Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi, Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Ioan. Sleidano è Gallico in Latinum sermonem conu

발행: 1606년

분량: 1036페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

781쪽

ro ex iis, qui prosectionem antea silaserant, nonnulli coeperunt dubitare. Bristonetus inprimis, quod rex moleste tulit. Stephanus autem Verius, nihil quidem mutabat, sed quod ex ipsius famulis quidam decesserat,& de contagione morbi aliqua fuit orta su spicio: cogebatur aliquandiu a congrestu &colloquio regis abstinere. Ita fiebat, ut nemo rem sollicitaret amplius, imo prudentiores omnes ac regis familiares, dc in his Borbonia: Dux cum uxore studebant impedire , suique consilii multas adducebant rationes de cum Brissoneto de iis omnibus comunicabant. Post multam vero disceptationem, rex tandem decreuit omnino prosi cisci,& ut commodius absq; maiori comita tu transiret Alpes, omnium primus in viam

sese dedit. Sed ne tum quidem satis ad buc de profectione constabat, & cum essem in primo agmine , reuocabat, affirmantibus nonnullis, regem aliud statuisse.Eodem die xex a mercatore quodam Genuensi, mutuatus est ad quinquaginta aureoru millia, sine usura: eam pecunia Ludovicus occulte pendebat interpositis fideiussoribus,qui ea redderent mercatoti quem diximus,in his, ego quoque fui, & pro sex millibus spondebam. multo Ute mut tus quam erat Ge-

782쪽

allae tantundem, ut supra diximus,etu', pecuniae usura creuit, intra menses quatuor, ad septem aureorum millia. Rumor erat, quosdam ex nostris lucru ex eo percipere. Vienna rex digressus ad vicesi num tertium Augusti diem, Astam petebat,& in itinere, cum esset Suis, venit ad ipsum celeribus equis Galeacius Sanseucrinus illi uc Taur nu prosectas.&ornamenta Sabaudiae Principis es- duae mutuatus, oppignorauit pro ἀuodecim

aureorum millibus, & ex viduae Mon ferratensis ornamentis tantundem consecit, ex

quo facile intelligi potest, quis fuerit eius

belli futurus euentus nisi Deus rem gubernasset. Interim dum Astar dies aliquot commoratur , venit ad eum Ssortia cum uxore,

α ampli ssimo comitatu. Biduo post Noniurediit, quod est eius loci castellum. &ab Asta mille passiis abest, eoq; consultandi cauta quotidie caueniebamus. Habebat . lphou susper id tempus duos exercitus, unum in Flaminia , cui filium suum Ferdinandurn praefecerat cum Virgilio Vrsino, & Comite Petiliano, & Ioanne lacobo Triuultio, alterum vero maritimum , cui frater ipsius praeerat Fridericus. Nostris copiis erat praefect us Albinius Scotus, vir magnae virtutis. Eae crant cohortes aliquot Helvetiorii tem

783쪽

76o P H I L. COMINAE Icirciter duceti equites cataphracti leuis autem armaturae quingenti. Itali omnes, quibus Comitem Galaetium Ludovicus praesecerat, valde sollicitus, & vehementer metuens ne quid detrimeti isti acciperet: quod

si accidisset, rex domu reuersurus erat cum

reliquo exercitu, ideoque in summum ille discrimen venisset, propter hostium propinquitatem, quibus cum nonnulli iam per Insubriam su a consilia communicabant , pertaesii illius imperium. Is, quem dixi, maritimus Alphon si exercitus,tenebat oram illam omnem, quae est circa Liburnum & Pisas, freti amicitia Florentinorum. Cum Friderico classis praefecto erant nobiles quidam Genuenses, & in his Brito Fliscus, quorum opera sperabat ille posse Genuam ad defectionem concitari. Expositis autem aliquot copiis militum , circa Rapallum oppidum, prope erat ut perficeret, quod constituerat: sed in eo sere temporis puncto , Dux Aureliorum appulit cum suaesasse: inter caeteras

naues, erat una mea triremis, admodum

grandis, cui praeerat Albertus Melius. Ex ea quod propius ad cotinentem applicari posset , nostri valde oppugnabant hostem tormentis , re ex aliis deinde nauibus egressimilites, ac Genua profecti terrestri itinere,

784쪽

DE BEL. NEAP. LIB. I. Iconsociabant se reliquis nostris copiis, quas antea dixi, quae cum propius constitissent. vix primum illorum impetum sustinuerunt hostes, ac fugae se mandarunt , interfectis ad centum,& paucis quibusdam captis ac in his filio Cardinalis Genuensis. Miserat eo copias aliquot Ludovicus, duce Ioanne Adurno,verum ii non interfuerunt ei proelio,& aditum quendam fortiter ab hoste desendebant. Ad hunc igitur modum profligatus

hostium exercitus maritimus , e conspectri nostro longius retrocessit. Vbi Genua no- diri reuerterunt, ortus est ciuium tumultus, ct sumptis armis, cum ex Helvetiis nostris,& ab ipsis quoq; nonnulli cecidissent, composita res demum fuit. Hic mihi digrediendum est ad Florentinos. Hi semel atque iterum legatos miserant ad regem, priusquam e Galliis abiret, & primo quide Episcopum

Aretinum, & Petrum S underinum, de quorum aduentus causa ut cognosceremus, mihi rex mandabat.& Verio & Brissoneto. Postulata nostra haec erant, ut per suum agrum nobis iter darent, ut centum equites cata

phractos nobis alerent. Id si ita facerent,si mam gratiam atq; amicitiam regi cum ipsis futuram. Illi autem sx praescripto Petri Medices omnia faciebant, cuius pater Laurea

785쪽

tius maxi m in ea Sepublica potentiam& authoritatem habuerat, vir summa virtutis.Est autem ea mercatorii familia totius orbis terrarum meo quidem iudicio, longe& amplissima & celeberrima. Nam & soli

procuratores ipsorum atque negotiorum gestores magnam ubiq; fidem oblinebant,

quod per Flandriam & Angliam ipse vidi, ac

ex iis noui Gerardum Ganuesium, qui mutuatus aliquando regi Angliae Edualdo ad centum 8c viginti aureorum millia, prope author fuit, ut excitato contra ipsum bello ciuili, rerum potiretur. Novi quoque Thomam Portunarum , qui ad Carolum Burgundiae Ducem , . Eduardi suit fideiussor, pro quinquaginta aureorum millibus , α eo amplius. Eius familiae fuit Princeps C sinus, qui moderate & liberae eivitati conuenienter Rempublicam administrabat. Sed Laurentio. quod Pisanos & quasdam alias factiones metueret ut in alteris tamen' tariis recitauimus , attribuerat, Senatus

viginti custodes, quibus ille solum ad tutelam atque salutem suam utebatur. Ab eius morte Petrus, honoris Rc dignitatis paterni succestar, cum putaret satellitium illud sibi deberi, multa proterve faciebat, & metui volebat magis, quam amari. Auctius legalionis,

786쪽

D E BEZ. NEAP. LIB. I. 7K3tionis, quam ille miserat, cum rex Lugdum a venisset, Pcinceps erat Petrus Capo. Pereum , quo minus ipsius postularis morem gereret,excusabat, ut antea quoque secerat. α ipsius parentem, Ludovicum regem authorem fuisse Florentinis dicebat ineundi Rederis cum Ferdinando rege Neapolis, &domo Arragonica, quam eo constante sed dere deserere ipsis non licebat. Quod si tamen ad ipsorum fines propius accedat, Vo-Iuntatem atque studium suum illi declaraturos, & hoc eo magis nunciabat, quod sicut Veneti,arbitrabatur regem non esse venturum. In utraque legatione erant, qui

male illi cuperent , & in hac posteriore Ca po mandata illius odiosius explicabat, dc quomodo ciuitas aduersus eum excitari posset, demonstrabat, & ipsius deinde hortatu, rex Florentinis omnibus praecepit, ut εGalliis excederent. Hoc eo pertinet ut quod deinceps euenit, melius intelligi possit. Rex enim coepit illum valde odisse. & nostri homines occulte sua consilia conserebant cum illius aduersariis , in quibus etiam erant duo eius patrueles. Fridericus a nobis reiectus , ut supra diximus , classem reduxit ad oram maritim m circa Pisas.

florentini autem, qui natura & antiquia

787쪽

tus in Galliam magis, quam alio propendent , coeperun t negligere eum atque fastidire. Ssortia interim valde regem urgebat,&in primo congressu atque colloquio, ne dubites, inquit, progredi, ac sis animo constanti. Sunt omnino per Italiam, tres longe maximi principatus, Mediolanensis, Venetus , Neapolitanus. Ex iis primum habes ad

nutum ac voluntatem tuam : alter pacem

colit, neq; se commouet: cum tertio Alum ergo tibi bellum erit. Atqui fuit tempus, cum tui maiores, Galliae reges debellarunt hos omnes consociatos. Quod si mihi fidem habebis, faciam, ut multo,quam fuit Carolus Magnus, evadas potentior, & cum Neapolitanum regnum possidebis, non erit dinficile Turcam ex Europa profligare, verε

quidem ille hoc de Turca , si res idoneE, &cum virtute suisset administrata. Ea oratione rex magis incitatus, illius ex prae scripto faciebat omnia, quod ex nostris quida moleste serebant, gratificantes hoc ipso Aureliorum Duci,qui Mediolanum&Insubriana ad se pertinere dicebat. Erat iam aliquid occultae sintiuitatis inter Verium & Brissone- tum, &hic quidem, quod Ssortiae tanta ha-- bebatur fides, grauiter tulit, & studebat alioqui prosectionem hanc interuertere, ut

supra

788쪽

supra diximus,ideoque Ludovicus coepit regem hortari, ut eum domi relinqueret. Eo cognito, iratus ille,inter alia multa dicebat, nihil ei oportere committi, neque dubium

esse, quin regem fallat, & in periculum sit adducturus. Hoc ille quidem satis leuiter,&alieno tempore: sed allectus atque studium

erga regem incitabat eum. Post hanc disceptatione placuit, ut in omnes partes dimitterentur nuncii , mihique decreta fuit ad Venetos legatio cumque rex, qui tum erat Astata tenuissima valetudine, incipere t habere melius dabam me in viamin eque longius progressurum esse putabam. Sexta demum die Venetias perueni, & quod verebar, ne miniata voluntate rex domum rediret, primis

aliquot diebus, lente ac remissius agebam. Sed ille c5tinuato itinere, rapiam, quod est ad Ticinum flumen, contendit, ac ibi primum aliqua fuit orta suspicio. Ludovicus enim non in arce , sed in oppido iusserat ei parari locum & hos itium, & coactus propemodum in arcem recepit, ubi & no strorum excubitorum auehus fuit numerus ea

nocte, quod Ludovico valde praeter opinionem accidit. & resem, an ullam de se bab ret suspicionem, interrogabat. Erant in ea

ce Mediolani Duc Ludovici ex fratre ne-

789쪽

CK PHIL. COMIN Erpos, eiusque uxor, & filius annorum circurer quinque, & filiae duae: uxor quidem vase de tristis &afflicta propter imbecillem valitudinem , & mi seram mariti conditionem. Nam Ludovicus eum veluti captiuunt seruabat, nec ulli facultatem dabat eius co- ueniendi, feceram illac iter triduo ante re- Sem , . Ac cum valde cuperem, non fuit mihi c cessum, ut ei loquerer, ac grauem illius aegritudinem obstare dicebanc, rex tamen,

qui consobrinus erat, admissus fuit ad col- Ioquium , α quanquam optabat eum de

rebus nonnullis admonere: tamen quod eo tempore multum tribueret amicitiae Ludo- uici, nullam rem grauem aut seriam cum eo communicabat, ut ex ipso postea cognoui. In eo temporis puncto, illius uror ad pedes Ludbulci proiecta, vehementer ora Dat, visui parentis atque fratris misereretur. Ille autem respondit, iam eo rem deductam, ut mutari non posset. Intercedebat misera pro illis, atque interim magis erat ei: opus, Ut pro marito ,.seque ipsa potius deprecaretur. Rex illinc prosectus, Placentiam petebat. Ibi Ludovico nunciatum fuit, Mediolani ducem esse Valetudine desperata. Salutato igitur rege, discessit, pollicitus: vcssituru se, quod rea i psum inauerat: pri u Sa

790쪽

vero, quam rapiam vcnit, iam ille decesse, ratὰ vita. Quod ubi restiuit, e vestigio Mediolanum sese contulit. Ea res illico fuit e- nunciata Venetix per legatum, quem iis lo- eis habebant. Hoc quoque fuit adiectum in literis, ei ira cogitare insubriam & imperii summam ad se traducere , quod Venetii

grauiter tulerunt,& ex me quaere bant, num

rex patrociniu suscepturus esset pueri, quem ille moriens reliquisset haeredem ' Ego, quanquam fatis iudicabam aequum esse, ut ita fieret: tamen propter eam , quae tunc regi fuit cum Ludovico , necessitudinem, dubitanter illis respondi. Ludovicus igitur.

mortuo nepote, principatum occupauit, eaque praecipua fuit causia. multorum iudicio, quamobrem no in italiam euocassensi

plerique etiam extinctum nepotem ab ipsis dicebant, ideoque multi per italiam., mose tui ducis propinqui & amici conuenerant, ut ipsukr profligarent, & nisi rex cum exer- ei tu adfuisset , iacile quod volebant, persecissent . Ferdinandus enim, Alphon si filius,

erat in propinquo cum copiis, ut supra diximus. Verum Galaetius & Albinius eum reiecerui, & vix iter diei nostras copias ille an recedebat, & ad taminam quandam eius

laci. viduam , uxorein Comitia Hicroormu

SEARCH

MENU NAVIGATION