Desid. Erasmi Roterodami Precationes quibus homines assuescant cum Deo loqui. Item precatio dominica, digesta in septem partes iuxta septem dies, eodem auctore

발행: 1641년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

i8. PRECATIONES ipse magis ac magis expurgem vetus fermentum, fiamque nova conspersio , cordis synceritate & veritate .

Amen.

gruum legitur Euangelium de δε- minante semen suum, H

ora tecum.

Foelix ille qui meretur esse terra

bona, precor ut me ex terra parum frugifera tua benignitate facias terram bonam , quandoquidem sine beneficio tuo nihil omnino bonum est, ut in me fructificet verbum tuum.

Ameno

Ad Euangelium de nuptiis in Cana. IZsu fons bonorum omnium , qui

ad suggestionem virginis matri S aqua versa in vinum convivas exhilarasti, da famulis tuis , ut musto tui spiritus salubriter inebriemur. Amen.

62쪽

syAccedentis ad sacram onaxim. AGo tibi gratias Iesu Christe, pro ineffabili charitate , qua genus

humanum tua morte redimere dignatus es , & oro ne patiaris tuum Sacro sanctum sanguinem pro me frustra fusum esse , sed tuo corpore semper pascas animum meum, 'tuo sanguine vivifices Spiritum meum, ut paulatim adolescens virtutum auctibus, efficiar idoneum membrum

corporis tui mystici, quod est Eccle-sa, nec unquam deficiam ab illo sanctissimo foedere , quod in extremaeoena distributo pane & porrecto poeulo pepegeri cum discipulis tuis electis, & per hos cum omnibus , qui per baptismum in societatem tuam insiti sunt. Amen.

Ad Chrisum pro vera pistatera. P Recor Iesu Christe, ut quando ex nobis ipsis nihil possumus, tu tua inaestimabili bonitate non sinas nos

63쪽

6o PRECATI ONE Sunquam aberrare a via salutis, sed abiectis umbris Iudaicis,& huius mundi praestigiis, per veritatem Euangelicam perducas nos ad vitam aeternam, hoc est, nos ad te trahas,qui solus es beata immortalitas. Pro consensu dogmatum.

AMator humani generis Deus,

qui donum linguarum , quo quondam Apostolos tuos ad Euangelii praedicationem per Spiritum tuum Sanctum coelitus instruxeras , da , ut omnibus linguis omnes ubique praedicent gloriam filii tui Iesu, ut confundas linguas vanas pseud apostolorum,qui coniurati substruunt impiam turrim Babel, tuam gloriam obscurare conantes, dum suam student attollere , quum uni tibi debeatur o- .mnis gloria, cum Iesu filio tuo domino nostro, & Spiritu sancto in aete na saecula. Amen.

64쪽

MConsecratio mense.

Ouicquid appositum est , de qui

quid apponetur,scelix ac Sacrum elle i ubeat, qui sua benignitate pascit

universa. Amen. Alia.

ΕXhilarator omnium Christe , &

sine quo nihil vere suave est : oro, ut huic nostro interesse convivio digneris, tuaque praesentia exhilarare animos nostros, teque omnibus &patinis & poculis miscere, ut nihil te non sapiat, illabarisque animis nostris. Amen. Graimrum Actio. '

GRatias agimus tibi pater eoelecstis, qui tua ineffabili potentia

condidisti omnia, tua inserutabili sapientia gubernas universa, tua inexhausta bonitate cunista pascis ac Vegetas, largire filiis tuis , ut aliquando

tecum

65쪽

εE PRECATIONES tecum bibant in regno tuo nectar illud immortalitatis, quod promisistiae praeparasti vere diligentibus te, per Iesum Christum. Amen. . . Aba ex Chosostomo.

Bznedictus Deus, qui me pastis a

iuventute mea,qui cibum praebes omni carni, reple Iaetitia & gaudio corda nostra , ut affatim quod satis est habentes, abundemus in omne opus bonum, in Christo Iesu domino nostro, cum quo tibi gloria, honor,&imperium cum Sancto Spiritu in o

mne aevum. Amen.

Alia ex Chrysostomo in Matth.

GLoria tibi domine , gloria tibi

lia iuste, gloria tibi rex, quoniam dedisti nobis escas, imple nos gaudio& laetitia in Spiritu Sancto, ut inveniamur in conspeetu tuo acceptabiles, nee pudefiamus quando reddes unicuique secundum opera sua. Ame.

66쪽

Precatio Erasini Rot. ad virginis filium Iasum humani generis assertorem.

A P0xo te prona supplicique men

te, generis instaurator humani, Dei simul & virginis fili Iesu Christe, qui verum illud es lumen & immo tale, sine tempore prorsus, inenarra-- bili modo promanans a patre, sontelucis omnis, qui cum Sacri Spritus incogitabili nexu sic cohaeres,ut neque monadis simplicitas personaru confundat discrimina, neque triadis proprietas , usiae scindat communionem. Tu enim novus ille iustitiis sol, qui

semper oriens a semper generante patre, semel autem visibilis exortus orisbi sempiternis damnato tenebris,lar raream peccatorum nostrorum cali

ginem dispulisti , novaque lampade

praenitens, diem illum candidum vereque almum,&expectatissimum revexisti mortalibus, diem quem unum fecit dominus , noctem teterrimam, .uius ipsi fueramus auctores, profli-

67쪽

M P R a e A TIO NE τgans. oui denique nunquam desinis invimiis oriri mentibus piis, subinde novus, ' sed idem nulli tuae vivificae gratiae radios invidens,nisi si quis excluserit invidens ipse sibi. Qui

perpetuo quietus , rotas ac versas Omnia. semper intra temetipsum manens,aeterna vertigine ambis universa, illustras omnia , nihil non intuens, nihil non penetrans. Conspicuus , pariterque invisus: modicus , & idem immensus, complectens omnia , simulque incomprehensibilis: infusus per omnia simplicissimus tamen. Temporum auilior sine tempore omnia moderans sine

selieitudine. Qui nativo calore insensibiliter illabens, ad patrem subducis animos mortalium, ac terrenarum cupiditatum fece depuratos, quatenus licet, iis tuam ipsius naturam sursum rapis, raptos attenuas attenuatos transformas, uti quemadmodum tu eum patreDeo natura,ita nos tecum unum simus adoptione.

Quique salutifero radiorum tuorum Muxu florentia vitaliaque facis omnia,

68쪽

E R A s. Ro TER. 6smnia, parens,educator, origo & finis omnium quae nascuntur. Tuo sydere afflari reviviscere est, tuo foveri lumine proficere est , tuis accendi

flammis periei est, abs te deseri perire est. O ter scelices,quibus tu mi tis & roscidus exoreris: vae sempiternum iis, quibus iratus occidis. Tuum intueri vultum , gaudium est abis lutum,tuo orbari conspectu, ehaos& horror est aeternus. Ubi tu luees, ibi demum immortalitas: ubi non luces,

ibi infernus est. Ea orere quaeia mihi faustus ac propitius, o lumen oeulis amabile,aniniique nebulas, quas mihi mea terra sumindit, discute, iisque oculis quibus tu videri soles, serenus. irradia, que illa affulge fronte , qua coelum pariter & terram exhilaras. Tu qui terrarum flammis opera Omnia lactras , ne praetereas quaes hanc animulam, quam ipse finxisti. Ne pigeat benigne Iesu reficere,quod facere dignatus es : restitue quod instituisti. Ne graveris instaurare tuum ipsius plasma. Resareiat suo in opere tua clementia , quod meo vitio male

69쪽

66 PRECATIONES

male est dissipatum. Corrige in tuo opificio, quod est meapte culpa depravatum. Agnosce & perfice, quod

optimus optime constitueras. Vindi- . ea quod tuum est, ut omnia mala no- istra nulli nisi nobis ipsis imputemus. lomnia vero bona tuae misericordiae feramus accepta, qui singulari etiam tua bonitate nostrum malum in tuum bonum quadam arte soles vertere. Tua me virtus beneficentissime pa-xens Iesu, eum nihil essem, mirabiliter condidit. Tua sapientia corpusculo huic organis ad omnem ulum aptissimis, miraque partium omnium harmonia concinnato, tum sensuum incredibili sagacitate munito, vita- Iem animam indidit, de tuo Sacro affatu calentem, immorralem, seminis aetherei, ad tui met imaginem exsculptam, quo tui, qui summum es bonum, capax esse posset. Cui quidem. & tuo de lumine, docilitatis quasi scintillulas quasdam inspersisti, uti in medio mundi, veluti pulcherrimo quodam tuorum operum theatro collocata, per visibilium rerum

70쪽

rum cognitionem , quarum tu nihil non optime fabricatus es, te invisibilem opificem investigaret. Tua denuo mileratio,posteaquam cum gentilitiae labis serpigine , tum autem meapte quoque impietate, in nihilum recidissem , salutiferae tuae mortis antidoto in vitam reposuit, deque tuo dependisti innocentissime, quod ego nocens contraxeram . Nullum novit modum tua benignitas cle mentissime conditor. En iterum siegratuito restitutum , ne semel asser- tus in miserandam servi tutem revolis Verer , tua profusissima liberalitas quos egregiis dotibus communiit quot essicacibus Sacramentis assiduae de tuae Sacro Sanctae mortis fonte sub scatentibus confirmavit, lavacro vivificans candidansque, sacro cerOmate roborans, corporis sanguinis

que proprii dapibus saginans, neque

non essi caci unguine contra spirituales agones militem tuum durans variis cnarismatibus, & arcanis muneribuslocupletans , tacitis animorum instini libus trahens aberrantem, ex

SEARCH

MENU NAVIGATION