M. Jo. Ulrici Steinhoferi, wurtemb. Græcia sacra, hoc est, ritus atque consuetudines veterum Græcorum circa sacra ex luculentis optimorum scriptorum testimoniis collectæ ... Præcedit opusculo historia Graeciæ liberæ, in qua agitur de origine, situ, n

발행: 1734년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

t DE LUDIS PRAECINm. vicesima Olymp. πυγμῆ , cuestuum ludus est institutus , victore ONOMASTO P meo, quum jam tum Smyrna, Urbs AEOlica, au Ionum concilium accesssset. - Quinta supra vicesimam ,πων τε - , currule certamen justae Hatis equorum introductum , vincente PAGONDA Thebano. Octava secundum hanc , Olympiade nimirum trigesima secunda , solemnitatem adauxit

toto corpore μ omni nermorum contentisne certaret, ait desultorius equus. antevertit hic reliquos equus CRANONII Crauxidae: pancratio vero victor discessit LYGDAMIS Syracusanus. Haec eX memoria veterum ludorum. Sequen-ri Olympiade, septima M trigessima, nullo veteris memoriae exemplo , sed suo arbitratu Elei instituerunt puerorum certamina , δρομον - πάλην , cur

sum H luctam , ita ut in hac quidem vinceret I IPPOSTHENES Lacedem nius, verum illo POLYNICES Eleus

EUTELIDAS Lacedaemonius: sed rejectum tamen hoc certamen ab Elei S , nec postea amplius placuit, ut in quin, que

232쪽

PARS IL CAP. II. I73quertii certamen descenderent pueri. Olympiade prima Sc quadragesima pueri

runt, Victorque evasit Sybari ita PHLLETAS. Quinta vero M sexagesima receptus est in stadium των ο λιτων ό μγ, gravioris armatura peditum cursus, quod haec exercitatio videretur ad res bellicas idonea ; Victor renunciabatur DEMARATUS Heraeensis. Olympiade septuagesima απως , cursus mehiculi mularis, vincente THERSIO Thessalo : Septuagesima prima καλπυ, carpenti certamen institutum est cum equabus , e quibus sub extremam cursus metam desilientes sessores, prehenso suae quilibet equae freno , cum equabus decurrere solebant. competi

tores hic superavit PAΤAECUS Actaeus

ex urbe Dyma. Sublatum vero iterum est utrumque certamen, & per praeconem octogesima quarta cautum, ne in posterum vel calpes, vel apenes cursu contenderetur. Olympiade septuagesima septima institutum erat, ut mactatis deo victimis , quinquenti primum M Cursus, deinde Equorum certamina committerentur, quum antea

233쪽

174 DE LUDIS PRAECIPUIS.

antea eodem die-M Rui St Homines fuissent inducti: Pancratiastae vero tunc sub noctem prodibant, quoniam non satis mature poterant accersiri, cUm dies equiriis potissimum quinquerintio consumeretur: vicit illa Olympiade Atheniensis C ALLIAS. Cautum tamen est , ne in posterum aut QuinqUertium aut Equiria Pancratio essent impedimento. De octogesima quarta dictum est, illam Sc & Καλπης certamen per omne tempuS voluisse exclusam. Tertia post nonagesimam biffugorum im

cant , obtinuit , vicitque EVAGO

RAS Eleus. Nona Olympiade junctis

tatum est , corona adjudicata SYBARIADΙ Lacedaemonio. Recepta deinde

κε λης , pullus desultorius, ita ut Olympiade supra centesimam vicesima nona bigarum palmam deportaret BELISTICHE , femina e maritima Macedoniae

Ora , & d6ustorii tricesima prima TLEPOLEMUS Lycius. Post haec Olympiade centesima M quadragesima quinta institutum puerile pancratium, in quo, vicit

234쪽

vicit PHAEDIMUS AEOsensis ex urbe Troade , quod tamen ipsum ab Eleis deinceps fuit rejectum.

Observatio.

Ita nobis lape laudatus PAUSANIAs in

sua της Ελαψ , & quidem Elia- corUm priore , cap. 8. & 0. omnia distincte recenset, ex quo sumsimus, quicquid in hoc g. diximus, quemadmodum & sua ex eodem mutuatus est ERASMUS SCHMIDIUS in cit. PINDARI Commentario , in Prolegomenis ad Olympionicas. 'Aπυ HESYCHIUS reddit ημιονων, bini mMli ad currum juncti,

sed Καλπta , , equin ambulans ,

non carpentum , uti ROMULUS AMASAEUs interpres & alii. JACOBUS PALMERIUsi in Exercitationibus in optimos fere Auctores Graecos ad PLUTARCHI Alexandrum p. 667. Ubi occurrit vox, ὸ καλπίζων explicat ita: Κι fuit certaminis ludicri species in ludis Olympicis , ubi vir currentem equam, nam equabus potissimum ad tale certamen Utebantur ipse pedes habenam manu retinenS ad Iatus currebat, & ssic oportebat viri & equae , cursum eadem pernicitate procedere. Sed id fiebat cum equabus domitis & ad id speciatim institutis , ad ferocientem vero eqUUm indomitum , qui sessorem nondum passus fuerat, non conveniebat tale quid.

235쪽

a 6 DE LUDII PRAECIPUIS.

f. VII. Ex his facile , ut opinor, intelligi potest, quis ordo regnaverit in certaminibus Olympicis , M quo quaeque

tempore fuerint instituta. Non tamen eo adducendus animus, Ut credatur, Musarum operam in hac solemnitate, in tanto conventu celeberrimorUm GraecorUm, omnino fuit Eneglectam, quod hic potissimum ea certamina recensentur , quae roborando corpori solent inservire : quum profecto nonnulla quoque sint ingenii certamina ab iisdem auctoribus relata , ex qUibus colligas , M animi Si corporis vireS suos hic aestimatores invenisse.

Observatio. Sic PAUSANIAS Eliacorum posteriore cap. 37. scribit, Gorgiam Oratorem ευδεκγ:-

gnUm eloquentiae specimen dedisse iri quinquennali Olympiae celebritate. AELIANUS lib. II. cap. 8. Olympiade prima & nonagesima , qua EXAENETUS Mi lentinus stadio vicit , coiitendisse contra se invicem refert XENOCLEM & EURIPIDEM , vincente Xe-xscle, quem tamen omnes multo imperitiorem

236쪽

17 PARS II. A P. II. rem Εκripide & in poesi rudiorem fuisse conia sentiunt. v. cit. FL. in fine capitis, ARISTOPH. in Ranis, & ejus SCHOLIASTES M&c. Taceo SUIDAM , qui de HERODOTO dicit, quod in Olympico conventu Musas suas recitarit, itemque ΑΤΗΕNAELIM, qui lib. XIV. CLEOMENEM in Olympiis, Empedoclis quaedam iαψωδῆσαι e decantasse dicit.

f. VIII.

Praemium in hisce ludis, uti Si in ceteris, Vi ctori dabatur κοτίνου, corona ex oleastro , la quidem primis temporibus proponebatur super aeneo tripode in templo Iovis Olympii, postea vero super mensa ad hoc negotium erecta , quam partim ex ebore, partim ex auro Colotes artifex fecerat. Non tamen quivis Oleaster ad

honores hos assumi debebat, sed is

cabant, atque ad posticum templi plantabant , ex instituto Herculis , de quo supra j. II. qui eum ex Hyperboreis in Graeciam intulit. Forte usus oleastri ad exemplum quoque Herculis receptus est , qui quanquam generi mo talium ubique terrarum bene secerat,

237쪽

1 3 DE LUDIS PRAECUMS. tamen nullum inde praemium , quod lucrosum fuisset, a quoquam homi nUm reportaVit ; vel etiam , ne Victores magis utilitate M lucro allecti, quam virtute M gloria incitati sese exercuisse viderentur. Quorsum perti

net Tigranes apud HERODOTUM in

Urania , in bello Persico , Olympiade septuagesima quinta, ex quibusdam Arcadibus audiens , Coronam oleagueneam esse Victorisolympici praemium, animo perculsus dixit: si Papae Mardoni , in quos viros induxisti nos ad pugnandum , qui non pecuniarum certamen agitant, sed virtutis i is

Observatio. PAUSANIAS El. priore , cap. t. κειτ'

238쪽

PARS IL CAP. IL 791licum templi est , ad dexteram oleaster se ostendit, quem Calvstephanum appellant, ex qua arbore solenne est Olympicis victoribus coronam decerpere. cons. ARISTOTELES

SCHOLIASTES Aristophanis. CaeterUm Verba HERODOTI, quae ex mente TigraniS , Artabani filii , audientis το αε γλον ἐον ςεφα-νον , αλ' ου χρημαΤα, praemiura istis coronam esse. non pecuniam , profert , ita habent : Παπα

αλα περὶ αρετως ; PLUTARCHUS tamen auctor est in vita Solonis , ex hujus instituto ei , qui Olympia vicisset, quingentos denarios datos ah Atheniensibus , qui Isthmia, centum : immo alimenta publica in Prytaneo subministrata , idem refert in Aristide , quod etiam testatur VITRUVIUS inis. cit.

9. IX

, me i

Conjuncta autem fuit cum hoc coronae praemio tanta victorum glo- ria , qtlanta cogitari potest maxima. Proclamatio fiebat per praeconem quam honestissima , ita ut primo nomimaretur genus Victoriae : deinde Perso

na Victrix: tertio Pater Victoris , Mdenis Patria vel regio , vel civitaS, Vel M a , etiam

239쪽

18o DE LUDIS PRAECIPUIS.

etiam Utraque , quo singulis singularis quoque honos haberi posset. Vide

ras statuas /Hν λυμπιονικων in luco Iovis Olympiae cum summa laude positas: videras , Ut eo melius Famae perpetuitati consuleretur, eo m OmniUm no

mina in Olympico Gymnasio publicis

monumentiS commendata : ac terram patriam , quae antea saepius latebat, unius virtute nUnc in maxima luce atque multorum admiratione collocatam. . Observatio. Ηuc referri potest locus PAULINUS supra cit. Observ. ad 9. V. quo comparatur - φθαρσος corona ex viridi gramine pro praemio accepta, cum ἄφθαρτω , corona semper viridi S aeterna , que eos manet, qui peccato Yum V diaboli victores ex hoc Μηndo migrant. Porro quantum accesserit laudis atque aestimationis istis hominibus , describit in genere de quatuor ludis VITRUVIUS Praefat. in lib. IX. de Architect. A Nobilibus Athletis. qui Olympia , Pythia , Nemea , vicissent.

Graecorum majores 'ita magnos honores constituerunt, vi non modo in conventu stantes eum palma & corona ferant laudes, sed etiam . eum revertantur in suas civitates cum victo

ria, triumphantes quadrigis in moenia & in ' patrias

240쪽

η PARSIL CAP. II. 8 patrias invehantur, e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur. ,, Hinc factum est , ut omnes vires , quas heneficio Naturae possederant , in hoc negotio consumere optimi quique & praestantissimi non ve- rebantur , quod in laudanda Alcibiade coisi piose satis enarrare novit ISOCRATES Orat. περι-ζευγους. Περὶ 3 του --, ait.

μεν ἐνθαδε λειτουργίας υπὲρ μίων πη

- Circa eadem tempora cum videret Olympi cam celebritatem ab omnibus amari, maXique fieri , & Graecos ibi & opes suas , & vires , & ingeniorum dexteritatem ostentare: nec eos tantum , qui se ibi bene gessissent. in admiratione esse , sed eorum, qui vicissent, Urbes celebrari, praetereaque munera,

, quae hic obirentur , civibus deberi pro re familiari ac privata : quae vero in illam celebritatem conferrentur, ad omnes pertinere Graei cos, & pro Rep. nostra fieri : haec , incipam. l reputanS, ,, &c. Ex hac hominum opinione

SEARCH

MENU NAVIGATION