De nominum quantitate ..

발행: 1852년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 어학

1쪽

de S

Gymnasii illustris En Gotha

Gotha, 1853.

3쪽

Postquam in programmate, quod superiore anno conscribendum susceperam, in legibus, quas in nominibus metiendis secuti sint Latini, investigandis et perscrutandis de consonantibus ἰ, m, n, quae suffigantur radicibus, eX posui, nunc, quum iterum mihi programmatis scribendi facta est copia, quae de consonantibus r, 8, v, b, p, g, c, d, i, quae ad nomina facienda radicibus possint apponi, mihi collecta sunt et excogitata, cum benevolis lectoribus communicavi. 4. Suffixum r, quod ex s ortum est, radicibus in vocales exeuntihus appositum esse multis et gravibus eXemplis in priore huius scriptiunculae parte probavisse mihi videor. Quamvis ibi mus et pus cum solis Graecis μυς et πυος contulerim, tamen radices, quae in iis inveniuntur, non plane deesse opinor Latino sermoni. Nam equidem mus cum murus eandem habere originem et bestiam quae delitescere soleat, significare putaverim. Puris vero radicem etiam in putendo cerni censeo, quamVis in putris, cuius eadem est origo, brevis sit vocalis. Neque amplius dubito, quin mos una cum modus recte a meando ducatur, cf. Poti I, 136. Νamque Umbricum mers utrumque vocabulum bene videtur conciliare, cf. Aufrecht et Kirchlios. ind. s. v. Ros, cuius etymon alii in Graeco δροσος alii in ρεειν inveniri arbitrantur, ex ruendo factum esse mihi persuasum est: unde, ni fallor, potest explicari, qui factum sit, ut rorarii communem cum ros habeant originem. Aliter

iudicant Varr. l. l. 7 3, 92. et Fest. 14, 15. 264, 8., qui rorarios ab ipso rore denominatos esse censent. Glis, quod Fest. 278, 33. et Isid. l2,3 6. a gliscendo derivant, longam habere syllabam docet Beda 2359. Quam vero glos habeat mensuram, nescimus; sed eius Vocalem longam esse nobi S

coniicere licet. Mas radicem corripere notum est; quae vero sit eius mensura casu nominati VO, ignoramus. - Restat, ut de duobus vocabulis fur et ver dicamus, in quibus r non ex S Ortum est.

Varro apud Gell. noci. Att. l, l8. dicit, furem ex eo dictum, quod veteres Romani furvum atrum appellasserit. Quae in furvus est radix, eadem in fuscus invenitur, quod aeque ac luscus factum est. Huius vero radix in vocalem exit, quod ex lumen, luna, lustrum intelligitur. Similiter fumus et funus, quae cum fuscus communem habent Originem, radicem eiuS in VocalemeXiisse satis demonstrant. Si igitur flar eadem radice enatum est, non est causa, qua vocem litera rapposita factam esse negemus. Nec aliter ortum videtur Graecum φωρ, cuius radicem in ολεος quo-

4쪽

que inveniri inihi persuaserim ). At ver a radice, quae in vivendo est, descendere mihi videtur quae quidem radix non plane a vegendo, vigendo, virendo aliena est, quamvis in his voca bulis brevis sit vocalis. Sic enim vocem explicant Varr. l. l. 6, 2, 9. et Isid. 5, 3b, 3. Neque tamen

Varro eam ex Graeco γηρ fieri potuisse negat. I. Prima suffiXorum compositorum series. 1) ris, cf. auris, quod si cum audiendo contuleris, facile intelliges eXitu ris esse instructum, omnisque dubitatio eo magis eXimitur, quod eadem radix in αυς sive αυας conspicitur. Duo lanium radicibus productis inveniuntur vocabula: hu

ris et naris, quorum alterum ex bos factum est cf. Varr. l. l. 5, 3l, 135. Serv. Virg. Georg. 1, 170. Isid. 20, 14, 2.θ, alterum quin eadem ac nasus ortum sit radice dubitari nequit: in hoc vero literams suffixo adhaerere infra docebitur. Utriusque igitur vocabuli radix recte producitur. Aliis suffixis accedentibus sit exitus: st) ber sive hris, es. september. Quo quidem eXitu apposito vocalis,

qua radiX sive stirps terminatur, produci solet, cf. Octo ber. Plerumque autem stirpem et eXitum vocalis copulativa e sive u inter se coniungit, cf. celeber, funebris, muliebris, lugubris. In saluber vero vocalis u longa est. - 2) cer sive or 1s, quod vocali a sive o siVe u interposita ra- dici vel stirpi coniungitur, cf. alacer, volucer, mediocris. - Nisi egregie fallor, idem exitus in acer nulla vocali copulativa interposita invenitur. Nam a me impetrare non possum, ut Vocem lillam ex eadem radice derivem, quae in nominibus acies et acus et in verbis acuendi et a cendi iconspicitur, quum causa non Sul petat, qua vocalis productionem in solo acer conspicuam expli- cemus. Itaque iure meritoque mihi videtur quaeri, quae sit radiX, ex qua vox illa originem traxerit. Equidem non dubito, quin in Graeco verbo αζειν inveniatur. Quo probato consonantem it, quae leius radici adhaeret, extritam esse statuamus necesse est: neque causa est, cur vocalem a productam lesse miremur. Qui me sequitur, in acer notionem urendi esse sibi facile pei suadebit, quae quidem notio optime ad Sensum, aciem, auditum, gustum videtur posse referri. - 3) ter sive tris, quod in uno puter sive putris radice correpta inveni. - 4) ster sive stras , cf. illustris. Plerumque exitus et stirps vocati s interposita inter se coni Unguntur, cf. eque Ster, pedester, silvester, terrestris. Singulari quadam ratione factum est paluster. - 2) ra eXitum esse optime intelliges, Si aura Graeco αυρα contuleris, cuius radicem in αω conspici satis constat et iri αὐλος quoque aliisque vocabulis invenitur. Neque quisquam dubitabit, quin serra a secando veniat et terra communem cum tellus habeat originem. Quae in vocalem eXeunt radices, eae exitu apposito producantur necesse est. Id factum esse invenies, si lira ex eadem radice ac licium, linea, alia originem traXisse consideraveris. Facile quisque concedet radicem vocabuli cera vocali terminari, qui cum Graeco κηρός contulerit, quod quin eandem atque κήφ ην habeat originem dubium non est. Si quis quaerit, unde ora venerit, id voci os cognatum et pariter atque illud factum esse inveniet: in eo autem r suffixum esse supra dixi. Simili ratione videntur orta cura, hira, iura, sura: sed quae sint radices, ignoramus. Sunt et Vocabula, quorum radices ob eam CariSam producantur, quod consonans in fine posita extrita est. Nam bura ex bove factum esse quis est qui ne-

') Sunt multi, qui fur pariter ex serendo ac φωρ ex φέρειν ortum esse censent. Qui ita statuunt, ii vocalis iuutroque vocabulo cur sit producta non explicabunt, nisi et Graecos et Latinos ex albitrio quodam in aliis vocabulis pleniorem esse et graviorem sonum, in aliis tenuiorem et leviorem voluisse censeant. In Graeco sermone Vocabula monosyllaba radicis vocalem saepe produxisse satis notum est, cf. κλωast, coni, alia. Cuius quidem Productionis causa ex ipsa sorma videtur repetenda esse; nec vero eadem in Latino sermone suppetit: nam apud Latinos multa vocabula, quae Compluribus consistunt syllabis, vocalem receperunt longam. Itaque me recte judicare putavi, quum in priore huius libelli parte in eiusmodi vocabulis productas esse propter aliquam notionis vim exposui radicum vocales. Quo ponderato a me impetrare non potui, ut fur a ferendo ducerem.

5쪽

get, si quomodo buris ortum sit animo perceperit Z Si quis ira eX radice, quae in ign1s est, derivaverit, equidem eum non reprehenderim. Unde veniat ara, difficile est dictu. Num quam plurimi proposuerunt derivationem dicentes vocem eX Graeco αἴρειν esse factam, eum neutiquam probabo, quippe quum ex eadem radice area et arere orta esse mihi persuaserim. Quid igiturἶ si ara eandem Originem atque assus habere statuamus, quod Graeco αζειν cognatum esse constat 3 Quo probato ara proprie significasse videtur focum, in quo hostiae immolatae comburebantur. Quam Sententiam eo minus dubito proferre, quod Varr. l. l. 5, 6, 38. eandem habuisse videatur. Is enim ait: ubi frumenta Secta, ut terantur et arescant, area. Propter horum similitudinem in urbe loca pura areae; a quo potest etiam ara deum, quod pura; nisi potius ab ardore, ad quem ut sit, sit ara; a quo ipso area non abest, quod qui arefacit ardor est solis. Hanc igitur derivationem si sequamur, vocalis in radice positae productio eo explicatur, quod consonans ii, quae radici in αζειν conspicuae adhaeret, eXtrita est. Id eo facilius fieri potuit, quod exitus ra antiquitus fuit Sa . Nam Gell. Doct. Att. 4, 3. in vetusta lege eXhibet as a. Idem confirmat Macrob. Sat. 3, 2., qui ex Varronis re r. div. libr. b. refert aras primum a fas dictas cf. Serv. ad Virg. Aen. 4, 2l9. Eademque forrna in inscriptione Osca apud Monamsen 128 sq. cf. 244. et in tabulis Iguvinis apud Aus rectit et Κirchi, of cf.

Voca b. s. v. et II, 73.) invenitur. Sed in hara. lora mora, sera quum Tadicis Vocalis corripiatur consonantem ν ipsi radici adhaerere recte coniicere videmur. - Exitus ra ampliatus sit: l) rea, cf. area, de quo Supra diXi. Idem exitus invenitur in glarea, de cuius derivatione ego nihil compertum habeo. - 2) ria, qui quidem exitus in f Uriae, gloria, seria, stiria radicis Vocali producta conspicitur. Feriae et festus eadem radice enata esse omnes consentiunt. Festus Vero quum mihi cognatione quadam cum februus cohaerere videatur, non dubito, quin radix vocali terminetur: quod igitur ea in feriae producatur, non est mirum. Quam proposui deriVationem si quis approbet, Vocabulum dierum, quibus cives hostiis mactatis lustrabantur, habere significationem facile sibi persuadebit. Alia est sententia Festi 86. 7., qui vocem ex inusitato feo videtur derivare. Dicit enim: ferias antiqui festas vocabant; et aliae erant sine die festo, ut nundinae; aliae cum festo, ut Saturnalia, quibus adiungebantur epulationes ex proventu fetus pecorum frugumque. Si quis quaerat, unde Venerit gloria, eum ad verbum oluendi revocaverim, cuius quidem radi X etiam in Graecis κλύειν et κλεος in Venitur: neque vero vocem ex ipso κλέος factam putaverim, cf. Fest. 98, 13. Seria autem nisi in coniiciendo audacior viderer, a praeverbio se derivarem. Nam Vas significat, in quo Vina. carnes aliaque condimenta recondantur. Stiria et stilla haud dubie eadem radice exorta sunt. Quod in stilla consonans duplicata est, id eo factum videtur, luod radix in consonantem exit. Quid igitur Z si consonantem, eXitu ria apposito, extritam esse statuamus Τ Νam Festo 34b, 3. dicenti: stiria principale est, stilla deminutivum, non possum assentiri. Sed quae sit radix, non compertum habeo. Nam Graeco στίλη illa vocabula ob eam causam non possunt conferri, quod a στίζειν derivatum videtur. Verba autem στάζειν et σταλάσσειν cognatione quadam cum illis coniuncta esse credibile est, sed in ipsis radicem eorum conspici mihi non persuadebo. Poti I, 197. utrumque vocabulum a stando derivat. Reliquum est curia, quod Polt l, 123. II, 493. ex prae verbi O co et vir factum et ex c ovi ria contractum esse censet: alii ad quirites referunt. - Ρraepositis suffixis fit eXitus st) bra, quo apposito vocalis, qua radix sive stirps terminatur, producatur necesse est. Id factum esse testimonio sunt fibra et libra, quorum alterum ex radice vocabuli filum factum esse iam supra memoravi, alterum vero cum Graeco λίτρα cf. Poll. 4, 24, 173. 174.) communem habet ori ginem. Manil. I, 92. vocalem i in voce fibra corripuit. Praeterea huc referendum est dolabra, quod a dolando venire certissimum est. Multo plura sunt exempla, quibus ad eXitum cum stir Peconiungendum Vocalem copulativam e sive u interpositam esse demonstratur, cf. latebra, illece -

6쪽

bra, palpebra, tenebrae, colubra. - 2ὶ tra, quod in admodum paucis vocabulis invenitur, in quibus vocali copulativa i sive si interposita stirpi coniungitur, cf. culcitra, exosi tra. Quid sit in causa, cur leXic Ograpbii Porcetra metiantur, equidem nescio. - 3) stra, qui eXitus qua ratione

apponatur, eX fenestra Perspicitur. - 3) rus sive rum, cf. aurum, quod recte aeque atque Graecum αυρον ab αsso derivatur. Hic exitus in mullis invenitur vocabulis, quae in consonantem exeunt. Νam fulcrum a fulciendo, scalprum a scalpendo, labrum a lambendo venire certissimum est. Si qua radix vocali terminatur, ea producatur necesse est. Nam murus ex radice venire, quae in moenia conspicitur et Graeco μυειν cognatum Videtur, non facile quisquam

negabit. Aliud exemplum est lorum, quo quae dixi confirmantur: nam haud dubie eandem ac lo-di X habet originem. Virus quoque equidem non dubito a vivendo derivare, quippe quod ab

initio sucum vitalem significasse videatur. Morum et morus communem cum Graeco μωρον

habent originem. Νeque desunt adiectiva, quibus exitum rus radicis Vocali producta appositum esse perspici possit. Nam quis est, qui plerus ex verbo inusitato pleo venire neget Z Gnarus non

solum cum Davus et verbo narrandi, sed etiam cum gnoscendo habere cognationem certissimum est cf. Poti I, 382. Neque dubito, quin dirus ex radice Graeci verbi δίω descenderit; sed si quis dixerit iij rus et divus communem habere radicem, quae integra est in dius, equidem non

adverser: nam sunt, qui Graecum διος a δίειν factum esse contendant. Purus vero ex radice enatum esse, quae in adiectivo putus et in verbo putandi cernitur, omnes concedent, quamVis diversa sit mensura, cf. Varr. l. l. 6, 7, 63. Gell. noci. Att. 6, 5. Neque in reprehensionem incurret, qui delirus ex eadem radice ac licium, linea, linum. alia derivatum esse affirmaverit. Sunt autem adiectiva radicis vocali producta, quorum origo nondum indagata est: ca PUS, Claru S, durus, mi-ΓUS, Taru S, SUTUS, Varus, Verus. Sed in SubSi antivis forus, forum, herus, perus, p1TUS, Ser Um, SparUS, torus, urus et in adiectivis ferus et merus consonans r propria est radicibus, unde vocales in iis positas corripi consentaneum est. - Ampliato suffixo fit eXitus rius, quod in serius producta radice invenitur. Hoc ex radice, quae in se Verus est, ortum esse equidem mihi persuasi. - Aliis suffixis accedentibus fit l) brum, quo apposito vocalis. qua radix terminatur, necesse est ut longa sit. Nam cribrum a cernendo, f l a b r um a s la n d o , delubrum a deluendo pollubrum a polluendo originem traxisse constat. Neque minus vocalis producitur, si o radici adhaerens exteritur, cf. labrum, quod a lavando venit. Sunt et vocabula, quae eX verborum stirpibus formata sunt cf. Ventilabrum, quod a ventilando ortum est. Asubstantivo candela factum est candelabrum. Neque desunt exempla, quibus Nocalem copulativam interiectam esse possit demonstrari, cf. cerebrum, quod a cernendo venit. - ΕXillis auctus fit a) brium, quod quum vocali apponitur, eam ipsam facit longam, cf. manubrium. Radice vero in Consonantem exeunte, brevis vocalis copulativa inter citur, cf. lud 1brium. - b) bruum cf. februum, ex cuius radice, quippe quae purgandi sive piandi notionem habeat cf. Varr. l. l. 6, 3, 33), satis magnum vocat Hilorum ductum esse numerum puto. Nam inde festus, feriae feralis, fetialis facta videri iam supra memoravi. Neque vero facere liossum, quin feliX, quum de sacris arboribus dicitur, ex eadem radice derivem. Nam arbores felices dictas esse equidem PUtaVerim, quibus utpote superorum sacris vis quaedam purgandi et e X piandi inesse putabatur. At in febr ut is equidem radicem esse coniecerim, quae in fetus, fecundus, aliis cernitur, quippe quod Iuno Februlis potius esse videatur, quae mulieres fecundas reddat, quam quae lustret et e X piet, cf. Fest. 85, 13. Hart. Rel. der Roem. Π, 67. - 2) crum, quod in lucrum radice correpta invenitur. Recte enim Varr. l. l. 5, 36, 176. dicit: lucrum ab luendo, si amplius, quam ut exsolveret quanti esset, captum. Si verbi stirps in vocalem a eXit, ea ipsa producitur, cf. ambu -

7쪽

l acrum, lavacrum, simulacrum. Involucrum ab invol Vendo est factum, consonante Din vocalem v mutata. Vocalem copulativam interiectam esse docet ludicrum. Eliam in m olucrum v copulativa vocalis Videtur esse. - 3) trum, cf. ra Strum, rostrum, spectrum. In rutrum brevis radicis vocalis servata est: nam a ruendo Venit. Mira vero videtur radicis correptio in v 1 trum, si vocem Iohansen lat. WOrib. 38. sequentes a videndo derivemus. Si vero verbi stirps in vocalem a vel e exit, ea semper producitur, cf. aratrum, fulgetrum, Versi trum. Neque tamen deest vocalis copulativa, quae interponitur, quum stirps Sive Verbi sive nominis consonante terminatur, cf. feretriam, talitrum. - 4) strum, cf. lustrum a luendo, f lus trum a fluendo. Aliud vero lustrum a radice venit, quae in luna, lux, lucere, aliis conspicitur. Inde ortum est a) astrum, cf. apiastrum, Oleastrum, si liqua strum, cf. Lob. path. 79. b) is trum, cf. canistrum, capistrum, rapi Strum. Vocali, in quam exitus rus desinit, abiecta et e inter sumxum r stirpemque interposita nominativum in er exeuntem Oriri res est notissima, cf. Socer niger. - Aliis sumXis accedentibus fit exitus si) ber, qui quum apponitur, vocalis, qua terminatur radi X, necesse est producatur. Testimonio sunt creber et liber, quorum alterum a Verbo crescendi venire nemo erit qui neget

alterum Vero, pro quo antiqui loeber cf. Fest. 12l, l.) dixerunt et Osci similem habuerunt formam cs. Momnis en l. l. 273.), haud dubie Graeco λυειν cognatum est. At ruber, quamvis ut rufus declarat, eius radi X in vocalem exeat, aeque ac rutilus, quod eandem habet originem, exitu apposito vocalem corripuit, cf. Gell. noci. Att. 2, 26. Id eo magis videtur mirum, quod robus, cuius Fest. 264, 10. mentionem fecit, non dubita tandum est quin longam habeat vocalem, quippe quum quod inde derivatum est robigo eam produXerit. Faber quoque, in quo, quum a faciendo venerit, litera comissa est, brevem recepit vocalem ). In aliis vero vocabulis, quae in ber exeunt, qualia sunt glaber et scaber, consonans b radici videtur adhaerere. Utrum liber, quod corticem sive codicem significat, sumXum illud assumserit necne, decernere non ausim. Νeque desunt eXempla, quibus possit demonstrari vocalem copulativam 1 sive ii interpositam esse, cf. Mulciber, coluber, quorum alterum Fest. l44, 2. a mulcendo derivat, alterum a cellendo venire equidem putaVerim. - 2) cer, cf. Pulcer, quod ad pellendum referre non absonum erit. Nam pellere saepe de iis rebus dicitur, quae animum movent et excitant. Itaque pulcer cum Germanico rei gendsive tres fetid conferendum esse puto. Vocalis copulativa interposita est in lud 1 cer. - 3) fer quo exitu instructa nulla inveni vocabula nisi vafer et Aser. In illo quamvis radicis vocalis sit brevis, tamen equidem non dubito, quin in eo eXitus fer cernatur. Sed Afer, cuius vocalis in radice posita producitur, ego ex radice, quae in Graeco latet, ortum esse putaverim. Quam derivalionem si sequamur, in voce illa notio adusti insit necesse est. Ex quo intelligitur, Afer fere idem significare, quod Graecum Αἰθίor . - ter, c L culter, adulter, quorum alterum a cellendo, alterum ab adulando venit. In dexter idem sumxum invenitur: quod quidem perspicies, si Graecum δεξιος composueris. Digna sunt memoratu ater, de ter, teter biod radicem producunt: cuius rei causa repetenda est a ratione, qua facta sunt vocabula illa. Νam a ter equidem ex rudice derivaverim, quae in Graeco ceζειν cernitur: consonante d, quae radici adhaeret, eXtrita ipsa Vocalis, quae praecedit, producatur necesse est. Atro X, quod haud dubie ab uter factum est

) Facile mihi persuadebis, si a prima origine radicem facieti di in vocalem exisse contenderis. Nam Umbrorum sermone fel tu pro facito invenitur. Ad quam formam explicandam Ausrectit et Kirchlios I, 73. II, l26 sq. literam cexcidisse statuunt. Neque vero quidquam impedire puto, quin verbum faciendi primitus litora e destitutum fuisse arbitremur. Quo probato facile fieri et facere inter se conciliari possunt. Utrumque enim vocabulum obsoleto verbo se O

cognatum videtur.

8쪽

breve in recipere potest vocalem: cuius quidem rei causa sane inde repetenda est, quod suffixum gravius accessit. Dei er ad de praepositionem revocandum esse nemo negabit. Teter vero Duniger Wort-bi ld. 17. haud male a terendo derivat. Mirum est, quod tetricus haud dubie a te ter factum radicis vocalem corripere possit. Sunt tamen vocabula, in quibus eXitus ter brevi vocali, in quam exit radix, coniunctus est. Nam c1ter eX radice factum est, quae in cis conspicitur. Arb 1 ter equidem eadem ratione ortum esse putaverim. Nam ex ipso verbo arbitendi ob eam causam non potest derivari, quod in eo vocalis est longa. Nihil igitur relinquitur, nisi ut eXitu ter apposito ex simplici ire originem traXisse arbitremur. Quod si me recte explicasse sumseris, mirari de sines, quid sit, quod in arb1ter vocalis corripiatur. Nam multa sunt vocabula ex radice verbi eundi orta, quae suffixis appositis ipsam vocalem i brevem servaverint, cf. itus, 1 ti O, alia. - b ster, Cf. au Ster, quod eX Graeco αυειν originem habet. Inde ortum est a) aster, cf. fulvus ter, i a e t a s t e 1 , cf. Lob. path. 79. - h) i s t e P, cf. magister, minister, Sinister. II. Secunda suffixorum compositorum series. I) ar facit casu nominativo. l) ar, cf. hac car, iubar, salar. - 2) aris, cf. hilaris. - 3) a rus, Sive arum, cf. hilarus, labarum. 2) er facit si) er, cf. anser, carcer celer. Aliis suffixis accedentibus sit a in ber, quo apposito vocalis, in quam eXit radiX, producitur. Id factum est in adiectivis puber et uber, quorum alteri communis est cum puer radiX, alterum autem eX radice originem traxit, quae est in uvens, udus, livor, umor, aliis. Substantivum uber eandem habere originem atque adiectivum mihi persuasum est, praesertim quum eius significatio cum illo optime possit conciliari. Neque Graecum οὐθαρ plane ab eo alienum est. Si qua ei mus, unde suber veniat, nobis confugiendum ad Isid. 17, 7, 27. dicentem: Suheries arbor - ideo appellata, eo quod fructus eius sues edunt: porcorum enim alimentus uni. Qua derivatione approbata non miramur, quod radicem produxerit. At tuber Ramshorti a tumendo derivat: consonante omissa radicis vocalis recte producitur. Sed in tu her sive arborem sive fructum significat correpta est radi X. - h) cer, quod in uno Procer radice correpta inveni. c) mer, quod in vomer et cucumer conspicitur, quorum alterum radicem ob eum causam pro duXit, quod, quum, eX mea quidem sententia, a Vellendo veniat, consonans l extrita est, alterum vero ad eXilum cum radice coniungendum brevem recepit vocalem copulativam. - d) per, quod in uno Pau Per conspicitur. Id enim eX radice, quae in Paucus est, venire nemo negabit cf. Die-

trich. p. ll. . - e) Ser, cf. anser, asser, qllorum alterum eandem cum anas habere Videtur radicem, alterum ex radice ortum esse puto, quae in assis et ascia conspicitur. - 10 t e r in uno

iter invenitur, quod radicem corripuisse non est quod mireris, quum itum quoque brevem habeat vocalem. - g) Ver, cf. Pulver, quod a pellendo derivem. - Αdauctum fit: a ver, cf. cad Ver papa Ver. - 2) is, cf. cinis. Pulvis Lachmann ad Lucr. l. 853. dicit esse natura longum correptum quidem postea, sed non ubique a Vergilio, Horatio, Tibullo. - 3) us, cs. genus, Vel lus. - Aliis suffixis accedentibus fit a) cus, cf. ulcus, viscus. - b) mus, quod in uno glomus invenitur. Quod vocabulum quamvis a gluo venire Videatur, tamen aeque atque globus, quod eandem habet originem, i adicem corripit, os . Hor. Ep. l, l3, 14. Unus Lucret. l, 36 l. eam produXit, cf Lachm. ad h. l. p. 36. - nus, cs. vulnus, quod haud dubie a vellendo Venit. Si

qua radi X in vocalem eXit, ea exitu apposito producatur necesse est. Nam munus Tadicem cum

murus et moenia communem habere mihi persuasum est, quippe quae id significet, quod terminis circumscriptum est. Neque dubito, quin funus ex radice factum sit, qua fumus et fuligo orta sunt. Recte igitur Fest. 84. 6. Omnia illa vocabilia cum furvus contulit et una radice enata co utendit. - di duS, cs. foedus, quod eX eadem radice ac februum, feralis, fetialis, in qui bus notionem purgandi vel expiandi inesse supra exposui, Venire Pro certo affirmaverim.

9쪽

Eandem sententiam animo concepisse videtur Varr. l. s. 5, 15, 86., qui dicit: fetialis, quod fidei publicae inter populos praeerant; nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum et inde desitum ut foedere fides pacis constitueretur: ex his mittebantur, antequam conciperetur, qui res repeterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius scribit dictum. Praeterea sunt eiusdem generis vocabula radicibus productis rudus et sidus. Alterum a ruen d o videtur venire: num vero raudus sive rodus sive rudus sos. Fest. 264, 2. 265, 4.) eadem vox sit, equidem non decernam. Alterum Vero ex radice, quae in signum est, equidem derivaverim. cf. Varr. 7, 2, 14. Simili ratione Graeca ειδος et εἰκων inter se cohaerere mihi persuasum est, neque ea a Latinis sidus et signum plane diversa esse affirmare ausi ira. - 4) es, of Ceres, Pubes. - b) era, cf. ar Cera, camera, hedera, cum era, Patera, Opera. Aliis suffixis accedentibus fit a) pera, quod in uno vipera radice producta me invenisse memini. Id a verbo eundi eadem ratione ac via factum esse Persuasum habeo cf. vena. VOX paene idem ac serpens videtur Significare. - b) ter a cf. adultera, matertera. Qui exitus quum radici in vocalem eXeunti adiicitur, eam ipsam produci indicio est litera quod ex radice, quae est in licium, linea, aliis, originem traxit. - 6)

gerum radi X producta est, quippe quod vocabulum significet id, quod i unctum tenetur, noti quod iungendo componitur. - Ampliatum sit suffixum a) per sive perus, cf. Ves Per et Per Perus,

quorum alterum eandem ac vestis habet radicem: eam litora s auctam esse infra ostendam; alterum autem eX PeSSum Ortum esse Supra memoravi. Neque silentio praetermittendum esse puto

asper, quod equidem eX eadem radice derivaverim qua acer venit, cui significatione quodammodo cognatum est. Radix igitur in assus sive Graeco αζειν inveniri puto. Eodem oXitu eXStructum est nuperus, cuius Productio per se ipsa explicatur. In properus, quod a pro factum est, radi X corripitur. At in iuniperus Vocalis copulativa videtur interposita. - b) terus, quod radice producta invenitur in obliter iis, quod a linendo, unde et oblivisci ortum est, traxit originem, et ita ceteriis, quod equidem non dubito quin eX particula demonstrativa ce enatum sit. - 3) or facit casu nominativo 1) 5 1 cf. aequor, arbor, marmor, memor et quae compo Sita sunt adiectiva, ut bicorpor. In ador suffixum vocalem habet ancipitem: plerumque Vero correptum est, quamvis vocalis o in adoreus producatur, os Prisc. 785. 700. - 2) ur, cf. femur, iecur. Qui exitus ampliatus suffixo b praeposito sit bur, quod in uno robur radice producta invenitur. Nam radicem cum Graeco verbo ρωννυναι habere communem satis constat, cf. Isid. l6, 7, 41. 9. 104. - 3) us. cf. decus, nemus, lepus. - Suffixis praepositis sit a) cus, quod in stercusa stertiendo ducto invenitur, cf. Dietrich. p. 22 sq. - b) nus cf. Pignus quod a pangendo derivatur. In fenus vero quod a verbo inusitato feo originem traxit cf. Varr. a P. Gell. Doct. Att.l6, 12.), radix producitur. At facinus brevem vocalem copulativam recepit. - c) Pu S, cf. CΟΓ-Pus, quod recte cum cortex consertur, et tempus, cuius radi X in templum quoque conspicitur, nec a Graeco τεμνειν diversa est, cf. M omnis. unt. Diat. 145. 287. - d) tus, quod in uno litus radice producta invenitur. Si quis quaerat, unde venerit vocabulum, equidem non dubito, quin eadem ac lΙquis, limen, limes enatum sit radice. - 4) ora, quod in ancora Solo conspicitur. - 4) ur facit casu nominativo l) ur, cf. fulgur murmur, cicur. Augur eae ipso augendi Verbo in Sacris apud Etruscos usitato aeque atque augustus videtur factum esse. Ampliatus fit exitus tur, qui in vultur cernitur: nam id a vellendo derivandum esse nemo negabit. - 2)u s, cf. Li gus. - 3) ur sive urUS, CL Satur, camur US. III. Tertia suffixorum compositorum series. 1) ur facit casu nominativo si) aris, cf. collaris, Vulgaris. - 2 are, cf. collare. Saepe vocalis 1 in fine suffixi posita casu nominativo

10쪽

abiicitur; quo facto syllaba ar corripitur, cf. calcar, altar - lum Inar, lupanar, pulvinar. - 3) ara, cf. Patara. - 4) arus, cf. amarus, avarus. - 2) er facit st) era, cf. privera Statera. - 2ὶ erus Sive erum, cf. galerus sive galerum, Severus. Ampliatum fit a) cerus, quod in duobus tantum invenitur vocabulis sincerus et procerus. Alterius radix in singulus quoque et simple X cernitur, alterum Vero ex praepositione pro enatum est, quae, quum in vocalem eXeat, apposita terminatione productu est. - h) terus, quod in Uno austerus ex Graeco in Latinum sermonem translato conspicitur. - 3) o r facit l) or sive Os, cf. honor, timor, amor, tumor - honos. Apud Plautum vero or nominatiVo caSu Semper productum esse

p. 44. Sunt vocabulu, quorum exitus aliis suffixis videtur auctus esse, quamvis eorum radices investigari non possint. Huc in primis referendum nidor, quod Poli 11. 204. Graeco κνῖσα contulit. Nisi egregie fallor, rumor naturalem quendam sonum exprimit. Poti I, 2l3. Vocem cum raucus, rudi en do, rugiendo confert et eam ad verbum reducendam esse putat cuius intensiVum sit rumi tar e. Luror vero, sive a radice, quae in luna et lumen est, derivas, Sive cum lilium quandam habere putas cognationem, Ob eam causam productum videtur, quod eius radix in vocalem exit. Livor quidem a livendo ductum est; in hoc vero D esse suffixum intelliges, si cum aliis verbis eiusdem generis contuleris. Neque haesitans affirmo eius radicem ex ea enatam esse, quae in luna, lumen, aliis conspicitur. Nam quod Latini vocalem tenuiorem reddiderint, eius rei causa inde videtur repetenda, quod minorem splendoris vim significare Voluerint, cf. Hiiser p. 15. n. 17. et p. 21.

progr. Coslin. 18b0. Simili ratione factum est uvor cf. Varr. l. l. 5. 21, 104. , pro quo in usu est

timor ex eadem radice ductum. - Certe autem suffixo t praeposito ortus est exitus tor, qui verborum stirpibus coniungi solet. Quae in vocalem eXeunt. eam producunt, cf. amat Ο Γ, auditor. Excipiuntur dator, sator, stator, quae brevem vocalem recipiunt. Memoratu digna sunt Vocabula, qualia sunt solutor et ad id tor: in illo D in v mutatum, in hoc elisum est; in utroque vero vocalis rite Producitur. Saepe ad exitum cum stirpe coniungendum vocalis copulativa interlicitur cf. monitor, genitor. Si tor cum consonante in stirpis fine posita coniunctum in sor mutatur antecedens vocaliis, qUamquam natura est brevis, producatur necesse est, cf. diviso T. Sunt et vocabula, quae a substantivis facta in it o P et utor exeunt, cf. ia Ditor, vinitor, arborator. - 2) oris cf. Primoris. - 3) ora, cf. aurora. Varr. l. l. 7, 5, 83. Vocem ab aurum derivat. Sed equidem eam ex eius radice litera r interposita factam esse arbitror. Me recte iudicare intelli ges, Si Graecum αsως contuleris. - 4) ortis, cf. canorus, decorus, sonorus. - 4) ur facit

c L captura, cultura, censura. Qui exitus quum vocali apponitur, ea Producatur necesse est,cL natura, fetura, armatura. EXcipitur statura, quod vocalem Servavit brevem. Saepe Vocalis copulativa interlicitur, cf. positura, genitura. - 4) urus in uno ob Seu rus conspicitur.

Id a praepositione obs videtur venire, qua ratione ex pro facium est pro certis. Poti I, 243. ex radice vocis σκυτος derivat, in qua notionem tegendi inesse putat - b) turus in maturus exstat, quod equidem ex radice derivo, qua mater venit. Idem iudicat Fest. l 22, 4. 125, 14. IV. Quarta sussi Xorum compositorum series. Α) suffixa brevi vocali instructa: 1) aries, cf. Caesaries. - 2) er ia sive eries in uno maceria sive maceries invenitur, cuius radicem Prudent. Hamari. 227. productam habet: cuius productionis quae sit causa, nescio. Quum Vero Prudentium extremae aetatis poetam non ubique in quantitate definienda sequi liceat in hoc ipso vocabulo Subest suspicio eum ab usu veterum poetarum recessisse. Nec quicquam certi eX Ter. Ad. b, 7 l0. Videtur posse concludi. 3) erius, cf. Tiberius, Valerius. - Φ) uria, cf. decuria, centuria,

SEARCH

MENU NAVIGATION