장음표시 사용
41쪽
dentino eliquata fuit, dubitare jam nefas est tingentisque audaciae rei sunt Calviniani, ac Lutherani , qui hanc Augustini ea de re dubitationem , in erroris sui qualecumque praesidium accersunt; cujus modestiam, in OEc menicae Synodi definitione amplectenda , imbiari debuissent. IV. Neque tamen ea qualiscumque D. Augustini subdubitatio , de Baptismo mimice
collato , nuin validus esset , an invalidus , Calviniano Systemati prodest . Non enim idcirco ea de re dubitavit Sanctissimus Doctor, quod minus perspectum haberet , an intentio Ministri ad Baptismatis persectionem necessaria seret e sed quod ambigeret, an cum mimico ioco necessaria stare possit intentio .
Potest enim mimus Bapti sina conferens , re pentina pietate commoveri , sinue non modo necessariam , sed & rectam intentionem habere quod S. Genesio , Christianorum Baptistra in scena ludenti contigisse plerique putant . Potest etiam mimus, quamvis perversi se ejus intentio , vel ita se gerere, ut ridem
di, & jocandi caussa , aliquid serio velit eis.
cere . In primo quidem casu, mimo deest intentio faciendi quod facit Ecclesia r in altero intentionem illam fortassis habet , aut certe eam habere videri potest. Qsar cum ita sint,
42쪽
nihil quidquam Augustinus assirmare voluit, donec divina revelatione, & OEcumenicae SP nodi definitione , res alias subobscura produret in lucem. Nec propterea de intentionis necessitate dubitavit, ut Calviniani audacius effutiunt; sed dubius haesit, num intentio necessaria , mimis in theatro ludentibus nonnunquam adesset: quae facti potius, quam dogmatis quaestio est. Non eam tamen Sacrae synodi definiti,nem expectandam censuit Augustinus , quae
dubium facti solveret; an scilicet hic , aut ille mimus nil nisi jocari voluerit, aut etiam oceasione iocandi aliquid serio voluerit ag re r hoc etenim factum privatum, ac si gulare , imo etiam jocantis mente saepissime abditum , nulla unquam definiet Synodus ΟΕcumenica: sed definitionem expeclari voluit, novamque coelitus illustrationem , quae dubium iuris solveret ; de susscientia scit, cet , atque valore hujus aut illius modi baptizandi ; tale ferendo judicium, quod inter certas Ecclesiae definitiones haberetur. Quod secere postea Sacrae Synodi, Constantiemis, Florentina, & Tridentina . Sed jam ad diluenda protestantium momenta progrediundum. CA-
43쪽
Protestantium Momenta ex Historiis Ecclesiasticis petita diluuntur.
I. Cenam suam Lutherani, & Calvinia' ni ludunt argumento ex scena petito ; ex Genesio scilicet mimo, qui cum Christianae Religionis Mysteria coram Diocleti,no Imperatore luderet in theatro , aegrotum se finxit, ac simulavit a & ab altero mimo suam quoque scenam ludente, per derisum baptizari voluit: sed a Deo derepente mutatus , theatrale Baptisma sibi ab histrione ministratum sincero suscepit animo, ac Pommodum pro Religione ipsa quam.Iuserat,
mortem oppetiit . Hinc extundere sibi putant novae sectae Prosessores, valere re ipsa Sacramentum, tametsi nulla ministranti adsit intentio , totusque ritus mimice, ac j culariter Peragatur. Consecutionem negare fas suerit, tametsi rem ita contigisse fateremur, uti Novatores obtendunt. Nullo etenim veteris memoriae documento liquet, Genesii Baptisma in theatro susceptum , ratum ab Ecclesia habitum esse . Equidem sacris Ecclesiae fastis
44쪽
Genesius adscriptus est, ad diem 23. Augusti: bene est , at non aquae Baptismo , sed sanguinis; sive martyrio pro Christi fide post
scenam absolutam oppetito . Ita Theologi Pene omnes: quod utique argumento solvem do sussicientissimum est. sed & ego plus audeo, qui facta hujusmodi historica non obaesa Omnino nare CXciis pere soleo . Genesi Baptisma in theatro susceptum, putidis fabulis accensendum exiis Rimo . Movet me in primis silentium Scriptorum veterum ; quod gravissimi in rebus historicis momenti esse , nemo nescit. Nullus quippe ante nonum Ecclesiae saeculum, quo Ado Viennensis Martyrologium adornavit , historiam hanc nobis vendidit ; quamquam sub Diocletiano, quarto scilicet ineunte iaculo contigisse feratur. Qua porro sorte fieri potuit, ut per annos ferme GO . . qui a Diocletiano ad Adonem usque eae xere, nullus hujusce facti mentionem injecerit , si vere in Ecclesia contigisset ' Sane historiam hanc D. Augustino ignotam fuisse, certo liquet. Is etenim Lib. 7. de Baptisino contra Donatistas Cap. 33. prolixe admodum disputat, num Baptisma a mimo derepente mutato susceptum , ratum haberi Posset, ac validum es Difficultatem vertit in B omne
45쪽
omne latus Doctor Sanctissimus r quo casinihil illi erat ad institutum accommodatius, quam vulgatum Genesii factum percensere . At ne verbum quidem ea de re illi excidit.: Movet me insuper recentium Scriptorum in facto narrando dissonantia : quo nullum falsitatis argumentum maius esse potest. Adoquippe Viennensis Genesium non ab altero mimo baptigatum inducit, sed a Christiano Sacerdote , quem simulato verbo in scenam advocasset Genesius. Surius, aliique non pamci a Baronio recensiti in Annalibus ad annum 3o2. Genesium tinctum obtrudunt, ab altero mimo, quem tamen Angelus monuiLset, ut rem sacram serio pieque ministraret. Alii ab Angelo ipso tinctum effutiunt, quo momento mimi illi rem sacram luderent. Ita sane fabulatores mutuo dissidio com
Movet me demum ipsa etiam ditanam lium narrationum ineptia. Ecquis enim .hi fingat, Christianum Sacerdotem simul to verbo advocatum , ad Iudricum spectaculum, in Ecclesiae Catholicae derisionem e plicatum accedere, suasque ludentibus operas locare voluisse , ut legimus apud Ad nem' Quis credat ausium illum, coram Di cletiano Christianorum persecutore insensissi
46쪽
Ino . se se in theatrum inserre , sacra sua icelebraturum ' Quis credat illum peracto Baptismo, tuto capite recessurum suisse 'Rursus , quod de Angelo minium admonente fabulantur alii , ut sacrum ritum serio pieque ministraret , insulsum est ; nisi de illud addatur , mimum illum Genesii bapti-Zatorem , ab eodem Angelo ad fidem suisse conversium : quod tamen a nemine proditum est . Alias agmonendus potius erat , ut a re sacra facienda sibi temperaret ; cujus vel sola in theatro ministratio sacrilegium est . Quare cum tot ex capitibus nutet Genesii histoxia , ruit quod ex illa petit ut Lutheran
Quanquam Ze alias nihil inde extundere possent Lutherant. Seu enim a Christiano Sacerdote in scenam vocato ; seu a mimo per Angelum, ut rem sacram serio perageret admonito ; seu demum ab ipso met Angelo , Genesium in theatro baptizatum ponamus; debitam ministrantis intentionem accessisse certum erit ut nihil inde praesidii colligant Lutherani , de Calvinistae. I 1. Ex altero Historiae Ecclesiasticae monumento praesidium petunt Sacramentarii recentiores : ex facto scilicet S. Athanasii adhue Pueri , quod a Sozomeno Lib. II. Historiar B a Fc-
47쪽
Foesesiasticae Cap. 17, & a Socrate Lib. GC P. I 4. memoriae proditum est . Scilicet cum puer Athanasius S. Alexandrum Episco pum Alexandrinum , Baptisma solemniterminis uantem lapius observasset , eundem die quadam infantili simplicitate imitari voluit 3 caeterosque secum ludentes pueros catechumenos baptizavit . Re ab ipsemet Alexandro Episcopo per speculam observata , &sd consilium Sacerdotum vocata , Baptisma a Iudente puero collatum , ratum validum que habitum est . Porro, inquiunt Lutherani , nullam puer ille rei sacrae faciendae intentionem habere potuit , sed ludendi r stat ergo absque intentione validum Sacramentum, imo & Sacramentum ioco peractum. Factum hoc a Soaomeno licet, S Socra te recensitum, Vix ac ne vix quidem admis rim, quod ex putido anachronisimo salsi comvincitur . Rem sic evinco, annorumque rationes subduco et attentum Lectorem dunt, xat opto . S. Alexander, quo quidem Episco, patum Alexandrinum gerente, puer Athanainlius lusisse dicitur, ludendoque socios baptizasse, in Sedem Alexandrinam evectus est, a no duntaxat 3 a I. uti S. Hieronymus in Chronico fidem facit. Athanasius vero post annum duntaxat quartum, hoc est 3nno 3as. quo Com
48쪽
hilium Nicaenum habitum est, non modo jam Diaconus erat , eoque nomine atque titulo Concilio huic interfuit 3 verum etiam jam tunc later celeberrimos illius aevi Theologos censebatur , egregiamque tunc temporis, in debellandis Arianis operam posuit. Imo post Concilium Nicamum, hoc est anno 3 26. Al vandrinus Episcopus inauguratus est, S. Ale diandro defuncto. Qua itaque sorte fieri potuit , ut S. Alexandro Ecclesiam Alexandri nam regente, puer luserit Athanasius ue puer inquam , qui potius multos admodum annos tunc temporis numerabat; ut & Diaconus esset , & celeberrimus Theologus haberetur , M ad Episcopales insulas post quatuor aut quinque annos assumeretur Fabula igitur est putidissima , quae de puero Athanasio decantatur .
Sed age, res ita fuerit ut obtenditur, Puer que sub S. Alexandro luserit Athanasius, dum Baptismum sodalibus contulit : rationis nihilominus compos erat ; ritum quem ab Episcopo exerceri viderat imitatus , id profecto intendit animo, quod per Epistopum faciebat Ecclesia . Neque vero ludus , cui Puer indulgebat, intentionis sinceritati quidquam ossicit . Bifariam quippe contingere Potest, ut quis per locum Sacramenta conserat. Pru
49쪽
mo dum Sacramentum subjectum est . ut ita
dicam, ex quo ludus , & oblectatio capta . tur : quando videlicet qui ludunt , vere imtendunt conficere Sacramenta, animo tamen oblectationis inde capiendae: eo plane modo, quo quis ex avaritia Sacramenta ministrans, vere utique ministrare vult , ac re ipsa min, strat, quanquam administratia ad finem ac quirendae pecuniae reseratur . Ludus hic , quanquam illicitus , veritati Sacramenti non officit i quia sinceram Sacramenti conserendi voluntatem involuit; ludusque ut ita dicam , sacramentali actioni extraneus , de advent, tius est . Altero, modo Sacramentum per ludum conferri dicitur , tanquam obiectum
ipsum quod luditur ι dum nempe qui ludunt
Sacramenta conficere omnino nolunt , sed
illudere . Eo plane modo, quo impii satelli tes, qui Christum purpura induebant, eidem que per derisum occinebant , AG Rex Iudaeo mm, regium illi cultum deferre minime volebant , sed illudere . Ludus hic sacramenti veritati penitus ossicit , quia sacramentali actui intimus est . Porro puer Athanasius priori tantum modo lusit una cum sociis, si tamen eum lusisse concedamus: ex collata scilicet Sacramento oblectationem captabat , non ipsum Sacramentum illudebat ; Cum
50쪽
id omne infantili simplicitate gereret, bono
que per omnia esset animo. . ' . .
Quibus de illud addiderim et Athanasium
ex ipsa Socratis , Ela Sozomeni consessione, haud ita tunc puerum fuisse atque tenellum, dum colludentes pueros dicitur baptigasse; quin veram propriamque posset intentionem adhibere; quippe catechumenus fuisse legitur: quo in ordine nonnisi grandiusculi, & pene Puberes esse poterant. En tibi multis modis enervatum illum Lutheranorum, & Calvi-nistarum Achillem. ΙΙΙ. Non est cur exemplum alterum , a Calvino in erroris sui pravidium jactatum morer hoc loco et Isaaci scilicet, Jacob praeter intentionem tu mentem benedicentis: Esau enim, non item Iacob benedicere intendebat cujus tamen benedictio rata est habita, ubi deprehensus est error: benedixi ei, di erit benedictis , Gen. 27. Peregrinum enim exemplum illud est, nihilque cum praesenti quaestione commune habet. Imo si peni lius perpendatur, in ipsuro vertitur disputantem. Quandoquidem Isaac certam veramque habuit benedicendi voluntatem ; quam nullam in Sacramenta ministrantibus necessariam Calvinus existimat; etsi errore facti, eum cui benedictionem impertitus est, putaverit
