Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi, Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Ioan. Sleidano è Gallico in Latinum sermonem conu

발행: 1606년

분량: 1036페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

771쪽

plerique non contenti eo, conficiunt &exigunt ad septingenta millia, quo fit etiam ut populus nouis fere studeat imperiis. Habebat Ludovicus in matrimonio FerrariqDu- eis filiam, quo facilius illi erat multorum amicitiam in Italia sibi conciliare: sed Venetos in primis foe/ere sibi coniunxit,n5 abnque diipendio sui soceri. Quod ut molius intelligi possit,quaedam mihi sunt extra ordinem dicenda. Ferrariae Dux, hortatu Ferdinandi, Neapolitani regis sui soceri, de Ludovici Ssortiae, bellum nuper intulerat Venetis, cumque solus aliquandiu omnem impetum sustineret, hostes aliqua agri partem illi adem erunt. natura munita, & cum primis fertilem, Pule sinum vocat, cuius duo sunt oppida primi nominis, Rhodogium ABastia. Sed cum ii quos diximus, & Pontifex Romanus,& Florentini. dc Bononienses auxilium ei ferrent, valde fuerunt hostium res afflictae. Ibi vero Ludovicus pacem demum fecit, utilem illis & pexopportunam. Cum enim reliqui omnes, quod eo bello quisque amiserat, recuperarent, solus Ferrariae Dux damno fuit affectus,amisso, quem diximus, agro, qui & hodie ditionis est Venetorum. Sfortiam aliqui dicebant eius rei causa, dono ab illis accepisse ad sexaginta aureorum

772쪽

DE A E L. NEAP. LIB. I. γ ν

millia, & Ferrariae Duci persuasum ita stis

se scio. cuius nondum ille tunc erat gener.

me fuit amicitiae de facti deinde foederis

occasio. Ludovicum ista conantem Medi lani,& per Insubriam, nemo quisquam impediebat, praeter uxorem Ducis, filiam Alphonsi. Ille igitur, ut quo vellet, perueniret, missis n unciis atque Iitcris.Carolum Galliae regem sellicitabat,ut Italiam ingressus cum exercitu, regem Neapolis profligaret: Eerdinandus enim, eiusque filius Alphonsus, Ionge erant ditissimi, de habebantur ab omnibus maximi animi atq; virtutis, tametsi res ipsa diuersum postea declarauit. Ludovicus autem ingenio quidem &prudentia valebat , sed erat timidior, & deieetus admodum rebus aduersis , & si propositum videret aliquod emolumentum, infidus. nam multus mihi cum eo fuit usus.. Et quoniam

in illo regis Neapolitani imperio,ininus facile cosequi poterat quod optabat, missis, ut

dixi, nunciis, coepit animum regis adolescentis excitare quadam gloriae cupiditate, simul, quam haberet iustam belli causam, demonstrabat. Ii quos mittebat, per Stephanum Verium ac Britanetum adibane regem , α utrique magna pollicebatur Lu

773쪽

dos fierer, qiae curaturum dixit, ut in Ca 'dinalium ordinem allegaretur. & quo citi us omnia conficeret, amplissimam decreuit legationem, cuius erat princeps comes Gaiaettias. Ante id tempus miserat quendam e suis scribis a d regem, oratum , ut ne potem suum Mediolacii Ducem, eo quod Genuam teneret, in fdcm ac clientelam suam reciperet, eiq0e ius&authoritatem administradi communicaret.Erat iniqua con ditro, postulare ut absenti hoc tribueretur.

Poterat quidem rex beneficio singulari, Esuis aliquem in Insubriam mittere . qdi sideae iureiurando illum obstringeret. Cum e- nim matrem haberet ille tu tricem, ego, qui tuc legatus eram Ludovici regi iureiu- rado illam adegi. verum eo tempore Genuinam tenebat Baptilia Campofulgosus: nunc vero, postquam Ludovicus eam urbem recepisset, magis aequum erat, ut solenniter ea res atq; legitime fieret. Ludovicus autem,

ut quod petebat, impetraret, dono dederat quibusdam regis familiaribus,& in his, Stephano Verio ad octo aureorum millia. Faciebant hi certe iniuriam regi non mediocrem. facile enim nobis tunc fuisset Genuae

possessionem inuadere. Quod si pecuniam

quoque fas crat accipere, multo maiorem

774쪽

ntisimam oportuit poli , re Galeacius enim ioann spater. conluriali fle caula dederat olim Ludovico reg: ad quinquagint aureorum millia,eiusq ae pecuniae rex dono mihi dedit tr ginta milliaued opinor Verium eo spe naue. , t Ludovicum haberet sui consilii adiutorem. Ex iis quos dixi legatis S rtiae, comes Galaetius, priuatim ac solus cum rege loriatus, maxima illi deferebat auxilia, & quod Ludovicus suo arbitrio in

subtiam omnem gubernarer, minimo ne

socio rem cotirii posse dicebat, & paucis deinde post diebus abi ir relicto comite Lae--uillano, qui sollicitaret. QAod eum iste

diligenter faceret, multi coepei unt animum adiicere, sed& rex Peronem Bassum mittebat idcirco legatum, ad Innocentium Ponti sic m Romanum, Venetos, Florentinos.& ab his inuicem ad nos veniebant inter- nuncii. Nostrorum hominum non una erat sententia: regem vero ipsum esse prosecturum nemo putabat. Interim d si legati vitro citroq; commeaut, agebatur de pace interregem & Pbilippum Austriacum, Maxmai liani Caesaris filium, sed in eo ipso tempore quiddam interuenit valde odiosum &indi num. Rex enim Margarita Maximilianilia, relicta, multum adolescentula uxorem

775쪽

. . in

CO MINAE I

duxit Annam, Francisci Britanniae Ducis fitaliam,vi Prouinciam illam omnem pacatam haberet, quam possidebat eo tempore tota, prieter Rhedones. Erat eius puellae nutricius & auunculus Auraicae princeps, eam que Maximiliano publice desponderat. Cum ergo plerique tristem ac funestum exilium metueret, & Maximilianus insigni quadam videretur adfectus contumelia, propter re missam filiam,& ereptam sibi sponsam. Fri-dericus Caesar, ipsius pater,& Comes Palatinus & Helvetii missis legatis intercedebat. Erant iam utrique defatigati bellis, praecipue vero Burgundiones, ob ciuiles etiam dissensiones, quo facilius erat pacem aliqui constituere.. Ad eam actionem rex misit mr- , trum Borboniae Ducem, Auraicae Principe, Cordarum & me. Compositio demum facta fuit in huc modum, quicquid i n Atrebatum agro rex possideret, Philippo uti restitueret Cum enim seror ipsitas desponderetar regi,. paetiimiuit,siquis casus matrimonium hoc impediret, ut tum, quod pro dote attulisset illa, redderetur familiae.. Burgundiones autem ex insidiis iam, ceperant Atrebatum de Sanctomarum.. Reliqua, selumΗes sinum,.

Area, Betuna, quorum oppidorum ames regi licebat eae Pa retiner ad certum te

776쪽

DE BEL. NEAP. LIB. I. Ῥpus, & praesidiis etiam munire. De nuptiis

illis ita commutatis, non ide erat hominum

iudicium , sacrarum quoque rerum heriti,

non uno modo pronunciabant: ipsis quidem taminis' infeliciter fere accidit in partu. Regina enim, tribus editis filiis, incredibili cum dolore mortem eorum deplorauit. Margarita nupsit Castiliae regis unico filio qui primo post nuptias anno extinctus, uxore reliquit grauidam, quae post humum edidit mortuum, quo nihil euenire poterat toti regno acerbius. Maximilianus autem in matrimonium ducit filiam Galeacii. Mediolani Ducis, intercessore Ludo aico S r-tia , patruo : sed eam rem grauiter tulerunt Germaniae principes, propter ipsius foeminae obscuritatem generis. Parum enim est splendoris in familia Vicecomitum,ac multo minus in Ssortiis, quorum nomen illustre primum effecit Franciscus, patre natus

homine plebeio, sed ingenio praeditus liberali , qui uxore ducta, silia notha Pbilippi

Mariae,ex familia Vicecomitum.Mediolani Ducis, horres fuit, atque successor sui soceri,M Insubriam possedit, magnus profecto vir, α virtute cuilibet suae aetatis Principi com

parandus, Haec autem eo pertinent, Vt de

monstrem, quod supra dixi, quam inauspi-

777쪽

cato illa: ad nouas nuptias transierint. Et ut ad institiitum reuertar, ubi Comes Galaetius discessit, multa per Italiam nostri homines.

tentabant, &rex, quantumuis adolescens.

valde assiciebatur, ac misso legato Peione Basso, quem diximus, petebat a Venetis, ut ope & consilio sibi in ea profectione adcia sent. . illi, pergratum esse quod instituisset, opem yeio nullam se posse ferre dicebant. propter Turcici belli suspicionem: ut autem ipsi, tanto regi consulant, quid facto fit opus, nimis id sere temerarium & arrogans: adiuturos tamen potius, quam impedituros. Acoesis utem illi & prudenter, sum enim omnium hominum longe scientissimi dised tamen eueAtus non respondit ipserim pectationi. Neq; enim regem ipsum eta.

prosectium puxabant; & quod excusabant

de Turca simulatum erat .& qui runc praeerat Turcarum Cavir, ingenio erat minus

excitato, sed sperabant iiii e posse iam familiam Ariagoniae, quam vehementer oderant, ulcisci. Ferdinandi enim regis de Al-pbonsi hortatu atque impulsu, Mahome tum Turcarum Caesarem qui Constantinopolim ea pugnauit, dicebaub longius pro-ginoso ,α magnis incommodis ipsoru

778쪽

DE BEL. NEAP. LIB. L T

anes adsedisse. Alpbonsum praeterea serebant eius belli, quod Ferrariae Dux ipsis invitisset, authorem, & quosdam summisisse,

qui suae urbis cisternas veneno corrumpe xent. nam quia clauduntur undique mari,.

plurimum ea vixitur aqua. Hoc illi quidem de istis acerbe satis & odiose: sed vera mimi citiae causia fuit, quod ab illis impedirentur,. quo minus ditionem &imperium suum per Italiam atque Graeciam dilatarent, quod in primis denderabant , etsi nuper Cyprum occupauerant, nullo sane iure. Cupiebant ergo bellum illis inferri, & in quamcunquor parte ipsi inclinassent, ab ea sperabat conie- qui se posse oppida quaedam in sinu illo maris Adriatici posita, eaque spes tandem ipsos

non fefellit. tametsi parum abfuit. quin aberrassent. Q Aod etiam ad eum modum , uti diximus, legato nostio responderet, eo pertinebat , ne regem ipsi viderentur in Italiam eaocasse. Ad hoc fere tempus Lugdunum rex petebat: eo venit ad ipsum Galea cius, e San severinis alter, missus a Ludovicol orti cum lectissimis equis & armis, exer cendi atque ostentandi sui caesa, iuuenis egregia virtute, eumque sic ad amauit rex, v primi ordinis equitem facerer, qui summus: aua nisi probati mam is coma ia

779쪽

nicari solet. Illo demum in italiam reuerA, Lartaruillanus in Galliis remansit, promouendi causa itineris. Legatos rex etia babebat Genuae, quorum Princeps erat Dursius, ac parabatur ibi classis: & sub exitum mensis Augusti, rex Viennam, Delphinatus op-

idum, ad Rhodani ripam prosectus, Aure-iorum Ducem cognatum suum, Genuam praemisit:quod pleriq; sic accipiebant, quasi eo fieret, ut iste adiutus ab iis, quos diximus, Italiae nobilibus, profugis, cum classe illa Neapolim contenderet. Erat tunc Genua in ditione Mediolani ducatus, quem ad suum nutum Ssortia gubernabat, ideoque rex nihil in ea urbe non poterat. Supra dixi mus de Ioannis Galeacii, Mediolani Ducis coniuge, quae ex omnibus una resistebat conatibus Ludovici, veru id frustra fuit, quod rex paratum habebat exercitum , & quod ipsius maritus , per imprudentiam omnia communicabat Ludovico, qui & nuncium quendam nuper fecerat submergi, quem illa cum literis ad suum parentem Alphon- sum emi serat. In eam, de qua diximus, classem, maximi fiebant sumptus, & quicquid undique potuit corrogari pecuniae, eo fuit impensum, neque tamen ullus prope fuit v-sus. Nam neque rex per aetatem, cum esset

annorum.

780쪽

DE BEL. ITE A P. LIB. I. 7s7 annorum viginti duorum, satis prouidebat, A quibus ipse praecipuam administratione commiserat, yerius atq; Brissonetus, ii propter earum rerum imperitiam, ni hal idonee procurabant. Quo magis etiam videre licet,& admirari potentiam Dei, qui tam felicem dedit exitum. Alohonsus enim nuper amorte patris Ferdinandi, rex factus. & consecratus ab Alexandro sexto, Pontifice Romano, Arragonio, habebatuo ab omnibus vaIde peritus rei bellicae, & erat instructus rebus necessariis, & fautores habebat Florentinos, & Turcarum Caesarem, non alienum. Erat etiam ei filius Ferdinandus, annorum circiter viginti trium, egregius iuuenis, & populo valde acceptus. item frater Fridericus, vir prudens, & classis ipsorum

praefectus,ac nostrarum rerum non imperitus, longa ccnsuetudine atq; conuictu. Successiit hic nepoti suo Ferdinado regi: ac memini, cum tu mihi aliquando diceres, Archiepiscope Viennensis, astra praesignificare illi,& polliceri dignitatem regiam. CuiΗs rei cum apud ipsum facta fuisset mentio, aureorum millia duo annua mihi pronaisit, per Italiam, si quidem istud accideret. Regem valde sollicitabat Ludovicus, & literis, M per Laetaeuillanum, viacceleraret: ibi νε-

SEARCH

MENU NAVIGATION