Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

ministratam sena sapienterque Rempublicam ue dum datum litteris p

trocinium Q ac litteratis exemplum i

, dum summos Magistratus, ad popularum salutem feliciter gestos ue dum

obitas ad summos Ecclesia uera chas, Regesque maximas legationet ;quibus Veneti Nominis majestatem. exteras quoque gentes , ac mu di ultima extendisti, debitis lauditat calebrabit ειε quoque umbraticum hominem , peregrinum his terris, bospitem , inter magnisscentia tua 'rere regia , ingentisque benignita tis atquε clementia miracula --

, . Hoc Reges babene ψ

Iapiat di , . . .. , . prodesse miseris .

12쪽

Vale Ascaenas vitae ; prasidium dulae , decusque meum i pro quo nia si quam dedisti vitam vivere, eaudem ponere superi dovent , debitor

14쪽

PRAEFATIO

Ur Theologieam hanc, de

necessaria in Sacramentis administrandis intentione,

Disputationem in publicum mittam, illud praesertim in caussa est, quod in Ambro-ho Catharino , Τridentinae olim Synodi Τheologo praestantissimo, mei quoque vindicias compulsus sui adornare. Cum enim ante annos quinque supra viginti, hoe idem argumentum tractarem in Scholis ; ae de externa, ut vocant , Ministrorum intentione, pro Cathasino nostro ex Cathedra dicerem ;illico sparsi susurri, vulgati rumores, imo&delatae ad Ecclesiae Praesules surdae querelae, me sub honesto Theologi summe catholici nomine, Lutheri atque Calvini errores in scholas invehere, stillare discipulis noxia, periculosa cudere dogmata , sacros Tridentinae Synodi Canones instingere, violare. Haee dum Ardeliones hi nostri, adversum me crebra mussitatione , in speciem pietatis composta blaterarent; criminationes illas omnes, quanquam atroces ac falsas, sur

15쪽

da aure pertransii, atque contemsi; quod ea nes scirem notis non allatrare solitos, sed ignotis. Calamum, etsi valde pruriret mihi , ad depellendam injuriam , non statim acui, sed cohibui ; missaque ad tempus, en Apostoli consilio, defensione , qua famae. consulerem , dedi locum irae, livori , invidiae ; silentioque sat interim bene ultus, me rebus servavi secundis: quod ita tunc servirescenae, rerum mearum ratio postularet.

ΙΙ. Nunc vero cum primum illum in me factum aemulorum impetum videam defervescere, sedari animos male turbatos, redire, serenum, turpemque rerum istarum ignorationem, unde maxime natae mussitationes

atque querelae) remitti paululum, atque depelli: imo cum hoc ipsum Catharini systema, solis ferme Galliae Theologis olim a ceptum, in Τheologorum tandem Italorum gratiam, a quibus modo persaepe defenditur , videam rediisse; opportunum justae defensioni fore locum egistimavi ; qua planum face rem universis, quam procul a Lutheranis& Calvinianis erroribus distet Viri summi, de externa ut aiunt Ministrorum intentione, sententia; quam bene cum Tridentinae Synodi Canonibus congruat; quam disertis Romanorum Pontificum, Conciliorum, ac

16쪽

Patrum judiciis confirmetur ; quam demum luculentis rationum Theologicarum momemtis atque pretesidiis muniatur ue nihilque praese serat systema ingeniosissimum pietati, re- ligioni, priscis Ecclesiae moribus non appri

me consonum. i

Hanc primam edendae, vulgandaequeΤ5 logicae elucubrationis rationem habeto: quam non remordendi libido, sed tuendi honoris& Catharini de mei, justus ac nobilis semisus excivit. CIII. Accedit altera vulgandi opusculi cauosa, quae publicum Theologiae Prosessorem non movit modo , sed prorsus adstrinxit: ut nempe studiosi Adolescentes, quibus ea Vehementer arrisit opinio, dum ex Cath dra dicerem, quique eandem illam in publicis circulis tueri gestiunt, atque defendere ,

contra adversariorum oppugnationes, multo validius muniantur. Quapropter Luthermo rum & Calvinistarum errorem, a quo ne latum quidem unguem distare opinionem hanc nostram, nonnulli fidenter effutiunt, multo quam olim in Scholis feceram, validius consutavi; Ecclesiae Catholicae dogma, hoc de argumento, in Tridentina Synodo definitum, multo acrius defendi, ac luculentius: tum demum quaecunque Ambrosio Cath,

17쪽

rino, aut ab auctoritate, aut a ratione, aut ab historia, seu objecta sunt olini, seu obiici modo possunt, ac etiam sngi, cassa illa, sutilia , ac plane nulla, cumulatissime deo. monstravi. Imo in adversarios ipsos, obiecta persepe retors; illosque suis ipsorum re-.tibus atque tendiculis implicavi, atque comesus.. sequitur loco ultimo, ad susceptae defen-'sonis cumulum , totiusque Opellae coro nidem , deductum ex jactis inter disputamdum doctrinae principiis, Corollarium, de necessaria in Sacramentis etiam suscipiendis intentione, longe gravissimum: quo eandem suscipientium ac ministrantium quod ad ipsam attinet intentionem, rationem' esse demonstratur. Id porro secunda veluti manu dum agitur, alter noti absimilis Lutheranorum & Calvisistarum error psenius refellis tur ; Ambrosii Catharini doctrina' magis magisque firmatur , Iatisque non semel E clesiae judiciis roboratur. IV. Caeterum in eo vindicantiis mandoque Systemate, nullam ego , ex ipsius Catharini, a quo vulgo creditur inventum, a ctoritate petii probationem, nullam ex illius fama nominis confirmationem adduxi; quod dudum ex Tertulliano didicerim , Heritati nil

18쪽

ρή' praescribere, non spatia temporum, non 3 4 servata locorum, non patrocinia pπsionarum: n moque nesciat, digniora multo, imo adoxat terris ac Coelo capita, in absurdas saepe sententias abiisse. Si quis tamen Ambrosium Catharinum cui primum Lancellotto P lito nomen in seculo scit nosse amat 3 qua ve privatis opinionibus posset, ex fama nom, nis , honorumque titulis, auctoritatem conciliare 3 Epitaphium consulat , tumulo ejus incisum, Senis in Etruria , in Templo D. Francisci, a Polita familia olim extructo 3

quo munerum ejus, dignitatumque tituli compendio recensentur.

Lancellotio Polito Coris Archiepiscopo, quem scuti primis ab annis, mirtutes principes com plexae sunt omnes, sic ad aetatis Uiuo mesperam mirifico semper exornarunt , it decimoquinto aeta iis suae anno, utriusiue Iuris lauream adeptns , in Senensi Gmnasio publico professus, ingentique laude, nondum ge--quintum attingens , de axiomatibus, in celeberrimis staliae er Ga lia Academus frenue defensis, Ilama consistoria lis Auti advocatus a Leone x factus est. d Ui-honores per us, mutato no mine in Ambrosium catharinum , in honorem S. catharinae, B. Ambrosii Sa edomi tam

19쪽

Γυium ejus, quorum erat de tigimus ante amnum trigesimum , Dominicanae familiae nomen dedit. Ex qua mox a Paulo III. ad Episcopatum Misoritanum ewctus, ad Sacrum Concilium

dentisinn missus , ibi in bustinendo sementiaeertamine, adυersus meritatis hostes, nullis non

ostendit lumen animi, consiliique sui . Demum a Iulio III. mocatus , a quo prius etiam Compse Archiepiscopus renunciatus fuerat, dum Romam ad amplissimos Purpurae honores proficisicitur, honoribus major, Neapoli decellit, plurimis ingenii monumentis posteris datis: Etatis suae anno LXX. salutis humanae MDLIII. U. Non est tamen dissimulandum, Amhrosium Catharinum , tametsi Dominicani instituti Prosessorem , iuratum D. Thomae discipulum nec fuisse unquam, nec haberi. voluisse eumque Varia cum injetano primum , tum postea cum Dominico Soto, aliis.

quo Scholae Thomistae Prosessoribus, subijsse

certamina, quae aversum ejus animum proabent. Hujus a Schola Thomistica desectionis caussam istam fuisse ferunt: quod cum in Comitiis generalibus nostris, de Uiro Theolo go deligendo ageretur, qui summam D. Thomae, totius ordinis nomine, ad Noviti rum studentum usium interpretaretur 3 ainboque , Catharinus nimirum & Cajetanus . qui

20쪽

qui Theologicae eruditionis laude supra eae teros eminebant, honorificum munus ambirmi , atque prensarent Catharinus Patrum sitffragiis eeciderit, Cajetano posthabutus. Quo casu Catharinum spe sua decollatum dixisse addunt, non sine quodam exuti cerati animi sensu , Noluistis me habere pro Thama, habebitis me contra Thomam. Quo extempore coeperit transfuga alienis in castris militare; seu verius nulla destinato sequi castra, nec nostra , nec hostium; sed suo in Theologicis studiis genio indulserit. VI. Utcunque tamen res ipsa cesserit, de qua nihil praeter auditum habeo , fatem dum bona fide, hanc ipsam Catharini a Scho la Thomstiea desectionem, habitasque cum

nostris quaestionum pugnas, lucro nobis p tius esse, quam damno; quod ad istam at tinet controversiam, de externa in perficiem dis Sacramentis intentione. Quandoquidem cum de multis exoticis opinionibus, ab ipso

defensis ac propugnatis, litem illi movissent Theologi nostri; imo cum Paulo III. Rom. Pontifici , expostulationis libellum obtulisi

sent, quo eum de sexaginta circiter tem rarus , pt aiebant, & a communi Theolo gorum sense alipnis opinionibus accusabant sde externa tamen in perficiendis Sacramemtis

SEARCH

MENU NAVIGATION