음표시 사용
31쪽
lorum axes eodem deflectendi pendet: ima- go enim super retinae partes inter se disse reS et quae non consentiunt, depicta duplex
Quando visus distinctus ex imagine accurata super oculi fundum depicta non exoritur ; cerebrum, nerVUm Opticum, aut retinam morbo teneri, jure conficitur: causas igitur quatenus in has Partes agunt, O dine perpendemUS. Cerebrum asscientes causae sunt vis externa capiti illata, quae animi arcem compressu aut concussu assicit; vitia fabricam cerebri corrumpentia; membranae ejusdem praeter naturam crassae; ossa eXcrescentia, calculi,
steatomatosi aliive tumores, &c. sanguinis aut seri effusio, quae vim cerebi pressu minuit. Causae
32쪽
Causae quidem jam dictae, morbis lethargiacis Cccasionem praebent; eaedem autem pleraeque, modo leviores sint, oculos solos ivterdum affecerint.
Quicquid distributionem sanguinis abno
mem caput versu8 essicit, aut reditum ejus inde prohibet, humorum congestui et effusioni intra cranium favebit, quae res causa hujus mali minime rara esse videtur. Caligo violentiori corporis nisui, gravioris puta ponderis elationi, aut portationi supervenit, et quibus mens exaestuat ira, vel etiam gaudio aliquando lumina subito extinguuntur. Nonnulli quidem ita a natura comparati sunt, ut se inclinare nequeant, quin caecitate fugace tententur. Qui nocturno certare mero gestiunt, hi quoque volaticas caliginis tentationes experi-
33쪽
ri solent; quod ex sanguinis cursu caput versus festinato praecipue exoriri videtur. Exinanitiones solitae, haemorrhagiae, &e. suppressae, eruptiones variae e cutis superficie repressae, omniaque quotquot nimiae sanguinis abundantiae favent, hanc quidem
perinde ac caeteras nervorum resolutiones, concitarunt.
Impetus sanguinis solitus caput Versus ex quavis causa, exinanitionibus puta nimiis, et praesertim sanguineis, deficiens, magn&que a febribus, aliisve causis imbecillitas caecitatem Pepererunt. Is est quarundem corporis partium neXus, ut aliis affectis, aliae quam celerrimc in consensum rapiantur: cerebrum ac stomachus hac lege, prae caeteris machinae organis, unice ligantur: inde plurima in hunc
34쪽
hunc recepta, illud nunquam non labefacistant : sic digitalis purpurea, stramonium, &c. hausta, malum moverunt. Venena pariter metallica; nicotianae fumus in intestina infusus, vermes quoque, similes ediderunt effectuS. Malum insuper frigori hydrargyri saturis admoto tributum est : porro e lue venerea, et podagra provenisse fertur. Amaurosis denique morbi comitialis, et
hysteriae quoque, effectus est; et finita horum malorum tentatione, oculo lux denuo affulget. Vis cerebri collapsa, stupo que, qui sensus urget inertes, rei rationem tam plene reddunt, ut aciem amissam solam musculorum oculi spasmo imputare minime necessarium Videatur. Causae pleraeque jam dictae nervum osticum
35쪽
cum assicientes, nexum cerebrum inter et retinam praecidendo caliginosa nocte oculum prement. Quibusdam huic malo damnatis nervus opticus complanatus, flaccidus, aridus, aliove vitio corruptUS, Post mortem repertus est. Membranae, qua e cranio transit, inflammatio, aut arteriae oculi centralis distentio lumina compresso nervo optico eXtinguere potuerint. Lugubre mali eXemplum e nervo optico, fractis orbitae ossiculis, compresso, natum vidi.
LUX, proprius retinae stimulus, splendidissima subito, minus vero splendida lentius, sentiendi vim penitus delebit. Sic quibusdam, fulgur vividus, atque ut fertur), bom-C ba dae
36쪽
bardae explosio'' caecitatem dicto citius induxere. Quibus oculorum acies arenarum Africae, aut nivosae terrae plagae, splendore diu perstringuuutur, in morbum nonnunquam incidunt. Miseros, Tullianis, aliisve locis tenebrosis diu inclusos, subito denuo solis luci objectos, occaecatos fuisse nam
Nimia oculorum excercitatio caliginem sensim ac pedetentim creat. Qui coelum stellatum telescopio attentius eXplorant, qui literarum studio nimis dediti, dies, noctesiaque continuas, aetatem in rebus discendis conterunt, cujus Poeta immortalis, Miltonus noster, lugubre documentum Praebet,) haud raro infelices; digni meliore fato, se 1uasque fortunas Musarum Aris de-Vovent ; et philosophiam non nisi immenso pretio, lumine ipso, Parant. Artifices
37쪽
Artifices qui oculos multum, rerum Prae-1ertim minutarum inspectione necessario exercitant, haud raro caligine plectuntur. Opera forsan sedentaria et perpetua fere capitis inclinatio huic malo ansam praebere potuerint. Corpuscula inligni velocitate in oculum involitantia, morbum, externa licet laesio vix manifesta fuerit, haud raro excitant.
Exempla hujusmodi lapicidis, quorum non pauci, minutissimis lapidum fragmentis scalpro in oculos vibratis visu orbantur, frequenter eVeniunt. Oculi membranae adeo tensae, et humores compressu dissiciles sunt, ut impetus cum retina communicetur; saevus oculi dolor exoritur, cui inflammatio profunde sita superveniens, tempus licet breve duratura, retinae vires penitus delebit.
38쪽
Dirtano s. - Amaurosis ab aliis oculi anfectionibus humorum pellucidate secerni tur ; his autem aetate provecta, obscurioribus saepe factis, cum nascente lentis caligine confundi potest; hac autem inchoata, macula obscura in media lente conspici potest ; et iris, incolumi retina, et luce admota, se contrahit. Porro aeger, obscura luce aut crepusculo, clarius cernit; pupilla enim inde ampliata, majus radiorum lucis penicillum per eandem transibit, quique macula obscura non intercipiuntur, hi facile ad retinam pervenient. Prognoses esst fere semper infausta ; pauci enim ex multis, qui malo afficiuntur, visum recuperant. Judicium autem de mali eventu, causa cognita ; magna eta Par te pendebit. Malum subito natum multo facilius quam si tarde sine causa manifesta obrepserit, sanatur. Quo recentior morbus,
39쪽
et quo minus exquisita fuerint signa, eo major effulgebit spes.
Amaurosiis vel cum effusionis in cerebrum, vel sanguinis in capitis vasis congestus, vel denique dibilitatis generalis, signisse plerumque ostendit: Malum ex effusione in cavum cranii ortum, hydrocephalo interno amne est, et raro medecinam admittit: vesicatoriis capiti admotis saepiusque repetitis, errhinis, et refractis hydrargyri muriati mitis dosibus diu adhibitis, debellari debet. Quando sanguinis in capite congestus ex nimia totius corporis plenitudine pendet, res generalem sanguinis detractionem postulare
40쪽
tulare videatur ; sin minus Vena juxta partem laborantem pertusa satis sit; capillis igitur abrasis, capiteque frigida toto, sanguis hirudinibus, vel cucurbitulis cum serro, temporibus, et fronte saepius prout signa
postulaverint, admotis detrahatur oportet. Vesicatoria toti capiti continuata serie admota insigniter profuisse experientia constat : ad sanguinis distributionem abnormem tollendam pertinent: Vasa externa quibus admoventur stimulando, internorum actionem minuunt: porro humorum detractione nonnihil proficiunt. Tutius, post vasa exinanita imponi possunt. Medicamenta Cathartica, inter quae hydrargyrus muriatus mitis eminet, felicitate haud aspernenda, dari solent, derivatio- nem enim abdomen versus essicit salvi pu gatio nimirum) motumque sanguinis per omnia