Desid. Erasmi Roterodami Precationes quibus homines assuescant cum Deo loqui. Item precatio dominica, digesta in septem partes iuxta septem dies, eodem auctore

발행: 1641년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

RRE CATIO NESstem agnosceremus, cuius potentia conditi sumus , quum nihil essemus: cuius bonitate restituti sumus,quum pertissemus:cuius sapientia guberna- .mur &conservamur, ne revolvamur

in exitium. Addidit ille tui compellandi fiduciam: praescripsit precandi formulam, agnosce filii tui precationem , agnosce filii tui Spiritum, te

pro nobis per nos interpellantem.

Non dedignaberis ab his appellari

pater, quos filius tuus, tui simillimus, dignatus est appellare fratres. Non est , quur nobis placeamus, sed est, quur tuam filiique benignitatem glorincemus, quum pihil hic sibi vina dicare possint nostra merita, sed totum hoc tuae gratuitae sit liberalitatis. Placuerunt tibi magis charitatis re pietatis vocabula quam timoris: pater audire mavis quam dominuet. Redamari praeoptas a filiis , quam a servis timeri. Amassi prior, ae hoc ipsum tui muneris est, quod te redamamus. Audi pater spirituum, filios spirituales , te in Spiritu adorantes.

102쪽

Talibus enim adoratoribus delectari te, docuis nos filius tuus, in hoc abs te missus in mundum, ut doceret

nos omnem veritatem. Audi vota concordiae. Non enim convenita ut fratres, quos tua bonitas aequavit in honore gratuito, ambitione,conten intione, odio, livore inter sese dissideant. Omnes, eodem patre pendemus, Omnes eadem petimus. Nec sibi quisque peculiariter rogat aliquid, sed velut unius corporis membra, eodem animata, Spiritu, quod in commune omnibus expediat postulamus. Nec enim auderemus ali-.quid abs te petere, quam quod ius si e filius tuus : nec auderemus aliter petere, quam isse praescripsi d Sic enim petentibus promisit filius tuus fore, ut qaicquid peteremus in ipsiusa omine impetraremus. Quoniam utem quum dominus nosteriesus fi- ius tuus .ageret in terris, nihil ardenoribus votis exoptavit , quam ut omen sanctum tuum , non selum in adaea, sed per universas orbis natio-E α nes

103쪽

doo PREeATION Esnes inclaresceret: nos quoque huius& hortatu, & exemplo flagrantibus desideriis optamus, ut adorandi nominis tui gloria coelum ac terram imis

pleat , ut omniS creatura tremat tuam inevitabilem potentiam, Veneretur aeternam tuam sapientiam , amet ineffabilem bonitatem. Tua . quidem gloria ut immensa, ita nec initium habens, nec finem habitura. semper florens in sese, neque cres: ire potest, neque decrescere : sed humani generis refert, ut illa eune is annotescat. Nobis enim vita aeterna est, novisse te selum verum Deum, &quem misisti, Iesum Christum. Tui

nominis splendor obscuret & extinis Dat in nobis omnem humanam glo-iriam , ne quisquam sit, qui sibi vel minimam aliquam gloriae portionem ausit usirpare. Nam gloria quae est extra te, Vera est ignominia. Effeti. hoe pietas naturae in filiis , iuxta carnem progenitis , ut ingenti assectu desiderent honestam famam parentum suorum. Videmus quam gestiant

104쪽

ERAs. RO TE R. Iollant gaudio, quam exulient, quam

sibi placeant, si contingat aliquis egregius honos his , unde prognati sunt, puta si triumphus, si statua in foro eum honorifica inseriptione, si

principatus. Parentis enim gloriam pro sua ducunt. Rursum quam moerent, quam deiiciuntur animo, si quid ignominiae continsat inuri nomini paterno. Adeo penitus insevit hoe ais nimis hominum naturae affectus, ut

parentes in filiis, & filii glorientur in

parentibus. At nos quo vehemen

tior est pietas divina, quam affectus humanus, hoc ardentius sitimus tui nominis gloriam, ac discriaciamur uniee, si cui soli debetur omnis gloria,ignominia afficiatur. Non quod ullo probro possit inquinari tuae gloriae splendor, sed quod ad nos attinet, quodammodo fit iniuria tuo nomini quum gentes vel ignorato, vel

contempto rerum omnium condito is re, venerantur , dc adorant contem

piissimas etiam creaturas, veluti seis X eas, aut ligneat, aut coloribus fuisE 3 eatas

105쪽

rox PRECATIONES catas imagines , boves, arietes , simias, porrum, cepe, & in his omni-hus impuros daemones. His veluti diis canuntur hymni , immolantur victimae, incenduntur thura. Haec

videntes filii tui discruciamur duplici nomine,& quod tu fraudaris debita gloria , & quod illi miseri pereunt sua dementia. Quin & Iudaei non desinunt in synagogis suis filium

tuum unicum abominandis probris asticere . Quicquid autem probri confertur ininium, tuum unicum Iesum, qui splendor est tuae gloriae, in probri loco im- cognomen. filii tui ignominiosius ducentes appella ri Christianum, quam furem aut homicidam : nobis exprobrant crucem

filii tui , quae nostra est gloria. Nos

hoc tuae oebemtis misericordiae, qui te saIutis omnis auctorem agnoscimus, 'qui utriusque Spiritum hausinius. Misereatur & istorum tua clementia pater coelestis,ut gentes reli- ecto simulachrorum cultu , te solum

106쪽

E R A s. R o T E R. a 3 Venerentur. Iudaei, relicta superstiatione legis, Spiritu tuo docti, si agno scunt Deum , ex quo omnia, agnoseant & Dei filium , per quem Omnia r agnoscant & Spiritum Sanctum, divinae naturae consortem : in tribus personis adorent eandem maiestatem, & in simplici essentia , a- gnoscant triplicem personarum proprietatem, ut omnis n4ti O , omnis lingua, omnis Texus, omnis aetas ubique consentiat in gloriam & laudem tui sanctissimi nominis. Utinam autem & nos, qui filii tui vocamur, apud hos qui re ignorant, non simus dehonestamento tuae gloriae. Quemadmodum enim gloria patris est filius sapiens, ita filii degeneres ignominiam conciliant parentibus suis. Non est autem germanus filius qui pro sua virili non imitatur ingenium ae mores patris sui. Filius tuus Iesus germanissimus est filius: quia perfectissima est imago patris, quem l tam refert ac repraesentat. Nos qui adoptione, non natura filii sumus, E conis

107쪽

ro PRECATIONES conformantes nos ad exemplum fi lii tui, pro viribus accedere conamur

ad aliquam tui similitudinem , ut quemadmodum perfectissime glori-heatus es in filio tuo, ita pro modulo nostrae imbecillitatis glorificeris& in nobis. Glorificaris autem , si mundus conspiciat nos iiixta filii tui doctrinam viventes, te super omnia diligentes : si. proximum perinde, ut nosipsos diligimus, diligentes: si bene volentes , qui nobis volunt male: bene facientes qui nobis male faciunt. Haec enim nos docuit filius tuus Iesus, provocans ad imitationem patris.coelestis, qui solam suum iubet oriri super bonos & malos. Quantum autem dedecus invehunt gloriae tuae, qui quum Christiani vo .

centur, furantur, moechantur, litigant, belligerantur, ambiunt, ulciscuntur, fraudant, peierant, per ad O

randum nomen tuum , nonnun

quam & blasphemiis incessunt: ventrem habent pro Deo te contem pio, Mammonae serviunt. Nam ho in i n u m

108쪽

minum vulgus Deum ex ipsis cultoribus aestimat. Etenim quum vident tui nominis professores impie viventes dieunt: valeat ille Deus, qui tales habet eultores : valeat ille dominus , qui tales habet servos: valeat ille pater, qui tales habeat filios: valeat ille rex, qui talem habet populum. Eoque filius tuus nos docuit , ut quemadmodum ipse & vivens , dc moriens glorifieavit nomen tuum , ita nos quoque pro nostro mydulo castis, εc inculpatis moribus gloriam tui nominis . illustremus. Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, dc glorificent patrem v strum, qui in eoelis est. In nobis 6 pater coelestis nihil est lucis , nisi fuerit abs te profectum , qui perennis es fons omnis luminis , nec ex

nobis quicquam proficisci potest bonorum operum. Ita tua bonitas in nobis operetur, tua lux in nobis Iacear, quemadmodum lucet in rebus omnibus abs te conditis , aeterna

E s tua

109쪽

ios PRECATro NEstua potentia; inscrutabilis sapientia inaestimabilis benignitas quam praei. cipue tatnen erga genus humanum declarare voluisti. Itaque quocunque vertimus oculos, omnia canunt nominis tui gloriam. Aetherii Spiritus die noctuque regem, suum laudibus celebrant. Iam haec tam admiranda coelorum fabrica, quam suspicimus, elementorum distors concordia, stati maris accessus ac deces sus , fontium scatebrae , perennes

amnium cursus, tot rerum , tot arborum , herbarum, animantium

species, ae singulis: quibusque sua Via

insitas ut magnes ferrum attrahat, herbae morbis praesens remedium adis ferant. Haec, inquam omnia, quid aliud nobis loquuntur, quam nomi- nis tui gloriam Z te solum esse verum Meum a solum aeternum, solum im-- mortalem, solum potentem , solum

sipientem, solum bonum, soIum misericordem, selum iustum, solum veracem , solum admirabilem , solum amabilem, solum adorandum. Iniuriam

110쪽

iuriam facit tuo glorioso nomini pater, qui ex his titulis , qui tibi soli debentur , quicquam ubi decerpit. Nam si quid harum virtutumio nobisis id omne abs tua prosi-ciseitur munificentia. Da igitur pater ut undiquaque glorificetur nomen tuum.. Reluceat & in moribus nostris , non minus quam in angelis, caeterisque rebus abs te conditis, tui nominis gloria, ut quemadmodum . qui mundum hunc contemplantur, ex admirabili opificio colligunt opificis magnitudinem: ita quite non norunt, exemplo nostro commoti de suam agnoscant turpitudinem, & tuam admirentur benignitatem : & hac ratione conversi, simul

nobiscum glorificent sanctissimum nomen tuum, ac filii tui Iesu, &ab utroque proficiscentis Spiritussancti, quibus ex aequo debetur omnis gloria per omnia iacula. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION