장음표시 사용
31쪽
liberat, triplex intentio secernitur: habituaalis nempe , quae prompta quaedam facilitas est Operandi ex habitu , seu insusus ille sit, seu etiam acquisitust aut si mavis prcina voluntas est operis faciendi, in actum tamen nullat nus influens , de quo nulla est plerumque cogitatio , vel memoria . Sic viri ebrii, largiorique potu depositi , ae plane recocti , ea quandoque incogitantes peragunt , quae usu antea frequentabant. Actualis intentio praesens animi applicatio, & attentio est ad 'pus, quod peragitur. Uirtualis demum illa dicitur,
quae ex actuali intentione praecedente , nec per contrariam intentionem , nec per not bilem temporis moram interrupta, in homine perseVerat .
Habitualem intentionem minime sufficere Catholici docent, quod etiam in dormientibus , & ebriis reperiatur . Actualem non requiri, ultro concedunt ἱ quod haec ob pro cipites animi evagationes , in potestate nostra plerumque non sit. De virtuali , adversus Lutheranss , & Calvinistas , totalis est. Quocirca tamen studiosam Iuventutem monitam velim, decimo tertio Christiani nominis seculo, nondum eam triplicis intemtionis distinctionem , in Scholis Theologicis
32쪽
invaluisse ; omnemque .intentionem , qua actualis non esset, ab illius aetatis Theolo- 'gis habitualem suisse, dictam: ita tamen ut quandam intentionem habitualem agnoscerent, quae virtute praecedentis actualis , influat in effectum ι qualem in praesentia virtualem Theologi nuncupant . Quapropterdum Doctor Angelicus 3. Parte qmest. 64. art. 8. ad 3. scribit Intentionem habitualem sufficere, ad perfectionem Sacramenti ; loquitur
pro more illius aetatis; eoque nomine Virtua- .lem intentionem intelligit, quae nimirum uti proxime subjungit, Virtute prime ntenvoms,rnguit in Sacramentum. Quae enim pure habitualis intentio est , in actum nullatenus
III. His proludii loco positis , ςonsentiuntiam Theologi plane omnes , idque a Tyronibus observari omnino velim , quod & ab Innocentio IV. notatum est, in Caput, si quis puerum , extra de Baptimo, s ejus essectibus, ' consentiunt inquam , nequaquam desiderari distinctam intentionem faciendi quod facit Ecclesia Romana Catholica , quae sola vera: Ecclesia est ue sed generalem intentionem faciendi quod vera facit Ecclesia, a Claristo Domino instituta , quaecumque tandem illa credatur esse: quamquam in hujus rei serendo
33쪽
iudicio , quamam scilicet vera Ecclesia sit, ,Minister aberret. 1mo si quis sorte Calvini nat sectae Minister, rem sacram peragens, d stincte intenderet facere quod facit Ecclesia, exempli gratia Genevensis , aut Anglicana, adhuc valide saceret ; quia ille hac etiam in hypothesi , intenderet facere quod vera facit Ecclesia , a Christo Domino instituta: atque in eo duntaxat falleretur , quod spuriam Ecclesiam Genevensem , & Anglicanam , universalis Ecclesiae, a Christo Domino institutae membrum esse sbi fingeret. Uno verbo , judicium , ut schola loquitur , speculativum , rectum haberet Minister ille , qu' crederet id esse faciendum , quod vera facit Ecclesia ei quamquam iudicium practicum sal sum esset , quo schismaticam Genevae, aut Angliae Synagogam , veram Christi Ecclesiam esse existimaret consentiunt etiam Τheologi omnes , non desiderari in Μinistro intentionem prO- ducendi effectum Sacramenti ; sed satis esse intentionem perficiendi Sacramentum ipsum
quamquam revera Sacramenti effectum omnino nollet. Cujus quidem ratio est et quia causam intendere satis est , ut effectus vir tute intelligatur intentus et quisquis autem causam sine effectu voluerit, Sc intenderit ,
34쪽
pugnantia velle censetur . Quare Ecclesia Catholica PeIagianos , & Calvinianos, in ipsius gremium redeuntes, novo Baptismate tingendos nunquam existimavit, aut Baptisma in alterutra secta susceptum , irritum habuit ; quamquam Pelagiani Ministri originale peccatum , quod fictilium arbitrantur, Baptismate deleri nollent ; Calviniani vero Characterem sacra Iotione animae imprimidissileantur. Quocirca cum alias Uiri nonnulli Galliarum eruditi, Calvinianos in Ecclesiam reduces , idcirco novo Baptismate initiarent, quod illi in remissionem peccatorum minime baptizati viderentur, quia veram remissionem peccatorum fieri negant ; Pius U. Pontifex Sanctissimus eam agendi rationem improbuvit et eodemque duce , & auspice reprobarunt Concilia Gallicana privatarum Ecclesiarum ,& Calvinistarum Baptisma validum pronunciarunt: nempe Concilium Ebroicense Ania. 13 76. Rhotomagense Ann. I 38 I. Rhemense, dc Turonense et 383. Aquense I 383ἱ dcΤholosanum IS9O. Iis circumscriptionibus temperata , ac bono in lumine posita Catholicorum sententia, de intentionis necessitate , probanda jam nobis est, omnique momentorum genere A com
35쪽
confirmanda : ut publicam Ecclesiae causam adversus hujus aetatis Heterodoxos pro Vbrili parte tueamur.
Ecclesiae Catholicae Fides , de Misisb orum intentione probatur, atque defenditur.
I. TN probationem itaque veniunt loco I primo sacrae litterae, quibuS palam aper teque liquet , Sacramentorum Ministros a Deo esse datos, & constitutos, ut Myste- riorum dispensatores: sic Nos existimet homo, inquit Apostolus I. ad Corinth. 3. ut MIm-sbros Christi, s dispensiatores Mysteriorum Dei. Porro dispensatores dici non possunt, nisi
intentionem veram, atque sinceram habeant. Qui enim constituitur dispensator prudem ter debet agere , Proindeque ex rationis j dicio , adeoque cum libera , & veri nominis intentione .
Accedunt in ejusdem veritatis confirmationem Ecclesiasticae definitiones, antequam Lutherana , dc Calviniana Haeresis oriretur. Prima quidem Concilii Constantiensis, ubi homines de haeresi suspecti jubentur interrogari: An credant, quod malus Sacerdos, cum d hi,
36쪽
,ita materia , s forma , tr intentione faciendi ad facit Ecclesia , mere baptirat , di mera
Sacramenta ' Contraria enim assertio
unus ex UUitcleis erroribus erat: hoc itaque ad Fidei professionem pertinere supponebat sacra Synodus, intentionem faciendi quod facit Ecclesia, in Sacramentorum Ministro deis
siderari. Altera definitio ex Concilio Florentinodasumpta est, seu verius ex Eugenio IU. in Decreto ad Armenos , aberrant enim qui illud ab ipso: Concilio Florentino editum prutant ubi septem Ecclesiae Sacramentis recenia sitis , ita subjungitur: Haec omnia Sacramenta tribus perficiuntur, iidelicet Rebus tamquam mate ria , Verbis tamquam Forma , persona adis
niseri , conferentis Sacramentum, cum intentione
faciendi quod facit Ecclesia . Hincque factum est, ut antequam Tridentina Synodus , ad pleniorem Lutheranae , & Calvinianae sectae Proscriptionem cogeretur , articulum hunc Martini Lutheri , inter alios bene multos proscripserit Leo X. Si Sacerdos non Ieria, sed joco avomeret, se tamen credat parmiens se esse absolutum, terissime est absolutus . Adeo verum est, seriam , sacri ritus. peragendi voluntatem in Ministro desiderari. Majorum exempla secuti sunt hac in parte
37쪽
Iaudati Pontifices, Eugenius IV. S: Leo X. Baptismum enim ab mergumeno datum, cui non fuerat lucidum intervallum , cassum , nullum, irritumque pronunciavit Firmilianus Caesariensis Episcopus, tertio Christiani nominis saeculo , ut ex ejus ad S. Cyprianum Epistola compertum est. Ordinatio pariter ab Episcopo temulento , & ebrio attentata,
sutilis prorsus , de nulla judicata est , teste Eusebio Lib. 6. Hist. Ecclesiasticae Cap. 33.
non alia sane de causa, quam quod temulentus , & energumenus Verae , & proPriae intentionis sint penitus incapaces ; si & temulentus sit plane recoctus , & energumenus lucidis careat intervallis. II. Neque leve rationum pondus est , quibus malenatus Lutheri , te Calvini error eraploditur , Ecclesiae Catholicae sententia coninfirmatur . In primis enim Sacramentorum administratio actio humana debet esse : ut enim Christus homines Sacramentorum Ministros instituit, ita Sacramentorum administrationem, actionem humanam esse voluit ue ne so
te rei sacrae Ministri more pecudum Altaribus ministrarent. Actio porro humana esse non potest, nisi ex intentione fiat: non enim humana est nisi libera siti nec iterum libera , nisi fiat ex rationis judicio , cum electione
38쪽
ctione voluntatis. Atque hinc petitur discriminis ratio , Sacramentum inter, frumem tum , aut Pharmacum 3 quorum exemplis therani turpius abutuntur . Ad istorum quippe vim , essicaciam , nihil Medicus, de Agricola conferunt; & tam prodesse homini possunt , si fortuito, se casu se offerant, quam si consulio offerantur. Rursus , quoties actio aliqua varios ad fines reserri potest, ad unum non determino tur , nisi ex voluntate& intentione agentis. Porro Sacramentalis actio , ut externa Infamiis ablutio, varios ad fines reserri potest: Infans enim perinde aqua potest ablui, vel ad munditiam corporis, vel ad sanitatem, vel per jocum . Necesse itaque est , ut determunetur ad Sacramentalem effectum, per intemtionem abluentis, quae verbis Sacramentali- bus exprimitur, Ego Te bapti. Iterum id discriminis intercedit, inter inμstrumentum vivens, ac liberum , S: instrumentum inanimatum ; quod illud & se mo-Veat , & moveatur , istud moveatur duntaxat 4 Quare primum non modo agentis primcipis motu eget, sed & semetipsum ad agem dum determinare debet . Jam Sacramen inrum Μinistri, Christi Servatoris instrumenta sunt , non inanimata , aut necessaria , Iecl
39쪽
viventia , ac liberae quamobrem inter administrandum Sacramenta , se se debent ad agendum determinare et quod certe fieri nequit, nisi vera intentione ducantur, certin
que consilio . : i . I . ε . in
III. Neque vero Luthero, & Calvino sa-vet , quod vim suam omnem ex Christi institutione Sacramenta derivent . Quamquam g-nim res ita sit, applicationem tamen a Ministris habent, tanquam ab instrumentis an, malis, dc ratione utentibus. Eo plane modo, quo judicia a subjectis Iudicibus lata , robur omne a supremo Principe mutuantur, qui serendi judicii potestatem delegavit: neque tamen rata illa sunt, atque valida , si sorte io-CO Proserantur, nullaque subjectis Iudicibus voluntas insit , justitiam ministranai. Imo nec lata sententia putanda esset, neque ex cutioni demandanda, si supremus etiam Princeps , per jocum, ac deridiculum, aut sortesii mero depositus damnaret aliquem capitis equia nec ipse quidem ita velle censeretur, qui certa tunc mente , & deliberata voluntate non ducitur. His momentis ducta synodus Τridentina Sess. 7. Can. II. , dc Sess. 14. Can. s. eos omnes anathemate petiit , qui intentionem non requiri contenderent, faciendi quod facit
40쪽
eit Ecclesia ; quique Sacramentum perfici dicerent , tametsi Sacerdoti desit animus serio
agendi, totumque ritum joco peragat . Si quis dixerit in Ministris , dum Sacramenta comsciunt , ἐν conferunt , non requira intentionem
saltem faciendi quod facit Ecclesia , Anathema
sit . . . . Si quis dixerit, Absolutionem Sacramentalem Sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronunciandi , declarandi remifaesse peccata conssenti, modo tantum credat se ebs a solumm s aut Sacerdos non serio, sed joco absolvat, Anathema sit . . Quo judicio recentium Sacramentariorum error damnatus est, & impletum tandem albquando D. Augustini votum . Is etenim Lib. V. de Baptismo contra Donatistas Cap. 33. quaestione mota, quid de Baptismo mimice, &ioculariter ministrato sentiendum esset, num ratus esset habendus, necne λ Sententiam Praecipitare noluit, seque Concilii OEcumenici definitionem, novamque revelationem desiderare significavit: Nobis tutum est, inquit, in ea quaestione non progredi aliqua temeritate sementiae , quae nullo in Catholico regionali Concilio coepta, nullo plenario terminata est: sed αλ-
num Iudicium , per alicujus rewlationis oraculum, implorandum ess e censerem. At quo ex tem-POre controversia in plenario Concilio Trb
