Theodori sanctissimi ac doctissimi archiepiscopi Cantuariensis Poenitentiale, omnibus quae reperiri potuerunt ejusdem capitulis adauctum, per canones selectos ex antiquissima canonum collectione ms. ... expositum, praeclaris ecclesiasticae disciplina

발행: 1677년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

PRAEFATI O.

riri sanctitas a Synodis laudibus amplissimis celebravia non minus extolli debeat quam adversus Caalumniatores defendi: dissertationem praecipuam duximus instituendam, in qua in honorem vigilantiae pastoralis a Calumniatoribus oppugnata anctistimorum Episcoporum exemplis antiquissimis atque praestantillimis usque ad Theodori tempora deductis de claramus , hoc ad maximam Ecclesiae Antistitum pertinere charitatem , quam omnium Ecclesiarum

necessitas flagitat ut inquit Ioannes Chrysostomus, non de illa tantum staciti esse debeant Ecclesia , qua adpiritu sancto litis commissa est, sed etiam de quamis iαω be terrarum constituta. Deinde haec exempla neque

Canonibus neque Hierarchiae Ecclesiasticae obesse, imo quam plurimum favere summorum quidem Pontificum testimoniis probamus. Peracta jam illa tra ditione, ego de variis quaestionibus, ac praesertim de ista constulens virum clarissimum, doctissimumque R. P. G ARN ERivM Societatis Iesu Presby terum,ab ipso diadici hanc traditionem in sua dissertatione de episto-us Tractoriis, de quibus loquitur Marius Mercator

in commonitorio, aliquot Patrum testimoniis consis mari. Quae cum deprehenderim ad propositum no , strum accommodatissima, oportet lectorem ad tam eruditam dissertationem remittere. In secunda dissertatione Theodori doctrina de Poenitentia ab omni novitatis suspicione vindicatur: 'Quoniam autem Theodorus a Ioanne Morino viro eruditissimo coarguitur ut novator totius disciplinae

Ecclesiasticae de Poenitentia publica pro peccatis gravissuuis occultis ; ipsius doctrinam ab omni novitatis

22쪽

suspicione vindicare non potui, quin tota patrum traditione usque ad Theodorum accurater deducta de

monstrare conarer talem Poenitentiam nunquam a Canonibus statutam esse: unde concluderetur antiquam disciplinam Ecclesiasticam a Theodoro non fuisse commutatam. Primum quidem , sicut R. P. Morinus vir eruditissimus ingenue fatetur pag 278.

n. ig. multos & insignes Doctores suae opinioni contrarium sentire sic ego quoque minime nego summos&clarissimos viros eiusdem cum illo esse senten tue, nimirum poenitentiam de criminibus occultis,

di maxime de iis tribus, idololatria, moechia & homicidio primis Ecclesiae si culis publice fieri solitam. Si igitur utriusque sententiae de poenitentia pro crimi nibus occultis argumenta a viris disertis, Virtute, doctrina, auctoritateque praestantibus , studiosissime propugnentur ; cur mihi non licuerit studio gloriae Theodori inflammato ab ea parte stare, quae sola ipsius doctrinae defensioni favebatὶ itaque tot& tanta. Patrum testimonia ne ullus deflectat ad sensum a pro posito meo prorsiis alienum. Etenim iterum profiteor me nihil aliud intendere, quam ad defendendam ab omni novitatis suspicione Theodori doctrinam declarare , antiquae Patrum traditioni id esse consentaneum, quod Ludovicus Pius juxta sanctorum & anti quorum Canonum sanctiones statuit hoc modo: Num se publice actum fuerit, publicam inde agat paenItentiam

iuxta sanctorum Canonum sanmonem. Si merδ occulte , sacerdotum consilio ex hoc agaipaenitentiam. Quare in primis capitibus demonstrare aggredior, sicut publicam de occultis criminibus Poenitentiam quasi a. e ij

23쪽

PRAEFATI O

Canonibus sancitam Patres antiquos non admitte re , ita publicam nisi de publicis ac manifellis ima perare nunquam. Deinde ad obiectiones dissolven das , quarum illa est praecipua nimirum si Canones de peccatis tantum publicis intelligendi stini, de occultis homicidiis, fornicationibus Patres antiquos nullam gessisse curam , ac proinde gravissimorum animi morborum sanationem prorsus neglexisse: Plura alia propono remedia salubria , & quae ad sanationem gravissimorum a mini morborum Patres antiqui omnino sussicere judicaverunt. Inter quae ad- verius ludibria schismaticorum nostrorum temporum, insignia recensentur argumenta confessionis ilialius, q/a, ut loquitur sanctus Leo, primum Deo σοῦν tur , tu etiam secerdoti, qui pro desectis paenitentiunt precator accessit; dc qua peccator suorum criminum

consequebatur absolutionem, qualem Sidonius Apollinaris perite describit lib. 4. epist. I . ad Polemium; . Nomeris molo, inquit, non ut est apud praesulem fori, se esse apud iudicem mundi. Namque ut is quι propria mobis non tacuerit 'Plia, damnatur : ita nobiscum qui eadem Deo fuerit confessus absoletitur. Cum vero Patres testentur antiquos Canones non intelligendos

esse de omnibus criminibus publicis; quod & ipse

Ioannes Morinus affirmat : eamdemiententiam aliis Patrum testimoniis confirmo , quo apertius deci-retur, quaenam esset tunc temporis Ecclesiastica dis ciplina atque idcirco pateat omnino inconveniens

esse Ioannis Morini argumentum. Nam si, quia Ca- non es de peccatis gravissimis occultis intelligendi non sunt, te queretur gravissimorum animi morboci

24쪽

rum sanationem Patres antiquos neglexisse, quod dictu nefas etl ; quidni erga aliquot crimina ctiam publica , de quibus non intelligendi sunt Cano

nes antiqui ipso fatente Ioanne Morino, non eadem valeret ratio Θ Ex quo juxta dialecticae regulas concludo argumentum Ioannis Morini quod nimis probat , nihil probare. Cettera expendo argum cnta eaque omnia ita praesto , ut quisquis haec legit. ubi errorem meum cognoVit, revocet me. Quod si cum charitate & veritate fecerit, uberrimum fructum hujus laboris mei cepero. Non enim, ut ait sanctus Cyprianus a sancto Augustino tantopere

laudatus , mincimur , quando seruntur nobis meliora, , .sed instruimur. NOTAs quae dissertationes subsequuntur attendat Lectoriotesse quasi dissertationes, in quibus mendacia hominum maledicorum coarguuntur,

qui sanctissimum atque doctissimum Ecclesiae Cantua

riensis Antiliuem temere audent appellare novellae ac

superstitiolae Religionis Doctorem. Quocirca et si brevitati summopere studeam , quia tamen Poenitentiale Theodori totius Ecclesiasticae Disciplinae& Orien talis & Occidentalis compendium est exquisitissi inum, mihi necesse fuit ad ipsos fontes recurrere, id est ad Patres & Canones antiquos, in quibus sane re- Censendis non potui non esse prolixior ; quo pateat Theodorum validis motum esse rationibus ad varios ritus pro locis & temporibus proponendos. Unum mihi de Notis superest dicendum cum sancto Augu .

25쪽

nino lib. t. de Mendacio cap. 1. Ad extremum ea men sententiam nostram velut certior indago compre-hradu i in qua si ullus error est, cum ab omm errore meis ritas liberet, atque in omni errore falsitas implicet , nunquam errari tutius existhmo , quam cum in amore nimiam ritatis reiectione nimia falsitatis erratur.

26쪽

VETERUM

TESTIMONIA

DE SANCTITATE, DOCTRINA,

ET VIGILANTIA PASTORALI

ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS, , ADVERSUS QUORUMDAM SCRIPTORUM

Recentiorum Calumnias.

a XIV. He mensis Septembris, Anno Christi DCLa a III. iustione prima, siub initio primi anni Lotharii Regis Cantii, praesidente Theodoro Cantuariae , alias Doroberauae Archisia piscopo.

I N nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Iesu Chrἰβi , regnante I in perpetuum ac gubernante Ecclesiam suam eodem Domino nostro Iessu Christo, placuit convenire nos, juxta morem canonum venerabilium tractaturos de necessariis Ecclesiae negotiis. Convenimus autem die XXIV. mensis Septembris . indictione prima, in loco qui dicitur Herudsord. Ego quidem Theodorus, quamvis indignus, ab Apostolica sede destinatus Dorbuernensis Ecclesiae Episcopus , de Consacerdos ac frater nostet reverendissimus Bisi Orientalium Anglorum Episcopus, quibus etiam frater & Consacerdos noster UmiI'riflua Nprdantium brorum gentis Episcopus per proprios Legataricis adfuit. Adfuerunt Mfratres & Consacerdotes nostri Putta Episcopus Castelli Cantuariorum, d dicitur Rotiischester, LWberiai Episcopus Occidentalium Saxod

27쪽

m, V nfridus Episcopus Provinciae Merciorum. Cumque in uniam

. convenientes juxta ordinem quique sivum resedissemus: Rogo, inquam, dilectissimi fratres , propter timorem de amorem Redemptoris nostri, ut in cCmmune omnes pro nostra fide tr.ictemus , ut quaeque decreta ac diffinita sunt a Sanctis ac prob. bilibus Patribus , incorrupte ab omnibus serventur. Haec & alia quam plura , quae ad charitatem pertinebant unitatemque Ecclesiae conservandam, prolecutus sium. Cumque expletlcm prolocutionem, interrogavi unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea quae a Patribus canonice simi antiquitus decreta custodire. Ad quod omnes Consacerdotes nostri respondentes dixerunt: Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum Canones Patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime servare. Et hae apud Aedam libr. IV. cap. s. Histor. Ecel. gentis Anglorum.

Ex Epistolia Agothonis Papae ad AEthel redum Regem Merciorum ,-Theodorum Archiepiscopum Cantuariae. Pervenit ad aures nostras soliciti ido Regis th tredἰ, Theodori Archiepiscopi, & Sexuis Episcopi , nec non Cuthbaldi Abbatis , Squod ab illis edictum est nos suntliter Sanctum volumus. dcc. Propterea te volo, frater Theodore , per totam Angliam Synodum congregare, congregatamque breve hoc nostrum cognostere & per implere.

Ex Concilio senerali Anglico He edae celebrato V. Calend. O tobris , ah gratiae D CLXXX. Praesdente Theodoro A chiepisopo Britanaeiae Insulae es civiratis Dorouemis.

In nomine Domini nostri Jesu Christi Salvatoris, imperantibus Dominis pussimis nostris D 'ido Rege Humbronensium , anno decimo Rcgni ejus , sub die quinta decima Calendarum Octobris , indictione octava, & Edilredo Rege Mercinensium , anno sexto Regni ejus, &Alduulfo Rege Estranglorum , anno decimo si ptimo Regni ejus , dc Lothario Rege Cantuariorum , Regni eius anno septimo , praesidente ipso Theodoro gratia Dei Archiepiscopo Britpnniae insulae, & civitatis

Dorouernis , una cum eo sedentibus caeteris Epicopis Britanniae insulae, viris venerabilibus, praepositis Sacro . sincti, Evangeliis in loro quem Saxonico vocabulo Hediscid nominant, pariter tractantes fidem rectiun& Orthodoxam exposiimus, sicut Dominus noster Jesus incarnatus tradidit discipulis suis, quod praesentialiter viderunt de audierunt seria o-nes ejus , atque Sanctorum Patrum tradidit symbolum , & generaliter omnes Sancti, dc universales Synoli, M omnis probabilium Catholicae Ecclesiae Dochoi um chorus dec. Et nos omnes sub lcribimus qui cum Theodoro Archiepiscopo fidem Catholicam exposuimus. Ista apud Bed. Iib. IV. Histor. Eccl. gentis Angloram cap. 1 l.

28쪽

De Gηcilio Romae sub Agathone habito de rebus gruamicae Et

clesne in Bassilica Misatoris nostri Conssantinianae nuncupatae, anno Christi DCLA A U. vel, ut alii volunt , anno praete- denti, hoc est, menst Olubra indictione VII. praesidente in eo

dem ipso Papa Agathone, o considentibus L. Episcopis.

batibus , Pre biens, ad Iantibus etiam Draconibus, cuncto

Clem. An Gas Reverendissimus Epistopus Ecclesiae Ostietas, & Ioannes Reverendissimus Episcopus Portuenus dixerunt: Verum est enim quolvestrae sanctitati iiij unctum est, ut Apostolica censura exhinc illic liaee decretalis dispositio per Epistolas ac virum prudentem , & idoneum, de bene imbutum dirigatur ad Theodorma Reverendissimum atque Sanctissimuni Archiepiscopum Cantuariorum , Sanctae Dei nostri Salvatoris Ecclesiae, in qua illis in partibus summi Sacerdotii principatum fumdavit , qui suo Sanguine sancturi suam redemit Ecclesiam , Omnipotens 'Christus Dominus. & beati Petri Principis Apostolorum authoritate. per nostrum praedecestorem beatae meinoriae Gregorsum, & per beatum Augustinum ejus sincellitum, construendo, collocando fundavit, ut ipse praedictus Theodorus illis in partibus ex tua Sacro- sancta auctoritate& nostra synodali unitate universale Concilium congreget, Se cum uni versis Ρrqssilibus, Regibus , Principibus , & universis fidelibus, uenioribus , majoribusque natu totius Saxoniae , publicam caecumenicamque faciant synodum dcc. Insuper quoque Agatho lanctissimus atque ter beatissimus Episcopus sanctae Ecclesiae Catholics atque Apostolicae urbia Romae synodum beati Manini Papet coiiscriptam centum quinisque Epistoporum consensu non multo ante Rhemis celebratum praesa. o religioso Abbati Ioanni tribuens , ut secum in Britanniam veniens beato Theodoro Archiepiscopo afferret, non soluiti ad suae legationis testimonium atque confirmationem , sed etiam quidquid sanctus Theodorus Archiepitico pus cum sepientibus 8c fidelibus , & viris religiosis in Anglorum provinciis Christi Ecclesi . 8c universo populo Dei ibidem positis profuturum melius ac religiosus in Christo invenire potiuia

sent, cum praedicta auctoritate roborace atque transcribere commen

daverat.

Ex Epistola Agathonis, o Romanae Anodi centum viginti quinque Episcoporum, qa.e fuit velut infir lio Legatorum, qui mi uni ad Θnodum sextam celebriandam

praeterea satisfaciendum est nostro exiguo famulatui apud Serenisa

29쪽

VETgRUM TESTIMONI

linorum Dominorum nostrorum clementiam , pro tarditate Missarum cx Concilio nostro personarum , quas dirigi per suam augustissimam sacram , vestrum piissimum fastigiuin iusta. Primum quidem, quosi umerosa multitudo nostrorum ustiue ad Oceani regiones extenditur, cujus itineris longinquitas in multi temporis cursum protelam r. Sperabimus deinde de Britannia Theodorum confamulum atque coepiscopum nostrum , magn. ae insulae Britanniae Archiepiscopum & Philolo phum, cum aliis qui ibidem usque hactenus demorantur exinde ad n arain humilitatem conjungere &c.

Vnde Henricus Hantindoniensis illud animadvertit in libro Ia . suae Histortae nondam edito. Sic igitur ex optimo codice MS. Bibliothecae rixianae.

Vides quanti eum fecerit, ut ejus expectatione universale Concilium aiffert T.

Ex Concilio Cantuariensis reminciae quod aηno DCLXXXV. habitum est.

In nomine Patris. dc Filii, & Spiritus Sancti, Amen. Anno Dominicae Incarnationis DCLXXXV. congregata Synodo juxta fluvium A I ne, in loco qui dicitur Tuulford , cui Theodorus Archiepiscopus Dot vernensis praesidebat, cum Cuthbertus multis legatariis ac litteris ad se praemissis, nequaquam sua insula possiet erui : tandcm ego Egfridust Rex Northumbrorum, cum antistite Trumuvino, di aliis religiosis vivis, insidam. navigavi , & invitum ad synodum pertraxi , ubi omnium jussione Episcopatus officium suscipere compellitur : cui de omnibus Succetaribuς ejus, cum consilio Orodopi Archiepiscopi& Tromvvini, de totius Concilii donavi villam. Sce. Ego Theodorus Archiepiscosus Dorouernensis subscriptio Vide Monastici Anglicani Tomum. t. p 39. or εὐ-

thualdo Archi ιsicopo Cantuanae hiatilum est tempore Ioannis VI. Papae, anno Christi DCCI. in quo reseranr Theodon ' stola ad Regem Merciorum , egregium sane testimonium ipsius Sanctitiatis, atque vigilantiae Pastoralis. Apud BGlmosbunum de gestus Pontificum. ub. I. . Gloriosissimo & excellentissimo Regi Merciorum , Theodorus Dei Sintia Archiepiscopus in Domino filutem. Cognoscat , Fili dilectμ-

30쪽

ng THEODORO. .

me, tua miranda sanctitas pacein me habere cum venerando Episcopo Vmlfrido, 3c ideo , carissinae, te admoneo, & in Christi cliaritate praecipio tibi , ut ejus sanctae devotioni, quantum Vires suppetunt, patrocinium , sicut semper fecisti , quamdiu vivas indulgeas ; quia longo tempore propriis orbatus substantiis, inultum inter paganos in Domino laboravit. Et idcirco ego Theodarus humilis Episcopus decrepita aetate hoc tuae beatitudini luggero, quia Apostolica , hoc , sicut scis, Commendat authoritas, δc vix ille sanctissimus in patientia sua pol sedit animam suana, & injuriarum sibi irrogatarum initis & humilis , caput suum sequens medicinam expectavit; oc, si invcni gratiam in conspectu tuo, licet tibi pro longinquitate itineris grave videatur, oculi mei jucundam faciem tuam videant, Sc bcnedicat tibi anima mea antequam moriar. Age ergo , fili mi, taliter de illo praefato sanctilIimo, sicut te deprecatus sum. Quod si patri tuo non longe de hoc seculo recessuro obedic ris, multum tibi proficiet ad fallatc in.

Ex Aedae Ecclesiassca Historia in Libro IV. cap. I.

Anno memorato praefatae eclipsis, & mox sequentis pestilentiae, quo de Colinan Epistopus unanima Calliolicorum intentione superatus , ad suos reversus est , Deusdedit sextus Ecclesiae Dcrove mensis Episcopus obiit, pridie Iduum Juliarum. &c. Tunc cessante non pauco tempore episcopatu , nullas est Romam ab ipso simul Se a Rege Nordan-Hu-btorum Osuvi , ut in praecedetate libro diximus , V vighari Presbytervit in Ecclesiasticis di lciplinis doctissimus , de genere Anglorum, petentibus Ecclesiae Anglorum Episcopum ordinari: missis pariter Apollo-lico Papae donariis & aureis atque argenteis vasis non paucis. Qui ubi Romam pervenit, cui sedi Apostolicae tempore illo Vitalianus praeerat, postquam itineris sui causam praefato Papae Apostolico patefecit , non et . V . multo post de ipse, dc omnes pene qui cum eo advenerant socii , petastilentia siti perveniente dcleti sunt. At Apostolicus Papa habito de his os. i. consilio , quaesivit sedulus quem Ecclesiis Anglorum Archiepiseopum mitteret. Erat aulcm in Monasterio Niridano , quod est non longe a Neapoli Camomiae , Abbas Adrianus , vir natione Aser, sacris literis diligenter imbutus , inonasterialibus simul de Ecclcsasticis disciplinis institutus , Graecae pariter & Latinae linguae peritissimus: hunc ad se ac citum Papa julsit, Episcopatu accepto, in Britanniam venire : qui indignum se tanto gradu respondens , ostendere posse se dixit alium , cujus magis ad suscipiendum Episcopatum & eruditio conveniret dc aetas. Cumque Monachum quendam de. vicino Virginum Monasterio , no mine Andream , Pontifici offerret, hic ab omnibus , qui eum novere, dignus Episcopatu iudicatus est : verum pondus corporeae infirmitatis. ne Episcopus fieri posset , obstitit. Et rursum Adrianus ad suscipiendum

Episcopatum actus est: qui petiit inducias, si forte alium, qui Episto-

SEARCH

MENU NAVIGATION