Jo. Brunatii Chartarum Coenobii S. Justinae explicatio

발행: 1763년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

At ii duo, quos diximus, historici nonnunquam sibi

distentiunt, aut in gestis , aut in ordine , tempore , causis. Quarum dissimilitudinum facies erat, qualis historiae fuit omnis aevi , dum plures homines in eamdem seriem narrationis invadunt, at omnia praesto non erant observationum capita, partes , aut anotae. Ceterum, quae nunc inter utrumquo nolitatium pauca dis

fidebant , ea sic existimabimus utrolibet modo sui ille ivel ut prior ex iis, aut ut posterior hiltoricus asse.

III. Incipit legenda S. Danielis . Senior historicus. Civitas est Italica in Aquilegie Venectarum partibus sita, Patavis nuncupata; quς olim ab Antenore credi. tur fabricata ; in cujus confinio cenobium est Sanctae

Iustinae Virginis dedicatum , in quo Sancti Danielis

martiris corpus antiquitus erat reconditum a quod in arca saxea dignoscitur quievisse; quod decursis temporibus illic esse penitus ignorabatur . Fuerat namque odiosum exterminium civitatis; ideo nulla erat de san.ctissimi viri Danielis corpore mentio . Cumque per annorum multorum curricula illic monachi insedissent, seu Beati Prosidocimi corpus ibi coleretur assidue, hunc qui latebat thesaurum nemo sciebat absconditum. Sed Deus cuidam in Tusciae partibus ceco suum dignatus est primitus martyrem revelare . Iunior historicus . Erat in Tuscia Italiae provincia homo quidam utrinique lumine cecus, qui cum peri multa temporum vini una lin

142쪽

Iumina nullo medicorum potuit adjuvari suffragio , contemptis eorum collyriis, cauteriis, & cataplasmati. bus, soli deo dedicavit spem suam . Nocte quadam , quum leni sopori sua membra dedisset, apparuit ei Sanctus Daniel iuvenili aetate floridus , aspectu decorus, leviticis indumentis ornatus, qui sibi per somnium talia familiariter eloqui videbatur: est civitas in Uenetia non multum longe ab Adriatico mari sua, Patavium nuncupata, in cujus territorio constructum est oratorium ubi requiescit corpus beati Proseocimi : &ibi corporis mei locellus in occulto abditus est. Senior historicus. Est civitas quondam nobilissima urbs in porrecta Adriatici maris sinu edificata , cui vicina Vene. cialis pars vel Aquilejae adiacet , Patavis vocabulo . Hanc perquire : & Sanctae Iustinae monasterium ibi non longe subintra , oratoriumque sancti Proseocimi . Statimque pervigil homo a somno surrexit. IV. Iunior historicus . Nec mora , comite sibi sociato, iter arripuit. Quid plura venit demum in udibem quam quirebat: optatum oratorium invenit; causam viae monachis ibi congregatis insinuavit; & ut locus ti tempus orandi sibi daretur impetravit. Ducitur itaque per manus ad altare, ac locus orationibus aptus per tractum ei demonstratur. Prosternitur hic in maris moreo pavimento , lapides osculatur , rigat lacrymis.

Cumque per aliquot dierum spatia divina pietas lumen oculis ejus reddere distulisset; ac vis socius jam de lu-R a

143쪽

minis restitutione desperans eum reducere voluisset, cecus ait, propriam domum non repetam , neque ulterius de loco isto discedam nisi videro magnalia dei. V. Quamvis autem extra propositum digressionem facere videamur, ut tamen apertius sciatis ubi, bc quin

modo cecus ille, de quo agitur, fuerit illuminatus, libet breviter locum ipsum , in quo factum suit hoc miraculum , describere . In diebus illis extra ultima

urbis menta , in loco videlicet quem, ut traditur, campum martium vocabat antiquitas, constructa erat basilica , ubi requiescit corpus beatς Iustinae virginis, &martyris, & corpus sancti Maximi, & sancti Iuliani, lanctaeque Felicitatis virginis, & trium puerorum, qui vice Christi ex Herodiano decreto decollati fuere ; ac

multorum aliorum quorum memoriam non habemus..1lla namque basilica marmoreis suffulta columnis , ex magna parte marmoreis tabulis ornata & deaurata celestium interius siderum radiabat ad instar : nec nabrum quidem; cum illam Vir Clarissimus & Illustris, Presecius Pretorii atque Patricius Opilio nomine immensis divitiis construens elimavit. Est pnter hanc in pulcherrimo secessu qui vergit ad meridiem, oratorium sive templum mirae pulchritudinis constructum in honore Dei & beatae Mariae semper virginis, & plurimorum apostolorum, in quo Sancti Proia imi corpus

tumulatum jacet: cujus parietes humotenus in circuitu vario sunt marmore erustati ; pars vero superior quae

144쪽

quae testudineo clauditur arcu longe lateque deaurata relucet , & opere museleo depicta quasi celeste palatium ac viridantia paradisi prata demonstrat . A memorata basilica porrigitur atriolum pulchrum fatis &elegans , per quod modo dicto templo facilis datur

accessus.

VI. Sub huius atrioli pavimento Sancti Danielis corpus in desolsa tellure iacebat humatum ; quod non incolae loci non monachi ejusdem csnobii aliqua rati,

ne illic esse noverant: imo de eo nullam penitus famam audierant . Nam civitas in antiquo tempore a

Longobardis per triennium & amplius obsessa, & tandem , ut Longobardica narrat historia , iniecto igne concremata , & solo tenus diruta , & postmodum ab Ungarorum barbarie deleta , & ejusdem loci monaste. rio exusto atque deliructo abductis a paganis , prohnesast sanctimonialibus , quae illic in diebus illis deo serviebant, abductis etiam civibus & jugulatis , nulla super terram in ipso loco Sancti Danielis mentio reis mansit. Iamjam ad propositum redeundum est. VII. Quadam igitur die, dum in prefati atrioli pavimento more solito cecus accumberet, ante oratorii aditum super Sancti Danielis ossa prolixis orationibuq insisteret dulci sopore depressus , utpote fatigatus& moerens vidit in somnis Sanctum Danielem eadem similitudine ac forma qua se vocantem in Tuscia viderat. Senior historicus. Viditque assistere virum quem suis

145쪽

suis partibus soporatus agnoverat, virum aetate iuvenem , vultu decorum; qui aiens illi; esto sanus, & lumen , quod spopondi, a domino suscipe impetratum. At ille hilaris surgens, &, ut videret quis esset , mi nime recognovit . Tunc statim dei sensit adessie solamen; & circumspiciens vidit. VIII. Iunior historicus. Evigilans ergo cecus , jam non cecus, statim divinum sensit adesse praesidium. Nam sugata caligine quae modo tegebat oculas ejus, circumspiciens plenarie vidit altare quod erat in tem- Ilo, ac deinde cetera circumstantia . Prosiliens itaque aetus Jc prae gaudio , ut in talibus assolet fieri , deflens, nullo ducente deambulabat. Et progressus ad moenachos , quos propius invenit, narravit eis omnia quae sibi per dei misericordiam acciderant. At illi deduxerunt eum ad abbatem , ut illi eadem recitaret. Qubhus auditis, cucurrit abbas una cum viro illuminato ad pridictum oratorium obnixe rogitans, ut sibi locum, in quo quieverat, ostenderet. Ostenditur itaque illi locus , & Sancti Danielis schema describitur. Magnum igitur in monasterio gaudium exoritur & alii certatim ad sonanda tintinnabula cursitant, alii laudes deo de

cantant.

IX. Ea tempestate prssatum monasterium regebat abbas nomine Iohannes, vir bonus, mitis, ac simplex,& timens Deum. Senior historicus. Erat eodem tempore vir per Omnia valens episcopus Uidericus qui septem

146쪽

ptem liberalium artium norma fulgebat ; ac physice , Ethice, logiceque disputationis cuncta pernoscens. Quem aggrediens abbas, & per ordinem omnia suggerens &e. Iunior hiltoricus. Abbas venit in civitatem , & Ydel-ricum qui tunc episcopaliter Patavi ensem ecclesiam gu. bernabat, adiit, suggerens ei per ordinem omnia quae vir noviter illuminatus de sancto sibi Daniele retinterato

X. Aliud ex antiquo canticor Confitentes recitemus Hoe quod Sanctus Daniel Reparavit visum Tusco. Danielem hic invenit In Patavium cum pervenit ;Primo tumulum Ignoravit; sed monstratur Quo monstrato mox sanatur e Sanus ad episcopum Venit ; visa recitavit . Et antistes convocavit Clerum adque populum.

XI. Iunior historicus. Episcopus itaque his dii,

genter auditis, convocato clero & populo, inter cael ra quae illis de christiana religione ministrabat, ea et iam quae sibi per abbatem fuerant intimata narravit: affuit & abbas, & seriatim eadem cum gaudio recit vix . Senior historieus. Sicque praesul expectare modicum tempus indixit; atque ipsemet quis esset , inqui-Tere velle . Cum paucis igitur evolutis diebus adest cum cereis pontifex , investigare cupit de Sancti Danielis cognomine. Sed accepto tandem consilio ut Dominico peracto natale rem indicatam diligenter discuteret. Iunior historicus. Quamvis igitur universus p. palus Disitir Cooste

147쪽

pulus ad tam sacrum thesaurum indagandum anhelaret, & extimplo ad sodiendum se praepararet , episco pus tamen modicum tempus expectare prscepit; & se/met cum eis affuturum spopondit. Antillitis ergo idisspositioni gaudens populus paruit; & cum percepta heri nedictione ad propria repedavit . . t dXII. Dominica interim transmissa nativitate, mituta

dies advenit: cum ecce memoratus episcopus promissio

nis sus haut immemor, assumptis tecum duobus aliis pontificibus, qui tunc Patavium causa legationis adve nerant ; assumptis etiam quibusdam ex clero, & populo, viris honestis & religiosis, perrexit ad locum ubi diximus cecum fuisse illuminatum , & una cum prati

hato abbate sedere cipit. Sublato autem ex pavimen to marmoreis crustis , dissolutis quoque cum cemento ruderibus quae super venerabilis sepulchri tegmen connexa jacebant, non diu rimando scrobificant : set in proximo quod desiderant inveniunt. Vident namque archam ex albo marmore factam , passim in circuitu ferreis lamis & plumbo ligatam . Nec mora , serrea

vincula dissolvunt , elevatoque archae tegmine cantantes unanimi voce Κyrie Eleyson, non vident corpus , sed circa illud immania martyrii signa. XIII. Senior historicus. Erat more antistitum in s lis decoratum, sed diversis maceratum suppliciis, codipus parieti confixum clavibus, mactatum sustibuet simul omnibusque membris tabefactum jacebat cruore . Ju

nior

148쪽

nior historicus. Iacebat enim Sanctus Daniel super l, gneam tabulam ad instar suae lonsitudinis protelatam

supinus & extensus; habens super se marmoream tabu iam ejusdem longitudinis cum inseriori tabula confixam atque conjunctam : prosecto serrei clavi & enormes, transfodientes sanctum caput ejus & pectus & ventrem atque omnia membra usque ad talos, modo di vis tabulas colligabant. Neque hoc praetermittendum, quod sanguis a tam digno corpore diffusus ita recens

apparebat, ac la tunc demum calidus ex vulneribus

stillaret . Senior historicus . Quod expertum praesules gaudent , ac de sancti viri nomine litteras quaerunt ;quas non in arca, sed deseris in eo faxo exaratum ita repererunt . Hic Corpus Danielis Martiris ac Levite testit. Et dum legissent, non cunctando , sed abGque mora de sepulchro elevant corpus ad Sanctae Iustinae altare hymnietando deducunt. Iunior historicus. Adjunctis itaque sacris odoribus incensi & thimiamatis

elevant ex arca pontifices praetaxatas cum sancto cor-Pore tabulas, & ante altare Sanctae Iustinae deportantes in mundo gausape involutas deportant. XIV. Senior hil oricus. Ibi etenim sinunt r ac ad sui regrediens sedem episcopus utriusque sexus admonet cives, ut corpus inventum de Votis mentibus ad Sanctae

Maris domum deferant. Huic etenim definitioni populus non contradixit. Sed die postera adsunt episcopi tres, canonicus ordo simul cum clero ac populo, cum

149쪽

hymnis, cereisque accensis ad deserendum sanctum codipus concurrunt. Illuc namque in manibus alii aroma. ta serunt; innumerabiles undique ex villi Locursitant vulgi: quod per sanctum suum dens in narrabilia signa declarat: claudis vero redditur gressus, & cecis vitus, surdis auditus , infirmis debilibusque sine mora serta medela. Aspiciunt cuncti, ac de c cessis munere 1gau dent. Quid plura Τ adest popuIus eumn I: sed partimantistitis deliberationi assentiunt, partim contradi nid& malunt illic condere sanctum corpus, quam ad ci

XV. Sed deus omnipotens suae genitricis domo talem non vult denegare patron uis: Vim attribuit clero : & raptum sanitissimi Danielis corpus hymnigando ad civitatem deportant Tune prorumpens in gaudio praesul ait; beatus quem elegisti & aisumpsisti, inhabitabit in domo genitricis tuae. Erant igitur utriusque sexus innumerabiles populi qui deo vota persolvunt;

ac iter agendo antecedentes & consequentes altisona Voce decantant I Cumque ante muralis ambitum subintrassent, tunc fancti Danielis corpus deponunt, ibique pontifex salutaria populo monita dedit; seu in loco illo basilicam sanctissimo viro construere jussit. Iterum anxie corpus clerici tollunt, ad sanctae Mari=do mum noviter constructum laetabundi depol tanti. XVI. Iunior historicus. Praesules qui in civitate pei noctaverant, inito consilio rediere , ut sanctum corpus ad

150쪽

ad majorem ecclesiam sanctae Mariae transferrent in urbem . Et licet ex laicis nonnae Ii dissentirent dicendo' sacrum monasterium uon debere suo martyre defraudari, pars tamen major . , & clericalis ordo episcopali definitioni affecisum pariter & suffragium praebuere . Cum ingenti ergo gaudio elevant gratum onus &dum in urbem transferre cupiunt usque in suburbium sine labore deducunt. Sed cum trans vallum devectum suisset, cum tanto gravamine, mirabile dictu , vectorum pressit humeros , qum mn tam deportari , sed nec moveri de loco in locum poterat . Quid ergo dessebant antistites, & omnis clerus, stupebant senes atque plorabant, viduae solutis orinibus incedentes palmis &pugnis pectora non cessabant tundere; non plangebant uvenes trepidaeve puellae, gangibant , & more insantium vagibant. PrFervo , quod contra naturam hye- malis temporis tanta fuit in aere commotio , ut ho

ribilis ad instar tonitrui magni fragor sine intermissio. ne crepitaret, ut i/mpades & coruscationes fractis nubibus interpolarent , & grandinosae pluviae non more pluviarum, ted nominis profluerent . Quisque sibi timebat , quisque occulta quae commiserat delicta memte tractabat . Alii dicebant : indignatio dei descendit

super nos, quia de loco suo sanctum dei avellere tentavimus, Alii clamabant: ideo iram dei meruimus, quia sanctum virum in civitatem polluta in , & faece

pecca minum iordidam transferre conati sumus.

S a XVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION