장음표시 사용
21쪽
etiam a Deo verae paeis auctore, qui pacem conturbane, plectuntur: id quod, ut alios praeteream, quos nimis longum esset in praesentia commemorare, suo,& periculo,& maximo malo didicit Palatinus Elector, qui suo non
contentus, alieni appetens, & occupator, dum quas tu bo omnia percellere studet, ecce repente perculsus,&ijs, quae occupauerat amissis, S suis in dubium vocatis, non tam humana, quam diuina manu victus, sugatus mest, eiusque exercitus, qui viribus integer erat,& numero militum locorum s situ longe superior, partim cssus,partim dissipatus, ut iure optimo Maximilianus Serenissimus Ba uariae Dux,& inuictissimus Imperialis exercitus
Imperator, cui sua virtus aeternum nomen,& immortalam gloriam apud omnes peperit, tam gloriosam victoriam, quae periculosissimum bellum paruo nostiorum non periculo, sed damno explicuit, uni Deo acceptam referens, suis litteris ad Paulum V. Pontificem Op. Max. scribere potuerit. Veni, Intersui,& Deus vicit : atq; omnis Pragensium Catholicorum multitudo portis effusi huic fortissimo Duci obuiam facta, uniuersos quidem
milites, sed hunc praecipue miraretur, in hunc Oculas, Mora conuerteret, hunc quasi de Coelo missum, ut & ip sam victoriam fateretur. Nunc autem, ut magis planufiat, pacem expetendam esse, bellum vero fugiendum, peto a vobis, ut mihi scum vestra bona venia) liceat etiapauca quaedam de pace simul,& bello dicere,& quidem, ut Euripidem mittam, qui pacem sanitati, bellum
autem morbo comparabat, res ita habet,ut dico. Quantum omnes caIamitates una belli miseria superat, tantucunctis selicitatibus humanis, omnibusq; triumphis vera pax antecellit; id quod veI ex eo cognosti potest,qubdin pace haec insunt bona, sertiIitas, ab undantia, di uiti ae , ne s
22쪽
as opes, vitae iucunditas, corporis quies, mentis tranquillitas, principis,opti matum,& populi totius salus, iuris diuini,& humani incolumitas, omnium artium,omnium disciplinarum, Omnium bonorum,omnium Virtutum conseruatio; addo,quod pacis tempore urbes, & oppida aedi. ficantur, aedes publicae,& priuatae extruun tur, aedificia labentia instaurantur, collapsa restituuntur, virgines seliciter nubunt, bonae consuetudines vigent, honestae v luptates cressiunt , fit ciptus ciuium frequentior, essicitur
pauperu quaestus uberior, evadit diuitum opulentia splendidior. contra,in bello laaec mala reperiuntur, sterilitas, penuria, paupertas, inopia, tristitia, corporis,& mentis perturbatio, totius Reipstatus euerso, iuris diuini,& humani violatio, omnium artium,& disciplinarum ruina, omnium bonorum expulsio, omnium Virtutum extermi natio . Huc accedit, qudd belli tempore passim lamen . tis ciuitates replentur,& mercatoribus, hospitibus, atq; inquilinis destituuntur, ciues maiorem in modum decrescunt, pauperes fame pereunt, diuites ad aegestatem rediguntur, urbes,& oppida excinduntur, atq; omnia serro, flamma,vastitate consumuntur: In pace praeterea homo est sui ipsius dominus, in bello autem armoru seruus emitur: in pace ciues praecipue, in bello vero peregrini, aut etiam hostes aluntur; Nulla pax, quamuis iniqua, extitit, quae plurimum boni no attulerit; nullum bellum tam felix, quin plurimum mali importauerit , quo peruadente cum gemitu, & lacrimis cernas resertas cada. ueribus vias, undantes sanguine humano campos, tincta cruore flumina, aliaq; super alia scelera,& flagitia; undescite Seneca . Tum scelera dempto sine per cunctas domos
Iere, nultam caruit exemplo nefas.
23쪽
26 Ex quo illud consequitur, pacem esse omni aetati, omni sexui maxime salutarem; bellum autem cunctis hominibus, atq; etiam victoribus ipsis ne dum victis valde exitiosum . nam plerumq; contingit, ut quanto quis ex cedit bello felicior, tanto nequior discedat; atq; ad quodlibet immanitatis flagitiiq; genus audacior, &cepe fit, ut victus corruens victorem elidat. Hinc illud Sybillae
ist fictu sed victorem mors atra peremit. Sed enim nimio constat victoria,quae humano sangui ne emitur. Hinc toti Graeciae, quippe cui tot millia ho minum in bello Troiano perierint, capta Troia perma-Lo constitit; quapropter non minus argute, quam vereyrrhus Epirotarum Rex cum duobus praelijs Romanos deuicisset, multosq; cum duces, tum amicos amissici, si adhuc semel, inquit, Romanos vincemus, actum est de nobis: & Agesilaus, cum ad Corynthum Lacedemonij Athenienses stiperassent, multitudine occisorum audita, manantibus prae dolore lacrimis, exclamauit; d infeli. cena Graeciam, quae tantum hominum sibi. ipsa exhausit, quantum ad omnes Barbaros superandos satis superque fu i siet. O beatas igitur Regiones, quae tam iucundo,tam salutari, tam necessario pacis bono fruuntur; ibi enim
nihil deest eorum, quae vitae ipsi praesidio sunt, & ornamento : δ ter, Λ amplius selices populos, qui sub felici
Mineruae arbore conquiescunt: o contra infelices popinios, &prouincias, a quibus tale, tantumque bonum abest. rillis enim ea, quae vitam tuentur,& ornant, maiori cκ
parte desunt. Felix propterea appellari potest Hispania, quae suorum religiosorum Regum, quorum opibus, & potentia totius Reip. christianae incolumitas nititur,ben
filio, tranquillissimo otio siuitur, ubi hac de causa sum-
24쪽
mi sunt Theologi, summi philosephi, summi Iuriscon
sulti , Omnesq; virtutes , quae bono & christiano,& ciui conueniunt, florent. Felix vocari potest Hetruria, quae summa in pace versatur eximia virtute, atq; ope primsi Cosmi primi magni Hetruriae Ducis, clarissimi omnis memoriae luminis, qui & nominis sui gloria totum terrarum orbem impleuit,&, cum inuictissimum D. Stephani Equitum ordinem virtutis florem, decus honestatis, fortium virorum seminarium, christiani nominis propugnaculum, atq; immanis Turcarum tyranni terrorem, instituerit, hac etiam aetate rem christianam tutatur et
post Francisci magni, qui iustitiae columen, caeterorum 6 norma Principii & habebatur, de erat; deinde maximi Ferdinandi, quem sui populi verebatur potius,quam metuebant,cuiusque augustissimu pectus,quasi gratissimum aliquod domicilium, templumque, prudentiam, atque adeo virtutes omnes sibi delegisi e non immerito dixeris; tum Cosmi secundi, qui quidem suis populis imperans, ut optimus parens liberis, non magis magnus, quam bonus ubiq; gentium audiuit, nullique extitit religione, ac munificentia secundus: sed nunc sproh dolor) nimis immatura morte christiano Orbi ereptus bonis omnibus maximum sui desiderium, nosque in summo luctu relis quit , Princeps sane ut imperio, ita longe maiore aeuo dignus, cuius obitus praeproperus, Vel raptus potius,ut animos omnium, ita suae Hetruriae pacem pertur basiet, nisi post se Ferdinandum liberorum pssimum, hoc auten nomine secundum , in spem tanti imperii genitum reliquisset, in quo quamuis tenello Cosmi primi gloriata, Francisci iustitia, Ferdinandi aut prudentia,& Cosmi parentis religio, ceteraeq; horum omniu virtutes ita elucent, ut hi omnes in hoc uno quodammodo vivere dici. posc
25쪽
posse videantur; & denique, si parua magnis, ut cum v te Mantuano loquar, componere licet, selix dici,& p test , ω debet Guastallensis populus, qui a Ferdinando
Principe, qui quidem vitae integritatem cum motu anctitate eoniunctam possidet, ipsiusq; non tam dominus, quam pater est, ita rNitur,ut in placidissima pace totus conquiestat. At vero inselices sent Germania, Bohe, mia, Hungaria, & Palatinatus, quae prouinciae quondam
florentissimae fuerunt, nunc autem cum pacis tranquillitate careant, in summo luctu,& squalore,maximaque rerum omnium perturbatione versintur; ubi idcirco sunt bellorum turbine attritae opes , fractae vires, accisis diuitiae, turbatae distiplinae, debilitatae artes, sublatae honestae voluptates, deletae bonae consuetudines, &, quod omni mala exsuperat, magnam partem collapia religio, quae nisi ab Imperatore Ferdinando, qui praeca teris Austri cis Principibus, quorum incredibile exstat, semperq; extitit in catholica religione amplificanda studium, ad restituendam religionem natus est, vel certe nobis diuinitus datus, in suum antiquum splendorem restituatur, profecto verendum est, ne cum tanta, tamque foeda sit haereticorum colluuies, atq; pestis, huiuste tam pestiseri mali contagione pars sincera,vt ille ait, trahatur. Quodsi Resp. & Principes christiani orbis Imperatorem Ferdinandum, quo nullus aptior christiano Orbi obtingere roterat, cuius humeris tam bene Romanum Imperium sederet, ad exemplum Philippi tertij Hispaniarum Regis, qui suorum maiorum exempla secutus acerrimus est
catholicae fidei propugnator, & Osini secundi magni
Hetruriae Ducis, qui suorum patrum, qui catholicam rς-ligionem semper promouere studuerunt, vestigijs insistens rem christianam sua potentia auxit, suis opibus, atq;
26쪽
atq; armis iuuarent, dubium non esset, quin S ipsa religio in suum nitorem restitueretur, S christianus orbis, sublata bellorum tempeltate, in maxima tranqui Ilitate
conquiesceret. Sed is tempora, o mores t Sicuti alias Iemper suere, quos alterius magnitudini inuidentes adeo rapuit aestus sui affectus,ut de communi Christianorum bono non laborauerint; ita hodie sunt, qui rei suae sic student, ut rem christianam communem non curent. Sed
quid agor quo ego imprudens, & casui vicinus sum prouectus cur tam vastum mare, in quo Periculum est, ne facto naufragio peream, nauigo itaque satius est, ut vela orationis contrahens, me ipse in portum recipiam: ita enim fiet, ut ego vestri fauoris aura non abutar, & vos vestra cum praesentia, tum attentione mihi fauisse non
riniteat. Quod ego vos per fortunas vestras,& vestrae patriae felicitatem primum oro, atq; obsecro, viri Guastallenses, ut cum plane cognoueritis, pace nihil praestantius, ac dignius, nihil melius,ac maius, nihil honestius,atq; utilius, ipsamque non modbanimatis,veru etiam inanimatis rebus iucundam esse, & omni Reip.omni populo, omni aetati, omni sexui, omni ordini maxime necessariam, atq; uno,ut Verbo absoluam omnia quaecunisque sunt, pacis adminiculo stare, eam pacem,quam nucini, & Principis vestri munere habetis, omni studio, pe, atq; diligentia retineatis: &, quoniam saepe fit, ut sicut ex minima scintilla in aliqua domo neglecta maxima excitantur incendia, quae publico officiant; ita ex minimis discordiis maximae oriantur inimicitiae, quae publicam pacem perturbent, si quando inter vos distordiae cooriantur, eas ita e vestigio tollatis,ut ne ullum quidem vestigium relinquatur; deinde ut Deum Opt. Max. assiduis votis precemini , uti Ferdinandum Principem v
27쪽
strum, quo ne voto quidem ullum meliorem optare ILceat, quiq; praecipuum est vestrae felicitatis columen,incolumem seruet, conservetq; Caesarem eius primogenitum, alteram spem omnium vestrum in quo tamquam
in subacto solo cum sparsa sint paternae benignitatis semina, dubium no est, quin uberrimos iucundissimae benignitatis fructus suo tempore editurus sit, cuiusque filiurirdinandum, si ex pueruli oris lineamentis conijcere licet, & ex vultu futura diuinare, ut Ferdinandi abavi hostilium turmarum terroris, bellique fulminis, qui domiserisq; clarus nusquam pedem extulit, quin illum gloria quasi umbra perpetuo comitata sit, nomen gerit, ita robus praeclare gerendis, illius non absimilem fore assi r- mare ausim in ceterosque liberos, qui cum sint optimi Principis non degeneres filij, & admirandae illius auitae virtutis haud indigni haeredes, pro virili istam vestram quietem nunquam non tuebuntur: atq; postiemo id, quod omnium primum est, sacrosanctam religionem pacis altricem, sic interius colatis, ut, cum Deo vos ad aeter. nam patriam vocare visum erit, celestem illam Hyerusalem, ubi est proprium, ac perpetuum pacis domicialium, perpetuo incolere,& vera, solida, atq; omnibus' numeris absoluta pace aeternum frui possitis. -