Disputatio medica inauguralis, de variola ...

발행: 1797년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE VARIOLA. 2Ipeculiari aegrotantium foetore, colligendum

Haec opinionem supra dictam certe roborant ; praeterea autem observari potest, pustulas in facie, quae semper nuda est, Cutisque magis impervia quam aliae Corporis parteS, numerosiores eSSe. ΜONTICOLAE SCOTICI quippe quorum genua, Crurum, femorumque pars vestitu nuda est, eas partes aeque aC faciem, reliquo corpore fere immuni, pustulis Coopertas, habent. Utrum pustulae Viscera, partesque internas invadunt, inter medicos parum convenit. Co-T NIUS Supra quadraginta homines qui diem Variola obierant, eo animo incidit ut litem discerneret, Sed contra obserVationes ΑVICENNAE; FERNELLII, ΚΕRCKRINGIT, NIEA DII, BOERHAAVII, aliorumque ne vel minimum earum in partibus internis vestigium invenit. In nonnullis exem-

plis, eas in palato, UVula, lingua, inter genas, et in membrana tracheae usque ad tertiam

ramorum

32쪽

αa DISPUTATIO MEDICA,

ramorum bronchiorum divisionem, notavit; nullas autem in oesophago aut urethra vidit. Rarum eXemplum memorat, Etenim vidi puerum ani prolapsu laborantem variolis pre- hensum, in quo tota recti inversa pars et aeri eX posita pustulavit Inde liberum aeris aditum ad eas gignandas eSSe necessarium, colligebat.

Quamvis plerisque hodie persuasum sit, Vis Cera pustulis non esse infecta, res tamen in quibusdam animalibus sese aliter habere videtur incidendo enim Ρsittaico, qui Variola consuenti

lis obsita sunt comperta f.

Vulgo creditur, eorum, qui Hariola semel laborarint, dispositionem ad eam accipiendam penitus deleri, neque eos iterum insici posse ;Sed

33쪽

DE VARIOLA.

23 sed quaedam eXempla narrantur hominum qui morbum iterum vel etiam tertium habuerunt. EXempla hujusmodi certe rara sunt et fortasse dubia, et Varicesia aut alii morbi pro Hariola habiti fuerunt.

Quando Hariola lenis et discreta est, sebiis Cum eruptione levis, et pustulae in facie pauCae, tam parum periculi habet ut medici ope ViX egeat. In consuenti autem, Cumque febris symptomata gravia, periculum inde est

Semper metuendum.

Quo medicus prognosin rectam habeat, res varias animadvertere eum oportet. In aegroto qui bono corporis habitu, ab omni avito aut fortuito morbo immuni, usus est, eXitus felicior expectandus, quam in illo qui sese aliter habet. Multum quoque ab aeris statu, et anni tem- Pestate

34쪽

z DISPUTATIO MEDICA.

pestate pendet, haec enim magnam in morbis epidemicis vim habere videntur. Sydentiamus notavit Variolam plurimos autumno interficere, Sed numerum aegrotorum appropinquante

hyeme, minui, iterumque Vere Stragem reno-Vari.

Infantibus praecipue, aliisque haud raro, convulsiones per febrem quae eruptionem antecedit, occurrunt. Si paroXysmus unus telalter Vespere ante eruptionem apparet, levem morbum indicat; si autem Citius, Vehementius crebroque fiunt, non sine multo periCulo sunt. Si febris, eruptione finita, non evaneSCat Vel saltem remittat; praecipue si die octavo et undecimo febris, secundaria tunC dicta, sae-

vire incipiat; quando haec obserVantur, eVentum infelicem semper minantur. In Variola consuente nunquam non Periclitatur aeger; multum intenditur periculum

delirio, accessibus Dilepticis remediis ordinariis

35쪽

DE VARIOLA.

25 non debellandis, sanguinis in capite vel pulmonibus congestione. Si pustulae die octavo circa bases lividae sint, si materia ichorosa vel subnigra repleantur, si post eruptionem reCedant, Si petechiae per intervalla appareant, vel si sanguis ex diversis corporis partibUS profluat, denique si symptomata putredinis in eX- cretionibus observatur: quo plura horum Symplomatum simul apparent, eo magis imminet periculUm.

MEDENDI RATIO.

Ρrimo statim Variolae incursu, regimine an-

tiphlogistico utendum est. Aeger aeri fr*ido libere eXponendus, et acidum refrigerans large

Sumendum. Caro, Vinum, et quicquid calorem moveat omni modo evitanda. Aer in cubiculum admittendus, neque multa stragula, dum aeger lecto jaceat, utenda. Validam exercitationem effugere, sub dio autem, si possit ambu- D lare

36쪽

u6 DISPUTATIO MEDICA,

lare debet, et Curandum, ut mentem placidam

tenent.

Si alvus adstricta est, laxanti enemate primo solvi debet, posteroque die purgatio refrigerans

adhibenda: et quando morbus levis et benignus est, vix alio remedio opus erit. Cum autem morbus graVior est, aeger majori Cura tractandus. In morbi initio, ut febris eruptionis minuatur, imprimis Curandum est; et fortasse nihil magis ad hoc, quam a er friZidus Confert. Salutares ejus effectus sane mirabiles sunt, ab eo enim pulsus rarior fit, omniaque symptomata, potenti et salutifera ejus vi, mirum in modum

Ubi pulsus frequentior et durior, Sitis urgens, vultus rubore suffusus, oculi inflammati, respiratio aCCelerata, Cum capitis lumboriimque dolore, delirio, aliisque hujusmodi, missio sanguinis in aegroto florente praesertim aetate et sanguineo Corporis habitu, prorsus necesSaria videtur

37쪽

videtur nisi autem magnum periculum imminet, Sanguinem semel mittere sussciet.

Cavendum semper ne specie inflammationis decepti, statum debilitatis, fortasse et putredinis quoque instantem et multo frequentiorem, et majoris momenti, male negligamus. Aegri vero Conditio plerumque satis manifesta est. In debili, laxo, et irritabili habitu, sanguinis detractio, quanquam symptomata graVia appareant, admodum alienum foret. Purgatio in hoc morbi statu multum prodest, at laxantia mitiora ad hoc maXime idonea, neutri sales, senna, aliaque hujusmodi; aut forsitan laxantia enemata, quippe quae aegrum minus debilitant, meliora sint. Per eruptionis febrem, Convulsiones adultos raro, infanteS Vere saepius VeXant. Hae Si tantum semel aut bis occurrant, haud magnum medici auxilium postulant; si vero maturioreS, Cre-D 2 briusque

38쪽

28 DISΡUTATIO MEDICA

briusque iteratae, praesenti ope et medicamen-

tis potentissimis indigent. E febrili irritatione

oriri videntur; et fortasse sedula ad regimen frigidum attentio, eas magnum in modum arceret. Ad eas sublevandas optum solum remedium cssicaX, ejusque magna Copia neceSSaria apparet. Cum eruptio inceperit nihil aliud possumus, nisi Symplomata graviora levare; sieri enim non potest, quin morbus progrediatur, tamen aer frigidus est semper admittendus et potio refrigerans utenda. Alvus saluta modo ante dicto teneri debet: si autem Diarrboria OCCurrat, CaVendum CSi ne praemature Supprimatur, quam quidem nisi valde profusam tantummodo moderari oportet. Faucium dolor, Gar rarizatione cum Melle

Aceto, levari potest; usus quoque Lacilis dolorem

cum vehementior Sit lenire Compertus est. Quanquam symptomata per febrem secundariam nonnunquam

39쪽

nonnunquam inflammatoria Videntur, sanguis caute admodum et parce mittendus est; si enim pulsus languere incipiat brevi ad maximam debilitatem vergit. Frequentius vero' in hoc morbi gradu, symptomata putrida oriuntur, faciei tumor subito minuitur, salivae fluxus

desinit, pustulae Corrugantur et deprimuntur, intervalla earum pallida et livida, Cum specie petechiarum et ecchymosis, oris halitus foetet, et corporis VXtremae partes subfrigidae et glutinosae apparent; hic quidem Corticem Peruvianum, Vinum et Cardi ca neque parce adhibere debemus. ΜoRΤori non modo Corticem Peruet ianum Variolae decessu, sed etiam dum pus tutae maturescerent, si quid remissionis viderit, optimo cum effectu, administrabat. Μaturus horum remediorum USUS praesertim in gravissimo Variolae genere et ubi pustulae non facile

oriuntur, plerumque Valde prospere evenit.

Porro a quinto die, Opium bis quotidie dari et

alvi

40쪽

DISPUTATIO ΜEDICA.

alvi adstrictionem purgationibus et enematibus removeri debet. Experientia magnam Opii utilitatem ad somnum inducendum, aegroti dolorem minuendum atque tollendum, quem Cutis irritatio et inflammatio eXCitant, Sat plane mon

strat.

Vesicatoria ad symptomata urgentia sublevanda multum laudata sunt. Si manuum pedumque tumor, eum faciei justo tempore non sequatur ; si saliVae eXCretio quondam profusa, Subito Cessaverit, aut si glutino a et dissicilis

riectu sit, vel si dyspnoea Valde urgeat, nil dubium quin vesicatoria quibusdam Corporis partibus applicata, magno auXilio futura sint; haec etiam partibus pustulis Coopertis imponenda ; USUm Vero eorum quaedam incommoda Sequuntur, gangraena iisdem in parIibus saepe oritur, eorumque applicatio plerumque in levioribus casibus sat tuto omitti potest. Quo pustulae cicatrices seu foveolas nullas relinquant,

SEARCH

MENU NAVIGATION