Jo. Brunatii Chartarum Coenobii S. Justinae explicatio

발행: 1763년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

XVII. Interea Patavinus episcopus populos adminnuit. Deinde subjunxit: vovete domino deo vestro &sancto Danieli , quia si permiserit se ad locum desti. natum transserri, hoc in loco fabricabitis et basilicam ad honorem & laudem domini Nostri Iesu Christi.

Cumque populus votum juxta praesulis admonitionem vovisset, & episcopus eos crucis signo benedixisset, confisus in dei adjutorio cepit elevare venerabile corpus, R invenit illud consuetet levitatis. Gaudent igitur antistiteu, gaudet & omnis populus, & voce consona decantant hymnum. Rex gloriose Martyrum . Elevat, que gloriosa ossa in domum sanctae Mariae noviter conis structam laetabundi reportant. Senior historicus. Tunc intrant januam, ac domum gratum deponunt. Litantur vero pontifices, seu devotus populus cum toto clero de sibi a domino concesso munere . Tunc sagacisi,

mus pontifex admonet sibi creditum gregem, dansque illi caelestia pabula , ut per liqc terrestria mala respuant: monens iterum ut nocturnas diuturnasque sanctissimo imponerent excubias corpori.

XVIII. Iunior historicus. Deposita vero ibi dulci

sarcina, & a pontificibus antiphona decantata ; clerus& populus digna cum reverentia instruitur ad vigilias. Senior historicus . Quas devote impleverunt. XIX. Inito consilio pontifex de dei basilica consecranda : quod annuunt populi simul cum clero : ac eum ut agat subnixis vocibus poscunt. Tunc diem indixit

152쪽

dixit antistes, & se quarto Kalendarum ianuarii mensis promissit esse facturum: implens illud igitur dictum factis. Sed more solito dum nocturnas patrociniis imponerent vigilias sancto corpori, & dum caeli sidera conspiceret civilis vulgus , & quamvis hyemale frigus

teneret signa , contra naturam temporis subito coruscatio exoritur, fulgura coruscantia ac tonitrua praemaxima audiuntur in ethere ς qualia nunquam se populi

audisse reserunt. Mirantur ergo Praesules cum clero ac

populo , quod deus desuper talia dignatur infundere. Credunt tamen ob sancti Danielis meritum caelitus fuissent ostenta . XX. At sequuta vero die adsunt pontifices , mysteria consecrandae implent basilicς. Sed sanctissimum tandem corpus inhumatum relinquunt . Reperto igitur postera cum ceteris die , consilio eum in occidentali ecclesiae parte Iocare; ubi etenim sedulo honoratur os, ficio. Renovantur ergo ibi prisca miracula limul r demoniaci liberantur, infirmi fanantur , restituitur caecis visus, claudis gressus, surdis auditus, ac beneficia plura cunctis fidelibus. Translatus est autem dei martyr Daniel ac levita a sanctae Iustinae coenobio in civitatem Patavium ac locatus est in domo Sanctae Maria

virginis dei genitricis septimo Kalendarum januarii:

dies vero locationis eius tertio nonas supradicti mensis, seria t-. Iunior historicus. Tertio nonas supradictimensis seriatur. Senior historicus, item Iunior iisdem

153쪽

veibis. Reminiscantur namque fideles iuncti illius annorum domini nostri Iesu Christi temporis millesimi septuagesimi sexti, in quo patrata sunt quae supra retulimus cuncta. Requiescit igitur sancti Danielis martyris ac levitae corpus in urbe Patavii , in domo sanctae Mariae domini genitricis, in qua beneficia cunctis praeflat fidelibus.

XXI. Aliud ex historico alio. Uenerabile corpus invenit illud pri itinae ae consuetς levitatis : & cum hymno Rex gloriose Martyrum , aere clarificato ad praeparatum locum Ibi cum maximo gaudio deprecatur in ecclesia majori : quo deposito inchoatur antiphona; Beatus quem elegisti , habitabit in atriis tuis . Et sic in arca marmorea , ubi nunc cernitur , sepelitur ; se-stumque celebre statuitur tertia die januario intrante,

anno nativitatis domini nostri Jhesu Christi currente millesimo LXXVI. XXII. Qui scriptor hic ultimus est in eodem codice FF. Heremitarum . Semel his centonibus intexuimus & canticum vetus: hoc autem de tabulario sancti Petri suerat. Utrobique manent in iis manuscriptis alis simili modo cantiunculae, quae versibus alternave rant eas historicorum scriptiones . Et habemus in archivo Montilicano calendarium, quod alibi memoravi mus, initium saeculi tertiidecimi praeserens, eam tertio nonas januarii memoriam designans iis verbis; colloc

tio sancti Danielis mariFris. Atque ibi sunt aliq , si

154쪽

mul alibi aliae Patavinorum sunt in sanctum virum Commendationes omnis aetatis, & omnis ordinis ac generis ex tabulis publicis, ex publicis aedibus, ac monetis publicis. XXIII. In primis observavimus historicos eos duos,

in quos ab initio commentabamur , ex quibus unam praecipue narrationem secimus . Ii sic hactenus habuerant, ut aliqr alterum toties assequeretur, ut alter alterum toties anteverteret. Iiaritor hil oricus a vetustio re multa desumpsit, ordinem, sententias, Minodos, ac

saepe voces. Idem junior historicus adhibuit & de suo multa , notabiliores origines , aliasque descriptiones , praesentis ac praeteriti temporis opportunitates. Utrumque putavimus agere de bonis indiciis . Aut , si quid in contrarium nonnunquam fuit iis maxime locis ubi differt inter eas tempestates aeris, hoc advertimus ab initio, vix ullas esse facti cujuspiam narrationes a pluribus hominibus , ut non inter eas aliquid aliquando dissidium suerit. XXIV. Ceterum se pleraque sic ex duobus his narratoribus efferunt, eamque de monumentis aliis authoeritatem tenent, ut praeclarus hic ab utroque scriptore

mihi demum sit apparatus historiae temporis ejus, &Pataving religionis ac civitatis. Ego qui soleo de minimis partibus, ut casus hac illac dabat, tantum opus conari, vellem potius has ad usum mihi majores fuisse moles, a veteribusque paratas. Cum praesertim pro

155쪽

studiis meis idem existimem Patavinas historias, aut a me compositas aut ab aliis, edere.

CAPUT XII. M LXXVI. X. Ianuarii. I 31Hinu, adta sancti Danielis, Inventionis , adeo

proba comprobari magis instrumentis aliis omnis aetatis, iisque probatis : & hse statim charta fidem dicto nostro facit. Acta quidem fancti Danielis eo modo

narraverant, aedem tum Divo promissam voto populari , dum tota civitas in ejus obsequium vel admirationem rueret. Ηγ autem charta praesens testimonium est ejus aedis, ac Patavinae religionis. Ait: terra eum

capella edificata super se que est constructa ad honorem sancti Danielis foris eiυitate Padua in Deo qui dieitur Turrefelle prope Baldo . Prorsus ubi significabatur in Actis. Et ait charta evellam vel aedificatam , vel ait constructam, quae coeperat aedificari , quae construi csperat; formulis communibus ejus aevi , de quibus ingerebam saepius in hoc opere. Terram simul aedemque quae parabatur, ad suum jus pertinere pontifex Patavisnus asserit, & quae iuris erant ejusdem sacelli. Tamen haec omnia vult adsignari monasterio sanctae Iustinae

156쪽

sanctique Pros loci mi sito extra civitatem , ubi multa corpora sanctorum requiescunt. Ita ou detricus episeopus adverius Ioannem abbatem. Praeterea se manu sua signavit antiites. Id actum civitate Patavii . Legem Romanam profitetur Oudetricus: eam Ritichero, Prando, Baron cello lettes. Alii testes Liuiuisus, & Magin-fredus ejusdem filius. CAΡUT XIII. MLXXVI. III. Kal. aprilis.

' IoVae religionis ae pietatis argumentum aliud, ob

tulit etiam Ouidericus , ut abbas quotannis insiluere posset publicas nundinas prope templum fanm Danielis, recepto inde emolumento quodcumque ex di-uditis robus Obτeniret . Ut ex antiquo Cavacius interpretatur in lirumento : nec abest id a manibuς nostris : immo duobus ejus exemplis utimur: ut aliud nonnulla praeter aliud sert. Iam primum incipit in instrumentis hic audiri nomen Lignarii : tamen amplae monachorum facultates in iis partibus antea suere . Nec Oudetricus eumdem pagum diυisit, euius pars ad austrum cum prudi diis usque ad paludem Memoram monachis pareret , s

prcntrionalis episcopo subiecta esset e ut hactenus pagi

pars

157쪽

pars altera episcopi, altera abbatis appellatur. Haec etiam Cavacius proponit . At partes eas Lignarii duas ab antiquioribus aetatibus tali mari vult haec Oudetrici charta , monens de Lignario scilicet a latere monasterii , de Lignario ex alio latere . Factas diu Lignarii utriusque distinctiones Oudetricus admonet, non eas iacit. Adjicit autem praesul hoc instrumento diserictionem Lignarii monachorum, sive jurisdictionem, qui mos eorum temporum fuit. Ergo monachi landos & agros quos ante possidebant ab ea parte Lignarii , nunc eos alia nova ratione possidere coeperunt ex edicto pontificis. Eas terras & earum colonos obtinere debesant ut comites az principes: eae tertae fiebant ari manniae monachis, ii coloni fiebant arim anni. Quemadmodum Patavinus praesul erat comes Saccensis, & Lignarium pertinebat ad Saccensem ditionem, comes earum partium cedebat monachis jus potestatemque suam vel in vectigalibus aut in judiciis, aut in aliis muneribus. Haec erat districtio seculis iis: haee Oudetrici donatio fuit. Alio modo suit donatio decim g totius audii recte sitie

quae ad novum venerit. Nam sacra Lignarii aedes ha- Sebat privato fundos : & hi fiebant aliquando novalia terrieque novae, cultura temporum eorum, de qua tractatur annis praeteritis in opere majore. Horum novalium decimas Oudetricus attribuit monachis. Haec non erat jurisdictio ; fuit census . Eodemque modo Memora palus assignabatur ex latere alio Lignarii; de qua Disitir Cooste

158쪽

qua significatum fuerat. Dum vocabulum palus non ut aquae stagnantes, at humiliores terrae noscantur eadem seculi consuetudine. De Lignario fatis explicuimus. In villa quoque Maserata donati sunt ab episcopo monachi nostrates ; idest totum re integrum illarum decima. rum quod vocatur quartes: Vel institutum , quod ait Cavacius exigendi quadragesimam frugum ex toto agro. Egit ea die pontifex in regione Sacessica, loeo Plebe, cum suorum clientum comitiva. Notantur ex iis Chonoradus vicecomes , Agicardus de Vicuncta , Allo, Berardus, Ermenaldus, Gumpertus, Alticherius . Edidit mutilam Muratorius hanc chartam tricesima sua disisertatione. Quaedam ex ea nec intellexit: & similia

iis se non intelligere de chartis iis nostris professus est in dissertatione XXXVI.

CAPUT XIV. M L X X VI. Prid. Kal. aprilis.

Τ haberi Danielis exuvias iis diebus in aede principe S. Mariae noscitur ex alio scripto quod adhuc restat in ejusmodi formulas : canonica sancta Maria , σfancto Danielis ubi eorpus sanctus requiescit, Pataυim- Iis ecclesie I rursus , in eadem canonica fancta Maria,

159쪽

O sancto Daniele martiris: adhuc ; in eadem eanonica faucta Maria, re sancto Danielis martiris . Hoc egregium rei documentum semel iterum tertio nobis in eadem pagina conspiciendum se dabat. Huic quidem sedi canonicae Conradus & Beltruda vir & uxor ost runt terram arabilem campum unum ; parte nemoris aliqua; iacet in finibus urbis in loco Ruibano , juxta viam publicam. Agunt in civitate Patavii legibus Romanis : iisque testes etiam Gauselmus , & Dominicus Faxolo , praeterea VivenZo . Alii testes Martinus, &Raginerius. Id rude scriptum , tamen autoritate decorum perstat in archivo templi majoris ejusdem Patavius sedis ex originalibus.

160쪽

MLXXVII. IV. Calend. martii. Ctio de Sanctae Iustinae bonis ac iuribus habita Patavii propior ea quidem spectaculo quam judiciosuit: instrumentum quoque praeserens eam proditur aspectu pulcherrimo, primae sine dubio manus; adsignatum duumviris augustalibus, antistite civitatis , aliis hominibus: haud absurde quasdam partes ejus habuit Cavacius; haud recte statuit de toto eo Muratorius, haud omne tanti monumenti pretium adstruit Pegius. Advenerant Patavium legati regis , alter est Sigefre-dus , alter Moi Zo nomine : regium tribunal instituerant hic, in domo pontificis: in conclavi , quod subister erat, aede pontificali, jura dabant administri principis ; eo loco permittente praesule civitatis Oudetrico, simul adsidente : praeter eos & Alberto Patavinoarum comite. Qui Vir anno millesimo sexagesimo nono sic audiit: ego Albertus eomes Flius quondam Ugonis, re nepos Manseri comitis olim filii majoris Ugonis origine Candianorum principum . De quo demum

sanguine prostant manifesto vocabulo comites Pataviis nae civitatis . Haec aperuit ante tres annos egregius Gradonicus , in urbe Clodiense nunc sacrorum princeps. Aderat autem concilio Patavino cum ceteris genus

SEARCH

MENU NAVIGATION