장음표시 사용
71쪽
PRECATIONES stimulans dormitantem. Et tanquam haec omnia parum sint, ita mysticae scripturae tuae remediis undique periculis nostris occurrit tua pietaS. Doces errantes, fulcis nutantes, promissis confirmas laborantes , hortatu conantes erigis. exemplis inflammas, minis deterres, nunc allicis beneficentia , nunc meritae calamitatis flagello castigas. Denique ad haec Omnia, tam multa, tam magna, ingratum me, atque obsurdescentem , toties spretus, toties capitaliter offensus, tamen usque & usque revocas rem
demptor ignoscentissime, iamque in praeceps eunti, poenitentiae salutaris asylum aperis, δc aperis, quoties a nobis aversi ad te refugimus , nihil scilicet interire volens eorum , quae pulcherrimus ipse tam pulchre finxeras, quaeque mercator, neque imperitus , neque stultus tam cupide, tantoque impendia redemeras. Huius tam inaestimabilis tuae bonitatis fiducia, en audet ad te redire , post
. tam diutinas errorum ambages mancipium fugitivum . ad te suum omnium.
72쪽
inniumque dominum. Assere postliminii iure quod tuum est, domine Iesu, meque simul dc tibi, &mihimetipsi restitue, quandoquidem uri que perii. Me miserum quam multis, quam imperiosis,quani pudendis dominis inservivi, dum insanissimum peregrin alio, du babylonica
captivitas nimio delectat opere,dumque tuum vere suave iugum cervice demens excutio , cui servire summa unicaque libertas est, a quo assen, eripi est, a quo teneri, beatitudo est, a quo profugere, interire est. Audet redire tamen ad indulgeminimum
pastorem ovis iterum erratica, quam tu quondam diu multimque per vitiorum vepleta vestigat m humeris tuis laetus report*sti , niveoque innocentiae vellere denuo tectam, communibus Eeclesiae tuae caulis reddidisti, in quibus iam luporum insidias
noμ timeret. Audet redire ad amantissimum p xentem filius m te fruo, qui meliores annos, corporis simul Minsenii dotes, hoc est, omnem ditissimi patris substantiam, cum turpissimis
73쪽
o PRECATIONE sinis nepotibus, scorti'ue barbaris, nempe carnis cupiditatibus, nequirer prodegit. Revertitur autem e longinqua regione vitiorum omnium, quae tu sola ignoras aeterna scientia, nudus, egens, famelicus, nihil secum ex tanti benigni parsntis liberalitate
referens, praeter infelicem contaentiam, sceleribus pudoreque coopertam. Superat tamen hunc immensum impietatis meae cumulum tua genuina bonitas, qui servum hunc nequis simum non ad crucem, non ad compedes , quas alioqui aeternas com meruerar, sed ad veniam vocas, non
noxae dedis, sed emendatum in familiam recipis. Ovem hanc ulcerosam & vagam cura potius quam poena dignam iudicas. Filium tam maledicto audientem, tam a paternis moribus degenerantem , non exhaeredas, non abdicas , sed patria victus pietate resipiscenti, ultro etiam in
amplexus occurris. Non tu reversum domo prohibes , non supplicem a genibus repellis,sed ad primam statim poenitentiae vocem in collum infusus
74쪽
E R A s. R o T E R. 71 Risus osculo dignaris, & quem lanistissime sustinueras peccantem , pcensetentem lubens admittis, pannoso novam stolam depromi iubes. Supplicium merito, paratur convivium, iam utique de tuo veteres noxas omneis donas. Et pret nimio recepti pignoris gaudio, non vacat pristinarum OL Leniarum meminisse, non saevis linguae verberibus patria intonat ira,
non auditur vel lenis illa Mitionis expostulatio. Quod unquam simile patris indulgentis exemplum solertes
illi naturae adumbratores ediderunt Vae hyemi pectorum nostrorum clementissime salvator, si tua tam inaudita nostri charitate , non incalescunt ad te redamandum, qui sic adamasti prior. Vae lethargo mentium nostrarum, si tantis meritis e icitatae non expergefiunt. Vae duritiae
eordis humani plus quam adamantini, si tanta tua indulgentia non potest mollescere. Sed quisnam o sola spes nostra, revellet hoc cor saxeum 3c inextricabile, carneum,& simplex
reponet, nisi tu selus, qui quo vel sic
75쪽
τα PRECATION Essc nostram pervinceres duriciem , ipse caro factus es Z Imo quis totum hunc hominem a summo capillo ad imum usque calcaneum refinget, nisi tu agnus immaculatissimus, qui non precaminibus, ut herbis magicis, sed sanctissimi tui cruoris a ergine creareturam innovas universam qui senium abolens mundi , coelum: no' .um , terramque novam solus creas. Quis hoe putre cadaver in vitae novitatem restituet,nisi tu, qui solus arentia, deploxataque ossa vitali stat nimasὶ qui quatriduanum etiam Lazarum simplici voce in duceni excivisti suscita quisso re nostrum hos funus, tu qui vita es o mutumiana aegrotum hunc , qui vera medietna es animais rum. Miserandum: huncihydropicam tua gratuita misericordia dignetur apprehenderet, . nil nisi test fluxas nihilque sitientem , mortaque ' Vim imiserabili . copia i nequicquam. Hen - . tem : proquς ia explebili male dulcium aquacremi aviditate , tui, minsere,de euius fonte qui biberitinon sitiet in aeternum: tui famem excitat
76쪽
qui panis es 'itae, de quo qui semel
ederit , nimirum nauseam fecerintollar carnium Aegyptiarum. Solve omnipotenti ruo nutu, animam hanc paralyticam eorporis affectibus veluti ignavo grabbato prorsus affixam , vitaeque ac pietatis ossiciis restitue. Tu sauciis huius rapitalibus plagis , pariter & salutaris poenitentiae vinum , & tuae consolutionis o-Ieum infunde. Aperi cini huius in tern 'soculos, ut te aspiciant , Iumen immortale, protinusque evane-seant omnes huius mundi praestigiae. Postremo quoniam tu es unicus ille novi plasmatis auistor , totum hunc Adam veterem, quantus es, detrahe,
qui nihil nisi limum, unde prefectus est, sapie, proveniatque te fingente, novas ille qui secundum recreatns sit. Nam tu dulcissime Iesia, pius ille es incantator & magus , qui non Thellatis Colchicisve venenis , sed
omnipotenti miseri eordi,tua' , non Co pus modo, verum etiam animam refingis , neque mutatb ea utrum senio iuvenem , verum' etiam propul
77쪽
74 PRECATIONES sata morte vivam facis di immortalem. Festina igitur, & me totum Spiritus tui secretis incantamentis, tuaeque gratiae succis transfigurare. Tolle putrem hanc & corruptissimam carnem, assidue cum Spiritu bella gerentem, novam ad tuae carnis imagi- .nem insere,puram, incontaminatam,
Spiritui audientem. Emarcescat haec quae foenum est , neque te omnino videbit: succedat ea quae videbit sa- Iutare Dei. Exime Spiritum hunc
brutum, animalem, tumidum, intra- ctabilem , cum carne coniurantem, a te saepe descissentem : tuum imperti suavem, mitem , coelestia sapientem, aspernantem ea quae videntur, quoniam temporalia sunt, subvolantem ad ea quae non videntur aeterna, ut mihimet velut exanimatus, per te spirem, in re uno , tibique uni vivam mihi mundoque mortuus. Etenim
suopte Spiritu qui vivunt , ii vere
mortui sunt: tuo vero qui aguntur, neque in carne sunt, neque sub lege, sed vitam vivunt immortalem, capi tis nunquam morituri, membra im
78쪽
ERAs. ROTER. mortalia facti. Sic igitur aufer me mihi. imo me mihi restitue unice salutis auctor I sit Christe, me. mihimet excide, ut tibi inserar: mihi peream , ut in te sim ineolumis mihi moriar, ut in te vivam : mihi marce scam, ut in te floream: in me sim in a- nis, ut in te abundem : in me nihil esse incipiam , ut in te sim omnia is Magnam rem a te petit vermiculus neque enim me fugiti nec meritis modo, . Verum etiam votis humanis, atque adeo intellectu maiorem , nimirum ut unum tecum fiat . & in Deum quendam transfiguretur homunculus. Sed quid hoc usque adeo mirum, si in Deum transfiguretur lio munculust magis mirum , qui in hominem transfigur*tus es Deus. Incogitabile utrunque, incomprehensibile utrunque, verum hoc demum iri - .
comprehensibili tua misericordia dignum , incomprehensibilia beneseia
largiri. Eoque re non per mea merita, quae vel nulla simi, vel malai, sed per teipsum obsecro conditor optime maximeque, per omnia, quibus D 1 t in
79쪽
76 PREQATIONES tuum numen placari flectique solet, per tibi communem patris potentiam , qua me de nihilo magnum quoddam atque admirandum bonum finxisti: per homusion tibi Sancti Spiritus bonitatem, qua me tot gratuitis dotibus locupletasti et per tuam admirandam sapientiam, qua pertingens a fine usque ad finem fortiter , εc disponens omnia suaviter, inenarrabili consilio nos redimere dignatus es. Atque in primis per adorandum illum nostrae restaurationis fontem, incomparabilem charitatem tuam , quae te veluti musto lymphatum atque bacchantem E sinu Dei parentis in uterum viminis, ex arce coeli in hanc lachrymosam vallem exilii nostri deduxit, de hunc limum induere compulit oppido volentem. Perque omnes humanae conditionis iniurias, milleque huius vitae incommoda, quae tu dominus omnium servuli levissimi causa 33. an nos spontaneus obtulisti. Per famem
sitimque qua nostram ingluviem dependiti: per taedia, per labores, Pen
80쪽
vigilias, per aestus, per algores quibus exitialem luxum nostrum luisti. Per summam tuam pauperiem , in qua &pasci, & vivere, & mori voluisti, ut
nostram ditares egestatem. Per obtrectationes , per contemptus, per convitia, per totius vitet tuae summam humilitatem , qua nostram supe
biam fregisti. Per sanctissimas illas
tuas lachrymas, quas toties pro nostris sceleribus effudisti. Per extremos illos innocentissimae tuae mentis angores, quos instante crucis supplicio , neutiquam mortis formidine, quam tantopere sitiebas , sed incre- dibili quodam ardore membrorum
tuorum volens assumpsisti, nostram in te transferens imbecillitatem , ut tua nos infirmitas confirmare tuaque tristitia luctus aeternos nobis adimeret. Per sanguineas guttas, quas toto exudabu corpore, cum gravem scelerum nostrorum sarcinam in tuos esses humeros impositurus. Per tua vincula, quae nos aeternae captivitatis cathenis exuerunt. Per tuum rea tum , quo nos sumus a vero erimine