Dissertatio medica inauguralis, de amaurosi ...

발행: 1798년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

DE AMAUROS I.

omnia hujus viscera promovet, et multum humorem tenuem ex sanguine detrahit, A et sic inanitio generalis fit, et tensionem vasorum quae sanguinem ubique Vehunt, minuit, et sanguinis ideo impetum tem- perat, et actionem vasorum absorbentium excitat atque intendit . V Porro alvi purgatio sanguinis congestui in capite egregie prodest ; exinanitis enim abdominis extis, septo transverso solito inferius descendendi copia datur; quod liberiorem sanguinis cursum per pulmonem essiciendo, capiati subvenit. Vomitoria, malo ira nato, profuisse feruntur ; cum autem sanguis, inter VOmendum, caput versus ingenti Vi propellitur, in multis exemplis nocere Potuerint. Aeger diaeta tenui, et aura frigidul , cunctis simul tum animi tum corporis irritationibus

42쪽

DE AMAUROS I.

tationibus caute evitatis vesci debebit. Si tussis urgeat, eadem, quippe quae, sanguinis cursum caput versu accelerando signa adaugeat, consopiri nece ste est. Senis corporis exercitatio praecipienda esst, utpote quae plenitudinem minuit, distributionemque sanguinis aequabilem praestat.

Si menses, cutisve eruptiones, repressa, mali causas extitisse suspicio incidit; eadem remediis idoneis revocari opus est. Amaurosi a debilitate, auxiliis, quae totum corpus firmant, atque stimulant, partesque assectas recta irritant, medeatur oportet: hic diaeta nutriens, Vinum, aer purus, et frigidarii, si aeger ferre queat, uiaus, quae Plus omnibus medicamentis, tonicis dictis, valere solent, cumprimis requi

43쪽

DE AMAUROS I. as

Cinchona ossicinalis, amara, ferri praeparata, gummi resinae, ammordiae carbonas, sinapis semina, valeriana ossicinalis, &c. eX- hiberi solent. Medicus rerum usu peritus Valerianana

dosibus magnis ad si) exemplis qualibus

vulgo praescribitur haud parum ; minoribus Vero datam, nihil fere, profuisse, me certiorem fecit. Arnica montana contra hoc malum, medicorum sermone plurimum celebrata fuit; et in quibusdam exemplis profuisse videtur : quales autem, apud nos, effectus ede te solet, laudes, quibus a cet. Collins esse tur, minime mereri videntur.'drargyrus parvis dosibus diu datus, inter optima, quibus in hoc malo, auxilia utimur, haberi quidem debet; totum co

44쪽

pus stimulat, vasorum resorbentium a stiOnem eNitat, et Omnibus, quae ad obstructaS corporis partes recludendas nobis sup-Petunt remedia, praestat.

' Aura e ctrica in hac pariter ac in aliis nervorum affectionibus, haud sine fructu adhibita fuit: caveri autem debebit ne actione vasorum nimis aucta, usurpetur; in hujusmodi enim exemplis, non nocere non potest. Scintillae e fronte, et praesertim Partibus oculum ambientibus elici debes t ;ct quibusdam forsan, aurae rivUS magi SCOn niat. Hoc remedio .cpnstanter et diu

adhibito multis succurritur, nonnullisque, ut Usus docuit, medetur;-in exempli8 autem longe pluribus, ignis aethereti S, caete Crum remediorum instar, frustra adhibetur. Aliorum quidem medicamentorum Usum

minime praecludit; imo contra postulat, aliis enim exemplis per se nihil profuit, aliis

45쪽

is vero, aliis simul auxiliantibus. prosecit. Auxilium igitur fert, petitque vicissim. Palpebrae, partesque oculo circumdatae, frigescentes, ac rigescentes linimento sapo-naceo cum tinctura cantharidum, caute, ne

quid oculo illabatur, fricari debent. Capsici infusio oculo ipsi indita morbum quidem

profligavit: uni capsici grano aquae interterendum in mortario, uncia addi, liquorque post aliquod tempus per chartam coli, debent; hujus infusionis guttae duae tresiave oculo aegri in dorsum recubantis omni mane et vespere instillandae; et aegro simul praecipiendum, ut easdem in totam oculi superficiem palpebris motis diffundat. Ob consensum oculos inter et nares, hina usurpantur: pulvis asari naribus haus. tus copiosam muci detractionem promovet,

oculisque

46쪽

DE AMAUROS 1.

oculisque lacrymationem ciet; multique caligantes eodern usi, sibi meliuscule esse cre

dunt.

Jamque remedia, quae medecina, dira caligine laborantibus hactenus commendavit, eidemque maxime prodesse comperit, qua Par est diligentia recensuimus: plerisque autem medicorum tentaminibus nec ineluctabile mali progredientis, vi occurri, nedum pertinace etiam remediorum usu mederi maxime dolendum est. Cum autem nonnulli horum medicaminum vi convaluerint ; et permulti quidem levamen ad tempus ex iisdem experti sint, mali sanationem, modo medicina tempesti-Ve, diu atque perite, adhibeatur, in multo meliore spe, quam plerumque solet, ponendam censeo.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION